Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

Quaestio 3

An Christus fuit decimatus in Abraham sicut et Levi

Quia magister in tertio ca. huius distinctionis dicit quod Leui fuit decimatus / in Abraham: et non christus. Iuxta hoc queritur: an christus fuit decimatus in Abraham sicut Cet leui. Respondetur questio non est difficilis. propterea eam paucissimis amplecti propono: ponendo duas conclusiones.

¶ Quarum prior est. christus non fuit decimatus / in Abraham: pro batio: aliquem decimari in abraham nichil aliud est quam Abraham pro illo ratione imperfectionis soluere decimam quotam melchisedechsacerdoti qui christum representat: sed nihil imperfectionis habuit christus in Abraham: ergo christus non fuit decimatus in Abraham. patet hec conclusio ad hebreos. vii. vbi apostolus prefert sacerdotium christi sacerdotio) Aaron / per hoc quod heui( de cuius stirpe descendit Aaron ) fuit decima tus in Abraham: christus autem non. Eadem con clusio patet auctoritate Augu. x. super Sene dicemntis christum non fuisse decimatum in lumbis Abrahe¬

¶ Secunda conclusio: Leui fuit decimatus / in Abraha. hec conclusio patet ad Hebreos. vii. per Abrahamet L eui qui decimas accepit decimants est ad huc in lumbis patris erat quando obuiauit ei melchssedech: hoc est erat adhiic in sua causa: hoc est esse in lumbis in proposito. Etramque conclusio patet figuraliter: numerus denarius est numerorum limes propterea dicit Aristo. in probleumatibus omnes replicant super decem. demptis tracensibus: propter tarditatem memorie. ante denarium replicant. et cum denarius sic perfectionem importat: Abraham decimam quotam ipsi melchisedech in figura christiobtulit: reseruans sibi et his qui secundum rationem seminalem ab eo descendunt partem nouemnariam que inperfectionem respectu denarii importat.

¶ Contra ista arguitur sic. beata vrgo fuit decimata in Abraham: ergo et christus. Secundo arguitur: leui accepit decimas a fratribus suis: et dare decimas est acius personalis: ergo leui non fuit decimatus in Abraham.

¶ Ad primum: concedo antecedens ipsa erat concepta secundum rationem seminalem: hoc est per propagationem seminum more ceterorum virorum et mulierum. Secundum argumentum non capit recte terminum: vt patuit ex priori conclusionis explicatione

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3