Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

An ratione humanitatis assumptae est communicatio mutua idiomatum inter Deum et hominem

IN sexta distinctione dicit magister / emer git quaestio plurimum continens vtilitatis: sed nimium difficultatis atque perplexitatis: sed sua disficultas potissimum versatur circa veritates talium propositio num: christus est deus: christus factus est: deus factus est homo: deus factus est aliquid: et hoc de ducit in. vii. distinctione adhuc.

¶ Circa illas difficultates tria potissimum inquiram. Primum est de communicatione ydiomatum in diuinis: potissimum extra illa que dicuntur cum termino / incipit / et factus est / quia de primo in vndecima distinctione loquipropono. de secundo in secunda quaestione huius materie ad partem. et quia in fine distinctionis tangit magister an christus secundum quod homo predestinatus est esse filius dei: de hoc et vltimo queram questionem satis vulgatam: an si Adam non peccasset: christus incarnatus fuisset.

¶ Limitando ergo materiam ad dicta queritur: an ratione humanitatis assumpte est communicatio mutua ydiomatum inter deum et hominem Supponatur quid nomins communicationis ydioma tum: qua est hec. est mutua predicatio concretorum vtriusque nature de se inuicem. ydioma grece est proprietas latine. et hic accipitur pro conereto importante proprietatem alicuius. exemplum: vt concretum diuine nature: scilicet deus: praedicatur de concreto huane nature: et econuerso: dicendo homo est deus homo est eternus: homo creauit mundum: deus est mortalis passibilis et humodi. Suppono vlterius non intendo loqui in hac questione nisi de propositionibus de simplici copula: de presenti / et de extrinsecis temporibus eius sine termins reduplicatiuis / et terminis inceptionem vel desitionem importantibus: quia tales specialem habent difficultatem: et in suis locis de eis specialis erit sermo.

¶ Pro mutua ydiomatum commnica¬ tione cognoscenda ponuntur tres regule. quarum due erunt presupposite in tertia regula: in qua artis principium ponimus: ita quod semper tertiam regulam intelligimus cum sale duarum primarum.

¶ Primaest: vltra omnem artem dandi in comunicatione ydiomatum habeatur oculus non concedere illa que conmunis vsus sapientum pro speciali causa non concedit: sed negat. hec regula patet. non alias hec negatur / christus est creatura: de qua in vndecima distinctione dicetur / christus potest peccare / christus potest errare natura diuima passa est / natura diuina est mortalis / natura diuina mortua est in christo. concedimus / iste homo mortuus est christo de monstrato. et tunc sic: iste homo mortuus est: et iste homo est natura diuina: ergo natura diuina mortua est. maior et minor concedende sunt: et conclusio non videtur concedenda: quia ipsa in communi significatione terminorum dat intelligere quod mors et passio conueniunt christo ratione nature diuine primo: sed quo ad sillogismum: si premisse equiualeant vni de omni / consequentia est bona: vt in quarta distinctio ne primi dictum est.

¶ Secunda regula: si dubitetur de aliqua propositione non consueta concedi que duos potest habere sensus: quorum vnus est catholicus et verus: alter falsus: distinguatur illa: et concedatus in sensu vero: et negetur in sensu falso: et nullomo do abfolute sine distinctione: hic seruetur illud Augusti. liberis verbis loquuntur philosophi etc. nobis est datus certus limes loquendi. et potissimum in hac materia incarnationis nobis pro hac mortali via ineffabili: sicut in materia de generatione in diuinis. hic ingeniosi viri est non plus sapere quam oporteat: sed cum sobrietate sapere.

¶ his duabus presuppositis pdnitur hec regula. ad veritatem propositionis affirmatiue requiritur et sufficit quod extrema supponant pro eodem supposito immediato. licet huius regule vtraque pars patiatur instantias in illis non debet insistere theologus: prior pars patet / quo ad priorem partem regule / de talibus: non tantum chimera non est chimera: non chimera contingenter non est chimera: Adam est animal si est homo. Secunda pars patet de talibus: deus necessario est creans: omnis homo est omnis homovel potius hec: omnis homo omnis homo est: hoc est falsum: per pronomen demostrando totam propositionem cuius pronomen est pars. in illis non debet insistere theologus. tum quia debet logicam supponere: et solum casualiter et transitorie aliquid super hoc loqui quando materia requirit: secundo theologus in hac materia est extra tales instantias. Regula ergo rotunde capta et sane intellecta est vera. patet radix regule: per hanc a est b denotatur quod res que est a est idem ens ipsi b quia sic copula vnit extrema. propositiones affirmatiue in ex: trinsecis temporibus ab indicatiuo facile cognoscuntur: et negatiue per affirmatiuas oppositas mensurantur.

