Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

De veritatibus talium propositionum de quibus magister languide in littera inquirit: homo factus est Deus, Deus factus est homo, Deus factus est aliquid

SEcundo quero de veritatibus talium propositionum de quibus magister languide in littera inquirit: homo factus est deus: deus factus est homo: deus factus est aliquid.

¶ Pro questionis solutione scias: propositio de factus est / non sufficienter exponitur hoc modo: vt ista a est factum per has a fuit: et a non fuit ab eterno: quia si nunc sit a primo: exponibilis est vera: et exponentes false: similiter si a fuit ante homerum: et postea corruptum: et nunc non sit. hec est falsa / a factum est. et tamen exponemntes ille essent vere. in proposito talis expositio est surficiens: filius dei factus est homo: filius dei est homo et interdum erat et non fuit homo: ergo est factus homo. habeatur oculus ad factionem simpliciter: et ad factionem secundum quid: et non erit difficultas.

¶ Poc presupposito respondetur quod hec propositio est fasa: christus factus est deus: vt factio denotetur cadere in terminum deus. Sed hec est vera / christus est factus homo. Falsitas prime patet: quia bene se quitur: christus factus est deus: ergo interdum non fuit deus: quod est falsum: immo christus semper fuit deus quod patet: iste deus semper fuit deus: iste deus est vel fuit christus: ergo christus semper fuit deus. Secunda propositio patet. scilicet christus factus est homo: per illud. Ioannis primo. verbum caro factum est: vbi caro ponitur pro homine. hoc pratet in simbolo niceno: homo factus est. Item patet per exponentes: deus fuit: et tunc non fuic homo immo postea incepit esse homo: et ex illa se¬ quitur ista: christus factus est deus homo: quia terminus homo restringit terminum deus ad standum pro bomine et factio cadit in esse hominem.

¶ Sed contra ista arguitur sic: bene sequitur: christus factus est homo: ergo christus factus est. et illa infert istam ehristus factus est deus.

¶ Secundo arguitur ad idem christus factus est christus: ergo christus factus est deus. probo consequentiam: tum primo: quia eadem res importatur per extrema: tum secundo: christus factus est christus: ergo christus factus est filius dei: quia a conuertibilibus arguitur. et si factus est filius dei: factus est deus. Tum tertio: iste equiualent christus est christus: et christus est filius dei: ergo addito vtro biqe eodem: puta factus est /consequentia valebit. si sequatur sortes est homo: ergo est animal etiam bene sequitur: sortes est homo albus: ergo sortes est animal album: et ita in aliis: ergo sic erit in proposito

¶ Ad primum: consequentia nichil valet: quia arguitur a factione secundum quid ad factionem simpliciter. sicut non sequitur: hic pannus factus est tunicaergo hic pannus factus est: quia si pantnus precessisset compositionem tunice ad centum amnos: anteced ens est verum et consequens falsum. Sed tunc dices: hec tunica prius fuit: ergo pannus non precessit tunicamQ tunica prius fuerit arguitur sic: hic pannus prius fuit: hic pannus est vel fuit hec tunica: ergo hec tunica prius fuit. Respondetur concedendo quod hec tunica prius fuerit: sed consequentia est nulla quod pannus non precessit tunicam: quia precedere denotatur cadere in connotationem termini tunica: immo ille simul stant: hec tunica fuit super dorsum ouium mortuarum a centum annis preterits: et mane fuit primo tunica. pone quod nichilsit in tunica nisi de lana. tamen ista: christus factus est: potest pati aliquam distinctionem: per hoc quod factus potest habere christus prosubstantiuo: et illa est vera: vel per hoc quod potest capi nominaliter / vt tamten valet sicut res facta / vel ens factum: et sic consequentia nihil valet. Sed dices concessio vnius membri infert concessionem alterius. si christus factus est christus: christus factus est ens vel aliquid: ab inferiori ad superius. quia christus est aliquid ex questione precedenti. Respondeo nego quod vnum membrum inferat aliud. nec arguitur abliferiori ad superius respectu totalium extremorum sed solum respectu partium. vel sic: arguitur ab inferiore ad superius cum termino includente negationem: et hoc patet per duas exponentes negatiuas anecedentis et consequentis: vt christus non semper fuit christus: e christus non semper fuit ens. Ad secundum respondetur. consequentia est nulla. ad probationem: transeat quod ea dem res importetur per extrema: saltem partialia. si sit sermo de totalibus / quod oportet: hoc nego factus deus pro nullo supponit: secundum illud psalmiste psal. lxxx. Audi populus meus et contestabor te: israel siaudieris me non erit in te deus recens. Ad secundum consequentia est nulla. extrema non sunt conuertibilia: et partialia extrema solum conuertuntur vt nunc: et non simpliciter. Ad tertium: antecedens est falsum: et consequentia nulla. nec regula assumpta habet verum creberrime: potissimum quando variatur appellatio. hec consequentia est bona sortes est magister ergo est homo: adde vtriqe parisiensio: consequeitia non valebit. Similiter bene sequitur: deus creaiergo deus est. et tamen non sequitur deus contingenter creat: ergo deus contingenter est.

