Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

Quaestio 3

An si Adam non peccasset Christus incarnatus fuisset

TErtio et vltimo circa hanc distinctionem septimam queritur: an si Adam non peccasset christus incarnatus fuisset.

Respondetur hic sunt due positiones opposite. partem affirmatiuam tenet alexander halenus in tertia parte questione secunda. et doctor subtilis in hac distinctione. Positio illa tenet / christus fuisset incarnatus: sed non passus fuisset. ita ad auctoritates plures oppositum insinuantes respondetur. Alia est positio non minus communis / tenens partem negatiuam. in hac parte non video argumenta stringentia.

¶ Pro solutione quaestionis ponoduas conclusiones. Quarum prior est. si Adam non peccasset: nec aliquis alius: poterat deus incarnari

¶ Secunda conclusio. probleuma neutrum est titulus questionis. prior patet: deum incarnari est contingens: et a sola voluntate diuina dependens: ergo poterat incarnari dato quod nullus peccasset vnquam Secunda conclusio non aliter probabitur quam rationes thopicas hinc inde adducendo: et quidem paucas. cum paucis verbis potest vtrique parti fieri responsio.

¶ Contra partem affirmatiuam arguitur sic: per illud beati Bernardi super illud Ione. ii. propter meorta est tempestas: qui exponens illud de filiodei dicit / lucifer preuidit rationalem creaturam assimendam in vnitatem persone filii dei: vidit et inuidit. vnde inuidia fuit causa casus diaboli: et mouens ipsum ad temptandum hominem: cuius felicitati inuidebat: vt per peccatum demereretur humana natura assumptionem et vnibilitatem ad deum. Ex quo patet: quod lucifer intellexit vnionem humane nature: et ipsum lapsum putabat impedimentum vnionis: propter quod procurauit lapsum.

¶ Secundo arguitur: voluntas ordinate volens prius vult illud quod est fini propinquius. prius vult alicui gloriam quam gratiam. ita inter praedestinatos quibus vult gloriam ordinate. Prius videtur velle illi gloriam quem vult esse proximum fini. et ita prius vult gloriam anime christi quam alteri anime velit gloriam: et prius vult cuilihet alteri gloriam et gratiam quam preuideat aliquem opr posita habiturum: ergo prius vult animam christi habere gloriam quam preuideat Adam casurum: ergo si Adam non cecidisset / anima christi adhuc gloriam suam consequuta fuisset. et ita verbum incarnatum fuisset. quia christus secundum hominem prius predestinatus fuit ad gloriam quam preuideretur hominis lapsus.

¶ Ad primum dicitur: dato quod demon intellexit futuram christi incarnationem: non oportuit eum intelligere eius causam: scilicet hominis redemptionem.

¶ Ad secundum dicitur quod deus abeter no predestinauit omnes quos praedestinauit: et abeterno reprobauit omnes quos reprobauit. ex istis signis nature imaginatis raro habetur efficax argumentum.

¶ Contra aliam partem arguitur per illud quod seribitur Mat. xviii. venit filius hominis querere et saluum facere quod perierat super quo dicit Aug. in de verbis apostlui / si homo non peccasset: filius hominis non venisset. et. i. ad thimotheum i. christus iesus venit in hunc mundum peccatores saluos facere: vhbi glosa Augu. tolle vulnera tolle morbos et nulla est causa medicine. nullam aliam ob causam venit nisi peecatores saluos facere. Atem Gregorius in besendictio ne cerei paschalis: deo nihil enin nasci profuit nisi redimere potuisset. his auctoritatibus responsum est sufficienter recitando positionem oppositam. in hac materia (in qua exitus in fundo haberi non potest ) non est curiose inuigilandum. ideo pertranseundo

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3