Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

An mater aliqua ullam efficientiam habeat respectu foetus generandi

IN hac quarta distinctione loquendum est de maternitate diue virginis respectu christi. circa hanc materiam quadruplicem questionem scindemus. Prima erit: an materaliqua vllam efficientiam habeat respectu fetus generandi: quia ex hoc in parte dependet questio sequens. Secunda questio erit ad quid cooperata fuerit beata vrgo respectu corporis christi / ratione cuius dicatur eius mater. Tertia questio erit: an beata virgo sit mater dei et hominis. Quarta erit: an spiritussanctus / potest dicipater christi.

¶ Circa primam questionem due sunt pationes: quarum prima tenet partem negatiuam: quod mater solum ministrat materiam ad generationem fotus et nullam efficientiam habet respectu fetus generandi: sed sememn paternum efficientiam habet: semem inquam quo ad partes spirituosas: et illa pars alterat femineum semen: et fortasse partes naturales et terrestres seminis virilis. et sic educitur fetus: sicut coagulum de lacte caseum educit: vt dicit Auicemnna in primo canone fen prima doctrina quinta recitando opinionem aristotelis. Partem oppositam tenet galienus / in libro de spermate. et licet hanc ma teriam in. xviii. distinct. ii. questione. ii. tractauerim magis insequens partem negatiuam: quam ypo cras plato et aristoteles sequuti sentent: et adhuc illam partem probabiliorem reor: vtraque tamen pars estithopica. vnum principale motiuum est hoc: data parte a ffirmatiua questionis sequitur quod virgo potest parere in sensu composito. consequens est falsum. quod sequatur patet sic: sememn mulieris est actiuum ad generationemprolis: et passiuum: puta vna pars est agtiua et alia pars est passiua: ergo si fuerit mulier polluta in somno sine claustrorum virginalium fractura semeneius recipietur in matrice. et sic erit causa actiua et passiua sufficiens ad generationem fetus sine commixtione viri. quia ponatur quod ipsa sit copiose polluta de nocte in somno. pone omnia quae argumentum promouent

¶ Huic argumento dici potest: quod licet mas et femina lunt eiusdem speciei specialissime entitatiue: eorum tamen semina non sunt eiusdem speciei substantialiter vel qualitatiueaccidentaliter. modo forme substantiales seminum non possunt exire in suas operationes supremas nisi qualitatiue fuerint disposite: et patet de seminibus / iuuenum et vltra septuagesimum annum senum / vel impotentium generare. dicetur etiam quod mater effectiue concurrit ( licet minus principaliter ad generationem fetus: et requiritur concursus vtriusque seminis: alioquin nullomodoproducetur fetus. sicut potentia sola non sufficit producere noticiam intuitiuam a obiecti: nec a obiectum se solo sufficit. nec melioratio vnius / istorum potest sic augeri quod suppleat camlitatem vtriusque. sic in proposito. Si dicas: iste cause specie distinguntur: et in istis hoc habet verum. in causis eiusdem speciei vnum indiuiduum potest intendi vel perfici quod suppleat vtriusque canlitatem. vnus homo potest tantum portare sicut duo alii. et vnus / ignis tantum calefaceresicut duo alii. hoc iam euacuauim augeatur semen masculi ante quartum decimum annum (cuius malicia non supplet etatem ) in quacumque quantitate extensiua / nunquam sufficiet ad generationem. ergo licet iste masculus sit eiusdem speciei entita tiue cum adulto generare potenti: cum semen vnius est prolificum: alterius non: oportet dicers quod sit discrimen specificum substantialiter vel accidentaliter in seminibus: et sic argumentum extinguitur.

¶ Argumenta galieni habent aliquid apparentie. vnum est: totiens fetus assimilatur matri sicut patri: ergo est effectus matris sicut patris: loquor de effectu cause efficientis. Secundo fetus diligitur a matre sicut patre: igitur. Prior istarum rationum non est ponderanda: et refello argumentum: interdum effectus neutri eorum assimulatur: et hoc potest euenire ab influentia celi. aliqui in aliquibus regionibus natihabent aliam dispositionem corpoream quam alii. Sed dicis: verum est in variis locis. immo etiam in eodem locosuccessiue. imaginatio mulieris tempere conceptionis multum facit: vt in secundo tetigimus. Tertio dico materia etiam facit ad assimulationem. vlterius dico argumentum parum mouet: maritus adultere occulte / tantum diligit filium putatiuum sicut proprium filium ergo dilectio naturalis vel spontanea matris vel patris non arguit sufficienter efficientiam. quod mater plus diligat filium quam pater triplex est causa: teste Aristotele nono ethicorum. Prima est: maiorem certitudinem habet quod proles est eius quam pater Secundo: maio res labores pro fetu patitur. modo diligimus illa que cum difficultate acquiruntr. Tertio: est magis assueta cum fetu: in iuuentute potissimum.