¶ Tertio arguitur bene sequitur: christus factus est homoergo deus factus est homo. ab inferiori ad superius generaliter: cum termino omnem negationem precedente. et vltra: deus factus est homo: ergo homo factus est deus per conuersionem simplicem. consequens est negatum: ergo antecedens non est concedendum Insuper: deus incepit esse homo: ergo deus incepit esse iste homo: vel ille homo. quero quid demodstras. si demonstres deum: tunc sic: deus incepit esse iste homo: demonstrando filium dei: ergo deus incepit esse iste deus: vel iste. Amplius: deus / incepit esse sste homo: demonstrando filium dei: et iste homo est deus: ergo deus incepit esse deus / expositorie. palam est non potes demonstrare alium hominen¬

¶ Ad tertium dicitur: secunda consequentia est nulla: nec est conuersio. facio ampliat ad ea que sunt vel erunt: et sic oculum non habes ad ampliationem. sed in ea non stando (quia illic non est difficultas ) arguitur quod male conuertis. non facis de subiecto conuerse predicatum conuertentis. predicatum est hoc totum factus homo. modo illa est vera factus homo est deus sicut bene vides: Iacobus est sactus rex. non sequitur ergo rexest factus Iacobus. Ad aliud argumentum: concedo quod deus incepit esse iste homo: demonstrando filtum dei. nichil aliud est demonstrandum. sed nego hanc: deus / incepit esse hic deus vel incepit esse hoc. licet hic homo sit hic deus: et hic deus sit hic homo: est solum conuertibilitas vt nunc sicut Iacobus incipit esse hic rex. et tamen non incipit esse hie vel hic Iacobus. Ad aliud dicitur palam est quod est paralogismus.

¶ Quarto arguitur: christus non precessit beatam virginem: ergo christus factus est. non capio pro substantiuo ierminum christus. atecdencedens patet: quia christus est filius beate virginis. Respondetur negando antecedens. pro quo ponuntur iste propositiones. Primachristus fuit ante beatam virginem. patet. hic deus fuit ante beatam virginem: hic deus est vel fuit christus: ergo christus fuit ante beatam virginem: secundum verbum christi antequam Abraham fieret ego sum. Io viii. Secunda propositio: christus fuit ab eterno. Tertia propositio: christus non fuit christus ante beatam virginem. Quarta propositio: christus fuit non christus ante beatam virginem. patet: christus non fuit christus ante beatam virginem: et christus / fuit ante beatam virginem: ergo christus fuit non christus antecede beatam virginem: a negatiua ad affirmatinam predicato variato penes finitum et infinitum.

