Quaestio 3
Quaestio 3
An diva virgo fuerit et est mater Christi et mater Dei
¶ Respondetur per hanc conclusionem affirmatiuam. beatam virgo genuit christu et genuit deum: est mater christi: et virgo: et mater dei. probatur hec conclusio: est mater christi: ergo est mater dei. tenet consequentia: christus est deus: ergo si est mater christi: est matur dei. Insuper scribitur Mat. i. cum esset desponsata mater iesu etcm. ergo ipsa est mater iesu: et perconsequens christi: et dei. et Luce. i. quod ex te nascetur sanctum vocabitur filius dei. et Ioannis. xix. stabant iuxta crucem iesu mater eius et soror matris eius. Tertio: canit ecclsia: virgo dei genitrix quem totus non capit orbis: in tua se clausit viscera factus homo. Quarto: christus apud euangelistas crebriter vocatur filius hominis: et non habuit hominem patrem: ergo fuit filius mulieris. Et Aoannes Damascenus li. iii. cap. xii. deiparam dei genitricem / deiqe parentemet vere sanctam virginem celebramus: nam et verus deus est qui ex ipsa natus est: et vera dei genitrix verum deum incarnatum ex ipsa genuit. deum eni dicimus ex ipsa natum esse: et que sequuntur. finaliter patet ratione: mater mea genuit me: et Elizabeth dicitur mater Ioanis: eo quod materiam ministrauit filio in vtero quando aluit nouem mensium curriculo cum ceteris ad maternitatem requisitis / de quibus in questione precedenti mentionem fecimus: et deus creauit animam intellectiuam ad quam nullam efficientiam habuit Elizabeth: sed quia totum / vterum egrediebatur Elizabeth: Ioannes dictus est filius Elizabeth ergo non est de ratione matis quod formam vltimam producat mater: sed sufficiunt illa superius enumerata: sed sic est de diua vrgine. ipsa totam materiam ministrauit: ergo verius et purius dicenda est mater christi quam alie mulieres respectu filiorum ab eis genitorum: quia patres aliquid materie ministrant: modo verbum assumpsit totam naturam humanam in primo instanti quo erat in rerum natura: et hoc totum peperit diua virgoigitur.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur: et primo contra hanc vltimam probationem: ex ea sequitur licet anime boum feminarum concurrant ad generationes formarum vitulorum / si a vitulus / in vtero vacce sic se haberet quod deus illam formam se solo crearet: et forma bvacce nullam efficientiam respectu illius vacce haberet: quod b. vere diceretur mater illius vacce: quod non videtur dicendum. cum tantum non faciat b. vacca ad suum fetum sicut relique vacce. Respondetur: non sequitur: cum alie vacce communes aliter concurrant quam hec vacca. modo nulla mulier efficientiam habet respectu anime intellectiue. Secundo: concedo quod b. vacca esset mater a vituli: quamadmodum si per possibile vel impossibile mulieres commnunes producerent animas intellectiuas: et deus crearet animam in vtero berthe respectu a. fetus: bertha adhuc diceretur mater a fetus sicut alie mulieres respectu suorum fetuum.
¶ Secundo arguitur: maternitas et virginitas contrariantur adinuicem et pugnant: ergo titulus questionis praesupponit falsum: et conclusio est falsa. bene sequitur a. est mater ergo claustra virginalia sunt fracta per que transit proles: et a est virgo: ergo claustra manent integra. Respondetur concedendo quod maternitas et virginitas contrariantur: sunt duo termini positiui non potentes naturaliter conmpetere eidem in eod est tempore adequato: sed bene successiue: ergo sunt termini contrarii: sed supernaturaliter possunt verificari de eodem. Ad contraria oppesitacotrarietate terminorum absolute non se quitur contradictio: licet ita opinatus est Arist. iiii. methaphisice. bene ad oppositionem contrariam de opposito modo enunciandi sequitur contradictio: ergo licet mturet vergo sint termini contrarii: non tamen mutuo pugnant: nisi secundum legem commnem. Insuper: multi dicerent si mulier fuerit cognita in somperno: vel ipsa renitente: ipsa manet vrgo: et sic negarent contrarietatem iter hos terminos mater et virgo. sed hoc non recipio. Dico: talis mulier desinit esse virgo. inconueniens est dicere quod vgo possit parere in sensu composito. nec admii timus pro nunc quod demon succubus potest semen sufficiem ter prolificum ponere in matricem quando est incubus. et quicquid sit de his omnibus: beata virgo habet hanc singularem prerogatiuam pre omnibus quod ipsa sine semi ne viri concepit quod nulli alteri mulieri concessum est: nec via nature concedi potest: arte humana: vel angelica. Si dicas: erat verum coniugium inter diuam virginem et Ioseph Mat. i. ergo ipsa non mansit virgo. Ad hoc distin. iii. quarti questione quarta locupletius respondimus. quare eius vrginitatem nunc pertranseo. Sed interarguendum vnum tangebatur a. est mater: ergo claustra virginalia erant apertaecdico: claustra virginalia esse apertam nullo modo est antecedens ad amissionem verginitatis. patet: si clanstra essentferro aperta a cirurgico. potest aliqua vir¬ go in sensu composito parere cum apertione natuta li claustrorum virginalium: vt si ipsa more diue vginis conciperet: et miraculose claustra aperiret deus: vel cirurgicus: vt fetus egrediretur: adhuc talis esset virgo. sed non fuit ita in diua virgine. claustra manserunt integra egrediente setu: et post egressum. et propterea nouum erat miraculum taliter parere. Nouum est miraculum quando est impertinens toti antecedenti assumptionis. Antiquum miraculum est quando aliquid imbibitur tamquam consequens in antecedente quod est miraculum.
