Quaestio 1
Quaestio 1
De veritate istius: Christus est aliqua duo, et quale esse est in Christo
Circa hanc sextam distinctionem quero duo. Primo de veritate istius: christus est aliqua duo. Secundo circa positiones quaes magister in littera recitat de esse christi.
¶ Proquaestionis solutione scito: multi plex est esse secundum doctores: aliquod est esse essentie siue existentie: et quicquid alii dicant / dico quod esse es sentie et existentie idemptificatur cum re que existit hec tria vocabula couertuntur ( esse essentie / esse exifetieetesiiet pus conplexesua ssgnificara in¬¬ portent et vnum incomplexe: aliud vocant esse propositionale: et nihil aliud est quam habitudo rei significate per subiectum in ordine ad rem significatam per predicatum: vt sortem esse album est esse propositionale ist ius propositionis sortes est albus: non quod sit aliquod complexum significabile sicut fingit Gregorius. idem est significabile complexum et incomplexum: patet: idem significatur per complexum et incomplexum. sortes significatur per partem istius complexi sortem esse album: et per illud totum: sed sortem esse album nihil aliud est quam sortes. vtrobique resoluatur obliquus in rectum: verbum infiniti modi in participium sue significationis actiue vel passiue: vt sortem esse album: idem est quod sortes existens albus: et ex consequente tales sunt concedende: sortem moueri est sortem comedere: supposito quod moueatur et comedat: et ita in talibus vtrobique. esse suppositale vel esse subsistentie est inferius adesse essentie: patet ex primadistinctione huius.
¶ His praesuppositis ponuntur conclusiones ad questionem responsiue. Quarum primaest: in christo est duplex vel triplex esse essentie vel existentie. probatio: in christo sunt deitas / corpus et anima / que specie distinguntur.
¶ Secunda conclusio: in christo est nisi vnum esse suppositale. probatio: est nisi vnum suppositum in christo. ergo est nisi esse vnum suppositale siue subsistentie.
¶ Tertia conclusio: christus non est aliqua duo. probatur per illud simboli athanasii: non duo tamen / sed vnus est christus. Secundo arguitur ad idem: pater non est aliqua duo: nec spiritus sanctus est aliqua duo: ergo nec christus. Tertio arguitur: christus non est natura assumpta: ergo licet sit homo et deus copulatim et copulatiue / non tamen est aliqua duo¬
¶ Secundo arguitur. christus secundum quod homo est aliquid. patet de hereticis: cum christus: ergo per idem secundum quod deus est aliquid: vel secundum quod homo est idem aliquid quod est deus: vel aliquid aliud. sed secundum quod deus non est idem aliquid quod homo: quia tunc humanitate esset deus: ergo est aliud et aliud: et per consequens duo.
¶ Ad primum dicitur consequentia est nulla. argumentum probaret angelum esse duo: vel tria ( quod liquet esse falsum) cum est angelus / spiritus / substantia. plura ergo predicata dici de pronomine idem demonstrante non sufficienter arguit aliquid esse duo. sed esse plures partes hoc argueret. modo christus non est plures partes. Et si dicas omnis homo est compositus ex corpore et anima. christus est homo: igitur.
¶ Respondetur maior est vera: subiectum non distribuitur pro quolibet significato quod terminus homo significat: sed pro significatis quae vniuoce significat.
¶ Sed pro clariore intelligentia distinguo illam / omnis homo est compositus: vel homo capitur absolute: et sic concedo. modo deus non est sic homo. si capiatur connotatiue pro illo quod est suppositum independens humanitatem sustentans quod suppositum est homo: tunc propositio assumpta est falsa. licet christus sit homo / risibilis / animal / per communicationem idiomatum: non tamen est conpositus.
¶ Ad secundum argumentumcoceditur quod il¬ la est vera (potissimum si gratia concomituntie exponatur) christus secundum quod homo est aliquid: vt patet per exponentes eius. sed tamen non sequitur christus secundum quod homo est aliquid: ergo christus secundum est idem aliquid quod est deus quod homo et hoc sicapiatur secundum quod reduplicatiue: quia arguendo a superiori ad inferius respectu predicati reduplicati consequentia est nulla: vt non sequitur omnis homo inquam rationalis est risibilis. ergo omnis homo inquam rationalis est hoc risibile. patet. cum antecedens est verum: et multe exponentes copulatiue consequentis sunt false. sed si inferatur illa propositio de disiuncto predicato / sic arguendo. christus secundum quod homo est aliquid: ergo christus secundum qu homo est idem aliquid quod est deus vel aliquid aliud consequentia est bona: et consequens est verum sicut et antecedens.
¶ Secundo arguitur: christus non est tamten deus. neque christus est tantum homo: ergo est aliquid aliud ab homine: et aliquid aliud a deo: et per consequens est duo. assumptum patet per Damascenum. vii. ca. suitertii dicentem / qula factus / est homo ex muliere et tempore partus super nos quia non ex semine / sed ex spuit sancto et ex sancta virgine: sic per partus legem et non deum ipsum solum predicamus spoliatum humanitate secundum nos neque sane hominem solum.
¶ Respondetur. ille propositiones non sunt exclusiue assumpte a Damasceno: sed propositiones de exclusis predicatis vel de exclusis extremis: que equiualent preiacentibus / si exponantur gratia alietatis vel pluralitatis cum termino numerali: sed quando ponitur terminus connotatiuus a parte praedicati propositio est amphibologica et distinguenda: penes hoc quod fiat exclusio gratia alietatis: vel alterieta¬: tis. vt sortes est tantum albus: gratia alietatia valet hanc: sortes est albus et non est non albus. Eodenmodo sisit negatiua de excluso extremo. gratia alterietatis valet hanc: sortes est tantum albus: sorates est albus et non est aliter qualificatus similiter secundum exigentiam verborum vel participiorsm dicatut: vt sortes tantum studet: denotat sortem studere: e nullum alium actum exercere. sortes est tantum magister in artibus: ponit magistrum in artibus: et negat omnem alium gradum: sortes fuit tantum in gallia: sortemsignificat in gallia fuisse: et in nulla alia patris fuisse. In proposito deus est tantum homo: illa est distinguenda. si sit propositio de excluso extremo gratia alietatis est vera. si excludat gratia alterietatis est falsa: quia valet hanc: christus est homo et non est aliter qualificatus. i. non habet aliam deno minationem: quod est falsum: quia denominationem habet que aliis hominibus non conuenit: quia est deus. Ista propositio christus est tantum deus / non est sic distinguenda de virtute sermonis. imo vult dicere quod de christo non solum verificatur deus: sed etiam homo quod expresse ipse exponit inquiens: et non deum ipsum solum praedicamus spoliatum humanitate: hoc est dictu: quando dicimus / christus est deus / non negamua quin sit homo: immo hoc ingenue fatemur: quod tangit in verbo spoliatum humanitate. Ex his patet licet in christo (loquendo vt plures) sint tres reschristus non tamen est aliqua tria: nec aliqua duo¬ licet pater verbum et spiritus sanctus vnum sunt in essentia: et verbum sit deus et deitas: non tamen est natura humana vel humanitas: quod in abstracto semper pro natura assumpta accipitur. et sic non est duo in feminino puta due nature. nec duo neutraliter: puta duo supposita.
On this page