¶ Quinto arguitur: christus essentialiter et intrinsece est deus. patet: non stat christum esse quin sit deus: et christus est deus: ergo essentialiter et intrinsece est deus. tenet consequentia ab exponentibus ad exponibilem. et vltra: christus essentialiter et intrinsece est deus: ergo deus essentialiter et intrinsece est christus. tonet consequentia per conuersionem simplicem quod si concedas arguitur: ergo non stat deum esse qui erit christus.

¶ Sexto arguitur: christus necessario est christus vel non christus: sed christus non est necessario non christus: ergo christus necessario est christus. tenet consequentia / a tota disiunctiua cum destructione vnius partis ad positionem alterius. et veritas antecedentis patet. de minore non est dubium. et maior patet: christus necessario est ens: ergo christus necessario est christus vel non christus. consequentia tenet a conuertibilibus simpliciter. omne disiunctum ex contradictoriis est transcendens. Sed forte dicis sicut dicendum est: maior est vera in sensu disiuncto: et sic consequentia est nulla: quia non arguitur a tota disiunctiua cum destructione vnius partis ad positionem alterius. Contra: propositio de disiuncto asfirmatiua sine distributione equiualet disiunctiue vt patet vbilibet: alioquin das michi occasionem concedendi: leo est capra vel bos disiunctim / et non disiunctiue. ergo si sit vera in sensu disiuncto / erit vera in sensu disiunctiuo.

¶ Ad quintum: concedo quod christus essentialiter et intrinsece est deus: vt patet per exponentes eius: christus est deus et non stat christum esse quin sit deus. vel sic et melius in secunda exponente: non stat hoc esse quin hoc sit deus. quia alioquim currens essentialiter esset currens: quia non stat currens esse / quin currens sit currens. et ta men illa est falsa: quia si currens essentialiter et in trinsece est currens: cum subiectum stet determinate capiatur vna singularis. et tunc sic: hoc currens essentialiter et intrinsece est currens: hoc currens est sortes: ergo sortes essentialiter et intrinsece est currens. consequentia tenet expositorie. minor est vera: conclusio falsa est: et non se falsificans. ergo maior est falsa. sed conuersio illic nihil valet. oportet tollere essentialiter in couertente: et ponere aliquod signum particulare: sicut fit in conuersione propositionis de necessario que conuertitur in vnam de possibili.

¶ Ad sextum: inter arguendum sufficienter responsu est ad finem vsque exclusiue. vbi dicitur quod regula habet verum sine signo vniuersali. modo necesse est modus vniuersat

¶ Septimo arguitur: factus christus est deus: ergo christus factus est deus consequentia tenet a conuertibilibus. et antecedens patet: hoc quod est factum christus: est deus. Respondetur concedendo antecedens: cum factio denotetur cadere in connotatum termini christus: et capiendo consequens in simili sensu: vt factus sit adiectiuum termini christus: et factio non denotetur cadere in terminum deus: sic etiam est propositio vera in illo sensu. antecedens et consequens equiualent sic capiendo. hec potest negari: deus factus est homo: ita quod factio non denotatur cadere in terminum homo: sed virtus eius maneat cum termino deus: ac si diceremus / factus deus est homo: que est affirmatiua de subiecto non supponente: et falsa. sed apud communem intelligentiam non ita accipimus.

¶ Octauo arguitur: homo contingenter est deus. ergo homo potest non fieri deus: et per consequens habebitur quod homo fiet deus. veritas prime propositionis assumpte probatur per duas exponentes eius / capiendo contingens specialiter. de priore exponente non est difficultas: et secunda patet: homo possibiliter non est deus: hec est falsa / omnis homone¬ cessario est deus: ergo illa est vera / homo possbiliter non est deus.