¶ Ut videamus quid fructus hec logicalis regula facilis importet: inferemus aliquas propositiones concedendas et negandas virtute huius regule.

¶ Prima propositio: hec est neganda: christus est idem huic rei demonstrando humanitatem patet: christus supponit pro filio deisolum: hec res demonstrata est pure creata: ergoextrema non supponunt pro eodem. ergo ipsa est falsa.

¶ Secunda propositio: licet hec sit vera christus est homo: hec tamen est falsa / christus est humanitatis. prior pars patet: est communicatio in concreto: et extrema supponunt pro eodem capiendo terminum homo connotatiue: secunda pars patet: tum non est comuicatio in abstracto: tum quia extrema non supponunt pro eodem: et licet homo potest absolute capi et connotatiue: tamen humanitas semper apud loquentes capitur absolute pro natura assumpta: et ita de abstracti. propterea illam nullo modo distinguaa postquam vsus ita habet. et licet quis potest hanc distinguere: christus est homo: penes hoc quod homocapitur absolute vel connotatiue: cum communis vsus sllam concedit eam etiam sine distinctione concedas recte intelligens. loquendum est vt plures. ii. de celo et mundo. sentiendum vero vt pauci.

¶ Tertia popositio: christus passus est: mortuus est resiiprexit a mortuis: christus est mortalis. christus est corruptiblis: christus est eternus: christus est taporalis: patet: ratione humanitatis passus est modo humanitas est mortalis: et passibilis et passa est: et mortua in triduo: cum anima non informauit corpus in triduo: in his omnibus extrema supponunt pro eodem: et vsus ecclesie est passim tales concedere. multe earum in forma sunt fidei articuli.

¶ Quarta propositio christus est albus: christus comedit: christus iuit de nazareth ad Diero solimam: christus dormiebat. patet talia competebant humanitati assumpte.

¶ Quinta propositio: hec est impossibilis / christus peccat: christus errati patet: extrema non supponunt nec supponere posfunt pro eodem.

¶ Sexta propositio: hec est neganda diuina natura patiebatur in christo in triduo. patet ex vsu intelligentium. extrema illius nullo mor do supponebant pro eod est / nec supponere possunt pro eodem. patet in sensu dato in prima regula.

¶ Septima propositio. hec erat falsa in triduo: christus est homo. patet extrema illo tmpre non supponebant pro eodem. tunc deficiebat connotatio termini homo competere christo.

¶ Octaua propositio aliquis homo creauit mundum. patet de homine christo.

¶ Nona propositio: aliquis homo est vbiqe. patet. hic deus est vbique: hic deus est homo: ergo homo est vbiqe. sed nichil est vbique homo. solum christus est homo vbi habet humanitatem: modo non habet illam nisi in celo: et eucharistia.

¶ Decima propositio christus precessit virginem. patet: christus precessit Abraham qui virginem praecessit: ergo precessit vrginem Aoannis. viii. antequam Abraham fieret ego sum. Insuper hic deus precessit virginem: hic deus est vel fuit christus: ergo christus precessit virginem hoc ipsumpatet per regulam / est affirmatiua cuius extrema supponunt pro eodem. christus supponit pro fliodei ampliatiue respectu copule de preterito: cuicompetit vere hoc prodicatum / precedens diuam virginem. Ex eodem fonte probatur. hec vera: aliquis homo est vbique. homo supponit pro deo: existens vbiqe competit illi mediante copula de presenti que hibet propositionum concessarum per illam regulam sine vlteriore deductione ostendi potest.

¶ Undecima propositio: hec est falsa: beatam virginem precessit christus: vel mariam praecessit christus: quod pro eodem accipio conuertibilitate vt nunc. patet: extrema illius affirmatiue non supponunt pro eodem

¶ Duodecima et vltima propositio: christus fuit quando non fuit christus. patet: extrema illiusaffirmatiue supponunt pro eodem. subiectum supponit profilio dei: predicatum est hoc totum existens quando non fuit christus: et hoc est verum: quia verbum dei fuit existens non christus. patet ante incarnationem.