¶ Tertio arguitur: vergo est iitchristi: vel naturalis vel miraculosa: sed neutrum est dicendum: igitur. ffsndetur: ipsa erat mater christi / partim natutalis / partim miraculosa. naturalis: pro quamnto aliqua fecit que alie mulieres naturaliter sacere sosent suis fetibus: sed cum in ipsa conceptione aliqua erant tran scendentia humanos limites: iplafuit mater miraculose.
¶ Quarto arguitur: quod generatur recipit esse simpliciter post non esse: sed deus non recipit esse post non esse: ergo christus non est genitus ex virgine.
¶ Quinto: virgo non est mater deitatis: ergo neque dei. tenet consequentia: deitas nihil aliud est quam deus. Respondetur ad quartum negando maiorem vt iacet: cum esse negetur in secundo loco. sed quod temporaliter generatur aliquod esse vel aliqualiter esse acciprit temporaliter: quia accipit esse hominem tperaliter. in christo sunt duo esse: vnum diuinum: quod fuit ab eterno aliud esse hominem. et quia in generatione tperali est productio substantie de nouo: scilicet humanitatis: per hoc ab alteratione secernitur. Ad quintum concedo antecedens: deitas semper stat essentialiter deus tam essentialiter quam personaliter. quando dicitur virgo est mateur dei illic deus stat personaliter.
¶ Sexto arguitur: virgo est matur dei: qae virgo est causa dei. tenet consequentia: omnis mater est causa effectiua sul fetus
¶ Septio arguitur: christi scudu humanitatem nullus est pater: ergo nec christi est mtur. te net consequentia: pater et meter sunt relatiue opposita: qui posita se ponunt et perempta se perimunt ex praedicamento ad aliquid.
¶ Ad sextum: nego consequentiam: nec in me tenet. maiter mea non causauit animam meam: et deus produxit materiam meam a principio orbis conditi: saltem materiam que est in me tunc produxit: et non ponoaliam formam ab intellectiua in homine: nec totum est aliud nisi partes simul sumpte. mater mea tamen aliquo modo est causa mei: quia ministrauit mihi materiam: et fecit cetera requisita ad maternitatem: et sic aliquo modo sum eius effectus: et ita dicor apud communiter loquentes. deus nullo modo est effectus nec eius est aliqua causa. licet pater filium in diuinis producat: non tamen causat eum. semper inter causam et effectum debet esse distinctio nature: sed virgo est causa humanitati christi: sicut elizabeth humanitatis Ioannis baptiste.
¶ Ad septimum: conceditur antecedens: sed nego consequentiam cum consequaente: nec probatio valet. pater et mater non se habent sicut relatiuum et correlatiuum eius: sed correlatiuum patris est filius viri: correlatiuum matris proles femine. Sed dicis: pater et metur se habent in generatione prolis sicut actiuum et passiuum: sed actiuum et passiuum domer adinuicem correlatiue. Respondetur: quicquid sit de atecdecedente consequentia e nulla. sicut non sequitur: priamus et hector se hestent sicut pater et filius: sed pater et filius se hesent sicut relatiuum et correlatiuum: ergo priamus et hector se habent sicut relatiuum et correlatiuum.
¶ Octauo arguitur: vrgo non est mter humanitatis christi: ergo virgo non est mater christi secundum humanitatem: et vltra: ergo non est matur christi: quia non est mater christi secundum diuinitatem: ita quod maternitas a diuinitate proueniat: primum antecedens patet: humanitas christi non est suppositum: ergo non est filius: tenet consequentia: filius est nomen suppositi: et vltra humanitas christi non est filius verginis: ergo virgo non est mteihumanitatis.