¶ Ad octauum respondetur negam do quod homo contingenter est deus: immo nihil contingemter est deus. quicquid est deus necessario est deus. gubernans mundum: creans animam: necessario est deus. creans animam non est deus / non infert hanc: creans animam possibiliter non est deus. Etiam illa propositio de contingenti male exponitur: oportet primo ipsam resoluere capiendo vnam singularem termini stantis determinate. vel ponere relatiuum idemptitatis in secunda exponente. sed quia illic potest esse intricatio ex parte termini homo / penes hoc quod potest capi absolute vel connotatiue: et an vnico conceptu vel diuersis conceptibus hoc importet potest esse intricatura: propterea cum non est difficultas in argumento non insito. Potest esse argumentum de ista / a deus contingenter est deus: supposito quod a faciat terminum sequentem stare confuse tantum. prior exponens est nota. et secunda patet: quilibet terminus potest vere negari de termino stante confuse tamtum habente plura supposita. Respondetur: in proposito secunda exponens est falsa: sua contradictoria omnis deus necessario est b deus est vera: quia essentia diuina necessario est omnis deus sed illa expositio non est formalis: vt patet: a celum contingenter est celum. oportet capere singularem et exponere: quare in argumento non est difficultas.

¶ Dubitatur: an homo dicatur vniuoce de christo et sorte: et in qua materia est ista deus est homo. Respondetur quod homo dicitur equoce de deo et de sorte: quia mediantibus diuersis conceptibus totalibus non sinonimis. vnus / conceptus est absolutus et alius connotatiuus quia in termins absolute captis consequentia est bona: sortes est factus homo: ergo est factum ens: vel sortesincipit esse homo: ergo incipit esse ens: quod non contingit de termino homo vt christo conuenit: vt patet ex predictis. sed sufficit quod humanitas assumpta a verbo sit eiusdem speciei cum aliis hominibus. Quo fit: omnis homo est humanitas. patet: si subiectum capiatur absolute vel proillo quod componitur ex materia et forma rationalicompositione phisica: quia terminus equiuocus non distribuitur pro omnibus suis significatis quae equiuoce significat. Secundo sequitur. nullus homoest humanitas: capiendo illum terminum homo vt supponit pro filio dei. nec ille contrariantur: non stando quod subiectum vnius stet restrictius quam subiectum alterius: sed quia equiuoce accipiuntur.

¶ Sed dicis: aliquis potest esse certus de aliquo / quod est homo vel homo: capiendo homo in primo loco connotatiue: vt supponat pro christo: et in secundo loco absolute: dubitando an sit homo absolute: vel homo connotatiue. ergo oportet dare conceptum communem in quo conueniunt. sic vniuocatio entis ad deum et creaturas / subiectum et accidens / ab aliquibus (quod alii ponderant ) probari solet. Respondetur argumentum illud forte non est tanti poederis sicut multi putant:et probaret vniuocationem termini canis: vel quod sortes vniuoce significet tres hoc nomine vocatos: sint tres sortes famati trahentes moram in collegio mondotis acuti: et non plures. si quispiam ingrediatur et dicat michi in bibliotheca: vnus sortes de collegio modotis acuti est in curia: et narranti adhibeam fidem: sam potest esse certitudo ex parte vnius sortis: et in certitudo quisnam ille est. propterea non pondero argumentum. non tamen nego quin ens significet vniuoce deum et creaturas.

¶ Ad aliam partem dubitationis in qua petitur: in qua materia est ista deus est homo. Respondetur quod est in materia contingenti probatio: predicatum potest adesse subiecto: et abesse: preter subiecti corruptionem. ergo est in materia contingenti. consequentia tenet per diffinitionem materie contingentis: et hoc ponendo quod sufficit quod conueniat per quamcunqe potentiam. si adderetur naturaliter: diceretur esse in materia remota: sed hoc esset stare in quid nominis. dicamus secundum cepta est in materia contingenti. Sed dicis: humanitas non est accidens. ergo non est in materia contingenti. consequentia tenet: quia predicatum: quod accidentaliter et directe dicitur de subiecto: debet inportare accidens: vt patet hic sortes est albus: plato est niger: et ita inductiue in omnibus. Respondetur: concedendo quod humanitas non est accidens. et nego illud quod dicis vniuersa liter tenere: immo innumeras patitur instantias. sortes est sedens est in materia contingenti: et predicatio quinti predicabilis: et tamen predicatum non importat aliquod accidens sorti inherens: quia non pono sessionem respectum extrinsecus aduenientem sorti inherentem per quam denominatur sedens sed quia partes substantialeo sortis taliter conueniunt sorti qualiter non est essentiale ei / illa predicatio est accidentalis. Item patet de hac: sortes est filiatio sortes est crispitudo: vel crispus. et quia stat deum esse sine humanitate assumpta: propterea deus est homo / est in materia contingenti: sicut est ista homo est vestitus. hec vnio accidentis ad subiectum ( secludendo inherentiam) magnam habet vicinitatem cum indumento: vt superius dictum est in prima distinctione.