¶ Sed possunt fieri alie rationes pro medicorum principe. vna et tertia talis: forma substantialis matris effectiue concurrit ad eductionem forme in prole / et non se¬ men: ergo mater effectiue concurrit. antecedens pantet: semen paternum est inanimatum: ergo est imperfectius animato fetu. vtrobique viuentia non viuemtibus prestant. modo imperfectius non concurrit ad productionem perfectioris: causa equiuoca semperdebet esse nobilior suo effectu.

¶ Respondetur: hoc argumentum non iuuat galienum: quia ipse loquitur de semine materno: et argumentum conuertit se ad formam substantialem femine. Sed argumentum tangit vnam difficultatem non spernendam ( de anima intellectiua non loquor) ipsa creatur a solo deo nec in homine pono formam aliquam nisi intecllectiuam. sed loquendo in aliis bruti est difficultas / a quaproducatur vltima forma specifica ad quam fit ascensus per formas imperfectiores: sic scilicet quod posterior sit priore perfectior. videmus quod aliqua bruta producuntur sine forma viua. patet in animalibus ex stercoribus anim alium vel aliarum putrefactionum genitis. talia non producuntur a celo / nisi tamquam causa partiali. celum est inperfectius talibus / brutis: quia in animatum. et dico talia animalia esse producta a celo / et eius influentiis / et a deo. non inconuenit a causam equiuocam partialem esse iinus perfectam suoeffectu: quia nullam alia causam productiuam istorum brutorum dare possumus / rationabiliter loquendo in brutis non genitis generatione spontanea. sed in matrum matricibus possumus dare causalita tem effectiuam formis substantialibus matrum: forma substantialis vacce est presens in instanti generationis vituli: non constat quod ab ea ne on ganda est causalitas: ergo illa forma concurrit principalissime (inter causas secundas ) ad generationem forme vituline. et sic femina plus facit generationem bruti quam masculus: licet semem masculinum plus facit ad alterationes praeuias quam sememn femineum. tandem forme substantiales seminum corrumpuntur ab agenti quod formam substantialem perse ctiorem producit. Ex isto sequitur: si omnia accidentia in matrice vacce conseruarentur a deo: et forma substantialis vacce desineret esse quando deberet educi forma substantialis vituli: nunquam produa ceretur nisi deus magis concurrat quam soleat concurrere in aliis vitulis producendis

¶ Quarto arguitur etiam pro galieno: si mater effectiue non concurrat ad generationem prolis: tunc ad veram maternitatem sufficit ministrare materiam fetui: et perconsequens mulier erit mater respectu vermis in vtero geniti: et terra respectu minere in ea genite. consequens est contra omnes loquentes. consequentia tamen patet: quia illic ministratur materia: et illud sufficit ad maternitatem: cum non requiritur causalitas effectiua.

¶ Respondeor hoc argumentum non cogit. nam ipsum refello sic: licet ponatur aliquod actiuum intrinsecum in inanimatis: in eis tamen non conceditur maternitas vel paternitas: et si ponatur actiuitas in homine vel alio bruto respectu pedunculorum vel vermium: non tamen solemus vocare animalia ex quibus / sunt tales effectus matres: nec effectus ipsos filios: ergo hoc argumentum erit vtrique positioni commune. dicimus aliquas causas actiuas matres: et effectus filios de predicamento relatio¬ nis. aliquas vero non sie vocamus. ad veram rationem maternitat / sufficite requiritur: quod animal aliud animal multum ei propinquum in specie in matrice habeat / materiam ei ministrando / ipsumque nutriendo / et demum ab vtero eiiciendo. dixi multum simile in specie: quod intelligo in specie specialissima vel subalterna propinqua. Exemplum primi: inter bouem feminame bouem masculum: heccubam et hectorem. Exemplum secundi: inter equam et mulam: inter liciscam et canem. mula ab asino et a equa genita / vocatur filius eque: quia multum eque similatur: medium inter asinum et equam obtinet. sic de alio animali genito aduobus / indiuiduis diuersarum specierum. et ita obiectio nes de minera veirme et pedunculo sunt nulle.

¶ Ex omnibus concludo: probleumaticum est an semen mulieris sit actiuum in generatione prolis: et pars negatiua est probabilior. non constat quni aliqua pars corpulenta seminis viri (hoc est pars materialis seminis ) ingrediatur compositionem fetus. pars spirituosa semins / degerit / disponit / alterat / et difformitatem facit in partibus etherogeneis / secundum quod vna pars est magis apta ad vnum membrum quam alia: et postea pars spirituosa resoluitur. probabile est etiam quod forma substantialis matris concurrit effectiue ad vltimam formam in ascensu formarum sed deus et influentie celestes formas substantiales educunt animalium / non generatione spoestanea producibilium

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1