¶ Nono arguitur: si illa debeat concedivrgo est mater christi / hoc est propterea quia humanitas fuit assumpta a verbo in primo instanti quo erat in rerum natura: et btam vrgo genuit illam humanitatem assunmptam. Sed contra hoc arguitur. si quis producat albedinem extra subiectum: et si deus illam albedinem ponat in sorte: generans sortem non dcitur generare sortem album: quia non facit albedinem ei inherere: ergo cum deus libere illam humanitatem conseruat: btam virgo non debet dicimater christi.
¶ Ad octauum: concedo quod virgo non est mater humanitatis christi: quia humanitas assumpta non est filius: nec de praedicamento qualitatis nec relationis. licet vna pars corperis ante aliam nascatur: vt ante pedes nascitur caput: nulla tamen pars corporis dicitur filius. omnis filius est natus / participaliter. sed non econuerso vniuersalitur. humanitas christi est nata participalitur. Sed contra illud arguitur: ex illo sequitur quod si verbum desereret humanitatem assumptam (quod est possibile hhumanitas assumpta inciperet esse filius vrginis: et non per generationem: et sic humanitas que praecessit ad mille quingentos annos inciperet esse filius virginis. immo vlterius sequitur / quod virgo habuit duos filios distinctos successiue (hoc est vnum post alium )et non simul: et tamen non genuit eos successiue: sed simul et semel: et quando vnus erat filius / alter non erat filius. patet: verbum fuit filius virginis ante dimissionem humanitatis: et humanitas assumpta ante dimissionem a verbo numquam erat filius virginis: et nunc est filius virginis: ergo verbum et hec humanitas quae realiter sunt distincta successiue erant filii virginis. Ad replicam: concedo sequelam: et totum quod ex illa infertur. postquam humanitas est a verbo deserta: est fllius: et nullius nisi virginis. Eodem modo ipsa incipit esse mater haeenanitatis derelicte. et ad vlteriorem illationem: concedo quod virgo successiue habuit duos filios: vnum per grenerationem: et alium per desertionem humanitatis / que nasccbatur: sed tempore natiuitatis non erat filius. aliquo modo est simile / pars hominis non est filius matris: et si vna pars desineret esse pars / et inciperet esse totum: inciperet esse filius. Ex isto sequitur quod aliquid incipit esse filius virginis: quod non erat genitus filius a virgine. Ulterius patet hac consequentiam esse nullam: christus fuit filius virginis: deinde iste homo fuit filius virginis: ergo christus et iste homo fuerunt fratres / vel sunt fratres. numquam ante dimissionem humanitatis erant fratres. nec ex isto sequitur quod iste homoincipit esse secundo genitus virginis: quia licet humanitas derelicta incipit esse filius virginis: non tamen per gtationem: sed per dimissionem a verbo. non tamen inficiorquin generatio erat vna causa requisita ad illam filiationem. Potes tunc replicare quod vna mulier successiue habet mille filios per alterationem partium eius: quicquid sit istic methaphisice loquendo / hoc non se quitur loquendo vulgariter et vt plures. Amplius patet: licet iste homo patiebatur in cruce: non tamen patiebatur iste homo christus. nec iste homo redemit genus huanum: deus redemit genus humanum iste homo non est deus Insuper patet: stat dare filium berthe esse in rerum natura: et desinere esse filium berthe: ipsa manente. patet si assumatur.
¶ Ad nonum: concedo seduelam improbatio illius est nulla: sed probaret quod priamus non fuisset pater hectoris: quia deus libere fecit animam informare corpus eius. sed si christus assumeret humanitatemadultam sortis qui est filius berthe: christus non esset filius berthe: ratio. christus non est genitus ex bertha: cum non assumpsit humanitatem in vtero eius
¶ Decimo arguitur: christus semper mansit in vtero virgineo: ergo non egrediebatur vterum cum humanitate assumpta: ergo christus non est genitus a virgine.
¶ Undecimo arguitur: humanitas assumpta a verbo non est filius: ergo virgo non est mater christi secundum humanitatem: tenet consequentia per simile: si ethiops est albus secundum dentes: dentes et hiopis sunt albi per regulam Aristotelis posterioristicam: propter vnum quodque tale et illud magis.
¶ Duodecino arguitur. secundum Damasce. libro. iii. ca. xii. genitricem christi nequaquam dicimus beatam virginem. et in noua translatione dicitur christiparam autem nequaquam dicimus sanctam virginem. Ad decimum respondetur: concedo quod christus est vbique: sicut homo christus est vbique: et homo christus nunquam egrediebatur vterum virgineum: sed secundum illum specialem modum quo humanitas erat assumpta egressus est: quia sic continuo se habebat cum humanitate. Ad vndecimum dicitur: interdum aliquod predicatum attribuitur alicui ratio ne alicuius: et tamen illud predicatum non conuenit illialteri. Ad duodecimum dicitur: Damascenus / illic loquitur contra Nestorium qui negabat virginem esse matrem dei: dicebat quod peperit purum hominem. contra talem errorem loquitur Damascenus
On this page