Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Quid egerit beata virgo in conceptione corporis Christi ratione cuius ipsa debeat dici mater Christi

SEcunda questio circa hanc distinctionem est hec quid egerit beata virgo in conceptione corporis christi / ratione cuius / ipsa debeat diei mater christi.

¶ Pro hac questione reminsci oportet eorum que in distinctione precedenti dicta sunt / quod primo sanguis a variis locis diue virginis ad matricem dilatus est.

¶ Secundo materia in matrice est condensata / et alterata / et anima intellectiua informata / et denique totum a verbo assumptum. et licet omnia hec fuerint in eodem instanti temporis facta: tamen possunt poni multa signa nature. Quia semper praesuppositum ab alio / potest dici fieri in priore signo nature. Sed tunc est difficultas: quomodo beata virgo poterat dici mater christi: cum ad ista non poterat actiue concurrere. Ad quod dlcitur ab aliquibus quod ipsa dicitur mater christi propterea: quia spiritussanctus preuenit actionem vrginis: et operatus est subito hoc quod vrgo non poterat subito producere: sed solum successiue. sed ipsa sibi relicta successiue operata fuisset: et hoc ad maternitatem fufficit secundum eos. hoc motiuum non valet. si a ignis magis actiuus quam b ignis minor praeueniat actionem b ignis producendo c ignem. c. ignis dicitur effectus a ignis: et nullomodo b. similiter si deus producat se solo effectum aliquem quem a creatura produxisset: effectus / ille non dicitur esse a creatu re: sed dei. ergo si spiritus sanctus preuenit actionem diue virginis in productione corporis christi: virgo non debet dici mater christi. Secundo dicitur et melius ex questionem precedente: non est de ra¬ tione matris aliud quam ex ea materiam assumi: ex quafetus plasmetur: et quod fctus ipse ab ea in vtero alat. modo omnia ista competebant virgini respectu corporis christi. et sie miuatur quod ipsa erat mater christi Secundo modo saluatur id idem aliter / tenendo modum galteni: dato etiam quod ponatur forma cornoreitatis. cum qualitatiue dispositiones sunt producte sufficienter per vnum determinatum passim: agens naturale subito producit formam substantialem. hoc declaro alibi. quod nunc ignis successiue in lignum (hoc est in materiam ligni) producat formam ignis est quia successiue disponit materiam: sed si materia esset subito disposita qualitatiue et vniformitera ignis produceret subito formam substantialem per totum passum inclusum in spera sue actiuitatis: ergo si spiritussanctus mutauit subito materiam dispositam quaelitatiue ad matricem vrginis / quaere non poterat forma corporeitatis in vrgine / vel sensitiua ( si ponanatur distincta ab intellectiua) producere similam formam. hoc dico propter alios: quiamullam aliam sormam ab intellectiua pono ego distinctam. sed quo ad istam mutationem subita neam non audent concedere quod beata virgo cooperata est: sed istud eoncedo: et de claro quod fuit possibile quod ipsa cooperata fuisset ad hanc mutationem subitam. nam si hoc non fuisset possibile: hoc est propterea quod creatura non potesagere in instanti: sed hoc est falsum secundum multos eorum: et secundum veritatem. Si dicas: creatura producit solum per motum: iam hoc est reprobatum: quia producere per motum nihil aliud est quam snccessiue producere. Istud aliterfacilius declaro. vnus gradus caloris nunc successiue comproducit calorem: eidem fradui non repugnat producere calorem subito quod patet: si infiniti gradus caloris / in intensione siuein actiuitate ei addantur / iam isti gradus caloria omnes collecti subito calefaciunt passum applicatum ad quam calefactionem subitaneam iste gradus caloris concurrit. quod omnes gradus caloris subito calefaciant / patet sic: duo gradus caloris citius calefaciunt b passum quam vnus gradus: alioquim digitus eque cito calefieret prope paruum ignem sicut propemagnum: contra experientiam. tunc sic: duo gradus caloris citius calefaciunt b passum quam vnus: et quatuor gradus caloris citius calefaciunt b passum quam tres et sic sine statu: ergo infiniti gradus caloris subito calefacium b passum. hoc ipsum patet alitet: vnus gradus grauitatis concurrit ad descensum tardum mobilis in pleno: cui si addantur multi gradus grauitatis / concurrit cum eis ad motum celeriorem: et si infiniti gradus addantur / concurrit ad mutationem subitam: ergo non repugnat: sed hene congruit: beatam virginem (licet fuerit finite actiui tatis) cooperari infinito auxilio spiritusfancti ad mutationem subitam materie ministrate.

¶ Et hec est vna conclusio: puta quod beata virgo cooperata est ad mutationem subitam materie delate ad matricem.

