Quaestio 2
Quaestio 2
An implicet contradictionem beata virgo stetisse115 in peccato originali praecise per unum instans
SEcundo circa hanc distinctionem queritur: an implicet contradictionem quod beata virgo stetisset in peccato originali precise per vnum instans. quia de sacto diximus / in questione precedente eam fuisse conceptamin gratia: et quod in nullo instanti fuit in peccato. sed quia inter illos antiquos scolasticos viros qui tenuerunt eam conceptam fuisse in peccato originali pulularunt opiniones: aliquibus dicentibus quod ipsa stetit in peccato originali preciseper vnum instans. aliis asserentibus hoc esse impossibile / et potissimum si gratia subito fuisset infusa. Alii dicunt quod in eodem instanti temporis sunt signanda tria signanature. in primo signo nature / beata virgo fuit in culpa concepta. in secundo signo nature ipsa erat in gratia: et in culpa transeunter. in iii. signo nature ipsa erat in gratia complete et permanenter. et quia ista falsa iudico. Respondebo sicut censeo per conclusiones.
¶ Quarum prima estr: implicat in eodem instanti temporis dare plura signa nature: in quorum vno habet gratiam: et in alio caret gratia. hanc conclusionem reputo non egere probatione.
¶ Secunda conclusio: beata virgo poterat stetisse in originali peccato per vnum instans precise: et postea successiue acquisiuisse gratiam. probatur conclusio: sic est in generatione forme partibiliter acquirende: quod in vltimo instanti non esse illius forme illa forma non est: et inmediate post hoc erit secundum se vel aliquod eius: ergo beata virgo poterat stetisse in peccato originali in vno instanti determinato respondente vltimo instanti non esse illius forme generande.
¶ Secundo arguituridem: lapis proiectus sursum / vel faba / cui occurrit molaris / non quiescit pertempus in contactu molaris: sed ante omne instans futurum post instans contactus descendet: alio quin molari resisteret. ponatur quod anima beate virginis primo informabat suum corpus / in instanti contactus et in illo instanti fuisset in peccato originali: poterat deus eam purgare ante omne instans descensus fabe.
¶ Tertia conclusio. poterat beata virgo ste tisse in peccato originali precise perinstans et immediate post illud habere gratiam subito productam. probatur hec conclusio: potest deus / in hoc instanti producere corpus luminosum in medio illuminabili: et non concurrere secum in hoc instanti ad productionem luminis. tunc sic: in hoc a instanti non est lumen in hoc medio: et immediate post hoc erit lumen in eodem: quia suppono quod corpus luminosum est productiuum luminis in instanti: ergo non implicat quod immediate post hoc producetur lumen. patet alioquin agens naturale aptum natum producere suum effectum subito in medium dispositum stabit pertempus antequam suum effectum producat: quod non est concedendum. sic poterat deus produxisse beatam virginem in a instanti relinquendo eam in originali peccato in a instanti: et immediate post a instans purgare eam infundendo gratiam momentaneam
¶ Secundo arguitur ad idem: precipiat deus sortidiligere eum immediate post hoc instans in quo sumus: et non in hoc instanti. tunc sic( supposito quod sortes actum diligendi potest elicere in instanti ) ante omne instans futurum sortes potest diligere deum
¶ Certio arguitur: deus potest facere omne illud quod non includit contradictionem: sed diuam virginem stare in peccato originali precise per vnum instans / et ei gratiam subito infundi / non includit contradictionem: igitur.
¶ Contra probationem ad secundam conclusionem arguitur sic. omne quod reflectitur in puncto reflexionis quiescit. viii. phisicorum: sed faba rediens ad eundem locum vel similem monetur motu reflexo: vt notum est: ergo quieuit in tactu molaris per tempus: ergo si beata virgo fuit in peccato originali in vno instanti / oportet quod maneat in peccato originali per tempus. probatur illa maior: si corpus aliquod humidum proiiciatur contra parietem siccum / post se relinquit vestigium humiditatis: et hoc non fuit in instanti. similiter quando cippa proiicitur contra terram / qui escit illic per tempus antequam resileat: quia impetus in cippa acquisitus non potest illud graue subito mutare in altum ob grauis resistentiam: sed per tempus quiescit in contactu terre.
¶ Respondetur: illa maior non est vtrobique vera / quod inter motum rectum et reflexum semper datur quies media: vt in probatione conclusionis dictum est. Similiter: si mus cuius pedem in fune ligatum habes moueatur a te: et per reflexionem retrahas murem ad te / non quiescit. nichil mouetur in instanti: ergo nec quiescit in instanti. tenet consequentia: quia positiuum et priuatiuum idem tempus mensurat. nec quiescit pertempus: quia mus resistere non potest tractui viri fortis. sed motu naturali / quando motus / est ab intrinseco mobile quiescit in puncto reflexionis. similiter in motu violento / nisi vbi occurrit similis casus de molari et faba. et ratio quare quiescit in fine a scensus violenti est hec. nam aliquando inpetus a mobili impressus est valde fortis: et tunc violente mouet mobile sursum: sed continue debilitatur virtus impressa ad tantam remissionem quod non sufficit vl¬ terius mouere sursum: tamen resistit grauitati trahenti deorsum: tandem venit ad tantam remissionem quod non sufficit resistere grauitati. capto toto tpere in quo sufficit mouere / et totum tempus / in quo sufficit resistere / et totum tempus / in quo non sufficit resistere: in toto tempore inter medio resistentie quiescit: ergo inter illos motus reflexos cadit quies media: et licet in instanti quo lapis proiectus sursum incipiat quiescere / impetus impressus sit maior in actiuitate quam grauitas resistat / tamenetiam medium diuidendum resistit ne ipsum diuidatur: virtus impressiua non potest mouere sursum: tunc successiue remittitur ille impetus quousque veniat (etiam cum medio) ad equalitatem resistentie cum actiuitate grauitatis: et tunc graue incipit descemdere per remotionem de presenti.