¶ Sed dubitas: quod predicabile facit terminus homo in ordine ad deum.

¶ Respondetur in ordine ad terminum deus facit quintum predicabile. sed in ordine ad sua inferiora facit predicabile speciem. quia sipater assumeret humanitatem aliam: tunc iste erunt quidditatiue et essentiales: hic homo est homo demonstrando patrem: et hic homo est homo / demonstrando filium: et predicatur species in ordine ad sua inferiora. praedicabilia bene materialiter coincidunt: sed differunt secundum suas rationes formales.

¶ Sed dices: ista est vera / deus est homo: similiter et ista / sortens est homo: ergo homo est genus.

¶ Respondetur: consequentia est nulla. predi catur equiuoce de eis et accidentaliter de vno.

¶ Sed dices: iste sunt essentiales / hic homo est homo demonstrando deum: et ille homo est homo demonstrando sortem. sicut hoc album est album: illud album est albsi: ergo erit genus. quia praedicatur de pluribus di sferentibus specie in eo quod quid. Respondeo quod praedicatur equiuoce de eis. et si teneatur more doctoris subtilis quod homo dicatur vniuoce de christo et sorte: tunc difficultas est melior. sed dando argumento totum quod pretendit / non sequitur quod erit genus: qui hoc non conuenit termmo ratione significati sormalis ratione cuius terminus ponitur inpredicamento: vi solet dici de isto termino album qi praedicatur de ploribus differantibus specie i eo quod quid ratione significati materialis: vi hoc album est album demonstrando sortem:e illud album dst album demonstrando bouem.

¶ Si dicas susficere tatione cuiuscumqe significati: erit solum disputatio verbalis. Consequenter loquendo diceretur esse danis. sed antecedentia ad hoc non tenco hec est predicatio quinti predicabilis: verbum est bomo proiodicatum accidentaliter conuenit subiecto:et est predi catio directa: licet homo non sit accidens sorte dicit doctor subtilis ita est de hac album est lignum. sed cum illa non est ordinata nullius praedicabilis est predicatio. qualis est praedicatio istius christus est homo: est etiam difficultas doctor subtilis dicitestpredicatio accidentalis: quia de ratione contingenti nihil essentialiter predicatur. ratio contingens est oratio inperfecta: inter cuius / partes si ponatur copula / tota propositio est contingens. hec ratio apud me non habet locum: homo albus est animal coloratum est predicatio essentialis: sicut album est coloratum. quando a parte subiecti ponitur terminus absolutus cum connotatiuo:et a parte praedicati ponitur superius ad illum terminum absolutum: et ad illum terminum connotatiuum: ex communi logica adhuc est predicatio essentialis: ergo aliquid praedicatur essentia liter de ratione in se contingenti. ad difficultatem in se: christus est homo: vt homo dicitur de christo. dicoextrema habent idem significatum materiale: puta verbum. et si terminus christus humanitatemin connotato importet: sicut terminus homo: esset oredicatio sinonimi de sinonimo. videatur a querente quid terminus connotet et consequenter ei respondeatur. alas nullus logicus potest dicere in quo praedicamento ponitur hic terminus vel ille.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2