¶ Contra primam et secundam regulas arguitur sic: ipse destruunt tertiam et omnem artem loquendi. patet per primansi sit aliqua propositio extra vsum de qua sancti non loquuntur: vel respondens hoc ignorat: dato quod loquatur / tunc nescit quid respondendum est. nec hunc iuuare poterit tertia regula¶ Secundo intulimus / in quinta propositione per tertiam regulam hanc esse falsam / christus peccat: christus errat: et similiter insexta propositione diximus extrema illius natura diuina patiebatur in cruce / nullo modo supponere pro eodem: ergo non erat alia regula opus / quam tertia.

¶ Respondetur: negando quod due prime regule tertiam euertant. prima regula apponit temperamentum tertie: quia licet illa tertia bene intellecta sola sufficiat: due alie eam exponunt. per tertiam solam nesciret respondens an ista debeat concedi: christus est creatura: christus / potest peccare: christus potest errare: natura diuina mortua est in christo. quia dubitabit an extrema supponunt pro eodem. Aliqui audacter incircuncisis labiis concedunt quod christus potest peccare: potest errare. et sic dicerent extrema possunt supponere pro eodem. sed quia apud sapientes inuenitur quod talis non est concedenda propter inconuenientia specialia / sic tertiam regulam prima exponit: et primam cum tertia secunda elucidat / vt propositionem ancipitem occurrentem distinguat: et inuento sensu catholico propositionem in illo sensu concedat: in alio neget: et si multa in hac materia non legeret / non ponat se ad respondendum. heregule ad hoc quod bene intelligantur presupponunt quod homo alia viderit que dant ei normam succincte post alia visa.

¶ Contra tertiam propositionem arguitur: passibile: mori: tristari: pauere: dicunt imperfectionem: sicut errare: mentiri: peccare: ergo nullum illorum potest dici de christo: vel si aliqua etiam et alia

¶ Insuper: christus est mortalis: et immortalis: eternus et temporalis. sed duo secundi termini sunt contrarii: duo primi priuatiue oppositi: sed nulli tales termini possunt de pronomine idem demonstrante verificari. Tertio. v. de trini. dicit Augustinus / quod ad se dicitur / omnibus tribus conuenit: animalcorporeum: et huiusmodi ad se dicuntur: ergo conueniunt patri et spiriti sancto / sicut filio: quod est falsum.

¶ Ad primum: nego quod pauere / mori / dicant imperfectionem. sunt condiciones nature humane conuenientes: quas christus sua sponte humanitatis assumpsit proprietates iuxta illud Esaie. liii. languores nostros ipse tulit: et dolores nostros ipse porhuit. errare imperfectionem dicit. errare / est verum pro falso putare / non est natura hominis instituti: sed destituti: vt in secundo diximus de primo Adam: ergo a fortiore de secundo Adam. per gratiam fuisset tamen Adam immortalis si non peccasset. sed cum verbum incarnatum est / vt nos redimeret: decens erat quod esset passibilis christus.

¶ Ad secundum: concedo quod christus est mortalis et immortalis: et nego quod illi termini priuatiue opponantur. immortale capitur dupliciter: vno modo / vt tantum valet sicut non habens naturam mortalem: et sic priuatiue opponitur illi termino mortale. hoc modo / hec est falsa: christus est immortalis. priuatur mortalitatem ab omni materia subiecti. Alio modo capitur vt priuat dispositionem quantum ad certam naturam subiecti: vt tantum valet immortale / sicut habens certam naturam non mortalem: et sic christus est immortalis: quia aliquam certam naturam habet immortalem: quia diuinam. Secundo modo capiendo / isti termini / mortale / immortale / non sunt priuatiui termini: numquam termini priuatiui oppositi possunt verificari de eodem. licet aliquid sit cecum in a loco: et videat in b loco: non propterea est cecumet videns: sicuisi anima quiescat in pede: et moueatur in manui iste due propositiones non sunt propterea vere: hec anima quiescit: hec animamouetur. solum secunda est absolute concedenda: et non prior. sic in proposito / dato quod temporale et eternum contrarientur. non inconuenit duos terminos contrarie oppositos de eo dem verificari.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1