¶ Contra tertiam conclusionem arguitur sic: ponendo in esse quod illa conclusio de possibili denotat. ex ea sequitur quod instans est immediatum instanti: et si sic / tempus ex solis instantibus conflatur / quod est impossibile: siifiponatur instans res subito euanescens continuans partes temporis / siue aliquid aliud ponatur. quod sequatur patet sic: virgo beata stat in peccato originali in a instanti: et gratia infunditur impartibiliter: et non in a instanti per primam conclusionem: ergo in aliquo alio instanti ab a primo infunditur. sit illud instans b. et tunc sic: vel b instans est immediatum a instanti: et tunc habetur illatum verum: vel est mediatum: et tunc intercipitur tempus: per consequens ipsa non stetit in peccato originali precise per vnum instans. forte dicis / et bene: non datur instans in quo primo infunditur gratia: sed quocumque instanti dato in quo est gratia infusa ante illud instans eadem gratia infundebatur.
¶ Contra hoc arguitur: quia illo dato sequitur quod gratia solum conseruatur / et numquam producitur / distinguendo productionem a conseruatione.
¶ Respondetur: quocumque instanti dato in qua illa gratia est / in eodem conseruatur: sed gratia subito infunditur: sed in nullo instanti primo: sed instantanee sinchategoreumatice: hoc est in a instamti in quo ponitur ipsa de possibili esse in peccato originali / verum est dicere: ante quodlibet instans futurum hec tota gratia erit infusa a deo: secus est si per motum induceretur gratia. in vltimo instanti non esse forme(totaliter partibiliter generande ) verum est dicere: ante quodlibet instans futurum verum erit dicere / est calor vel motus: tamen non est verum dicere immediate post hoc erit hic calor: vel hic motus. rem subito produci / est ipsam produci / et non partibiliter: vel in nullo tempore adequa to: vel quocumque tempore dato in minori mensura produci: sed sic erat de gratia in illo casu: ergo instantanee et subito producitur.
¶ Sed contra istud arguitur: deus non potest illam gratiam subito augere postquam ipsa est infusal: ergo non potest subito post originale peccatum infundere. tenet consequentia: quia ita cito potest deus augere gratiam prius infusam sicut remittere originalem culpam per gratie infusionem. antecedens patet: dicatur illa gratia subito infusa a. et augmentum gratie b / tunc sic: vel a producitur ante b:et tunc inter be originalem culpam labetur tempus medium: et non intercipitur tempus inter productionem a. gratie et originalis culpe ex tertia conclusione: ergo necesse est quod intercipiatur tempus inter a gratiam et b gratiam. vel ita cito producitur aet b. et hoc notum est ex casu esse falsum.
¶ Respondetur quod non est compossibile quod beata virgzo stetisset in peccato originali per vnum instans precise: et a gratia fuisset infusa subito / sicut diximus: et b augmentum gratie immediate post a. sed si a gratia fuisset producta in instanti aliquo demonstrato: vt pote in instantiquo ponitur fuisse concepta in peccato originali: tunc b potest infundi subito post a.
¶ Contra hec arguitur: post a gratiam potest infundi b et non est dabile instans post infusionem a gratie quin inter illud instans et infusionem a gratie potest infundi bgratia: ergo immediate post a gratiam potest infum di bgratia. tenet consequentia ab exponentibus ad exponibilem de ly immediate.
¶ Respondetur: argumentum hoc non concludit aliquid contra solutionem. debet enin probare hanc modalem compasitam: quod possibile est quod a infunditur subito post culpam originalem et b infunditur subito post a / et nullo pacto probat hoc: sed innititur probationi impertinenti illi sensui. Iam diximus quod beata virgo. nullomodo est concepta in peccato originali: poterat tamen deus (si voluisset) eam in peccato originali reliquisse precise per vnum instans: et postea subito eam purgasse vt ex conclusione tertia et secunda patuit. et si non fuissent rationes rationabiliter caput cuiuslibet sapientis conuincentes / quod ipsa nunquam erat in peccato originali: sed plus rationis fuisset quod ipsa erat concepta in peccato originali: tenuissem de facto principalem conclusionem huius quaestionis. et ratio me mouens est. Ioannes / et hieremias / in maternis vteris sanctificati sunt per gratiam: multo plus decet quod christifera virgo prius fuisset sanctificata: et danddo illi quod eam et deum maxime congruit: hoc est in minima mensura in originali stetisse: hoc est precise per instans.
On this page