¶ Secunda conclusio: ipsa cooperata est ad condensationem subitam materie. sed quo ad expulsionem fetus in aliis mulieribus est difficultas. Inanima est virtus attractiua retentiua / et expulsiua. videmus enim formam substantialem materlam peccantem tam in quali quam in quanto expellere. videtur ergo quod naturaliter mulier fetum ab vtero expellit. color tamen est / quod fetus cadit a matrice sine virtute expulsiua matris: sicut pomum maturum cadit ab arbore sine expulsione arboris. Sed quocumque istorum modorum dicatur est difficultas: claustra vierginis manserunt integra: quia ipsa erat virgo ante partum: in partu: et post partum: sine fractione signaculorum. quomdo poterat corpus christi vterum egredi saluis claustris virginalibus integris.

¶ Et ad hoc pono tertiam et quartam conclusiones. si teneatur quod mater nullam virtutem expulsiuam habeat respectu fetus: sed fetus maturus cadit: tunc spiritus sanctus (sine concursu virginis) fecit totum egressum integris claustris virginalibus manentibus. deus potest facere penetrationem corporum. similiter deus poterat facere quod egrederetur vterum maternum non transeundo per medium.

¶ Quarta conclusio: tenendo quod in matre est virtus expulsiua fetus / adhuc beata virgo potuit cooperari ad illam expulsionem: cum hoc christifere virginalia manserunt integra. patet: potuit cooperari ad expulsionem absolute: et deus poterat tenere signacula virginalia integra: igitur.

¶ Secundo arguitur ad idem. diua virgo poterat concurrere cum agente infinito ad mutationem materie ad matricem in istanti: licet non sine eoncursu agentis infiniti: ergo eodem modo potest concurrerem ad penetrationem corporum. et si corpus infinite resistat creature / ad hoc quod pre ipso fiat penetratio: deus potest exuperare illam resistentiam: que solum finite resistit. et licet ita infinitati create resistat / illam exuperare potest virtus infinita.

¶ Tertio expellere corpus de loco / et corpus / penetrare / possunt separari / et habere actiones separatas: ergo deus faciendo vnum poterat virgo ad aliud cooperari.

¶ Quarto: si duo homines essent penetratiue mutuo / potest vnus cooperari naturaliter ad recedendum ab alio: et potest ire ad varias differentias positionum suapte natura: ergo virgo potest ad simile coo perari.

¶ Contra duas priinas conclusiones arguitur sic: ex eis sequitur quod vrgo fuit infinite actiuitatis: consequens est falsum: quia ipsa erat solum finite actiua quod sequatur patet sic: non omnes creature possunt similem mutationem facere in pleno: propter resistentiam / et alios motus concomitantes: quia necesse est si aliquid condensetur aliud rarefieri.

¶ Respondetur: non stando in hquod res finite entitatis potest esse infinite actiuitatis. nego quod propter concessa in duabus primis conclusionibus ipsa dicatur infinite actiuitatis. ego non plus agocum mille viri trahendo vnam nauim onustam: quam cum vno viro ferendo vnum scamnum. ipsa habuit auxilium infinitum.

¶ Sed contra hoc arguitur: ex isto sequitur quod ego non plus ago ferendo duas libras quam vnam: quod est falsum. patet: in vtraque leuatione habeo auxilium infinitum: quia non possum leuare sine ope dei mecum leuantis: qui est infinitus.

¶ Respondetur negando sequelam: et ad probationem: qua dicitur in vtroque leuamine auxilium habeo infinitum. dicitur quod deus non infinite operatur: licet sit infinitus. cum influentia dei generali plus est leuare duas libras quam vnam libram. sed si deus / specialius iuuaret ad leuandas duas libras: et solum gene raliter ad leuandam vnam libram: equa facilitate leuarem vnam libram et duas libras. modo deus non concurrit cum influentia sua speciali cum aliis mulierihus ad materie dilationem subitaneam: sed solum successiuam. specialius tamen cooperatus est spiritus sanctus cum diua virgine: et sic potest si voluerit facere cum qualibet alia muliere.

¶ Contra vltimam conclusionem arguitur sic: penetratio corporum est inpossibilis naturaliter ex quarto phisicorum. ergo batam virgo agens finitum non poterat ad hoc cooperari.

¶ Rendondetur concedendo anecedens secundum communem legem vie impossibile est vnum gradum grauitati mouere mobile per plenum subito. sed cum auxilio infinitorum graduum potest ad hoc cooperari

¶ Sed contra hoc arguitur: vnus gradus grauitatis cum finitis vel se solo mouet aliquod mobile per plenum successiue: sed nullum agens creatum potest facere penetrationem corporum successiuam vel subitaneam: ergo non est simile.

¶ Respondetur non est omnino simile. sufficit aliqualis similitudo. muli er est fetus expulsiua ab vtero. et si resistentia fuerit tanta / quod eam vincere non potest / non expellit: tamen ipsa potest cooperari cum ope adiuncta. hoc sic declaro. possum currum trahere in aere non in medio denso: vt pote in luto vel arena: tamen si ponatur auxilium possum cooperari: et si medium esset tante resistentie quod omnes creature mecum iuncte non possumus redam extrahere: possum tamen cooperari cum deo ad currum illum extrahendum: sic in proposito.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2