Quaestio 1
Quaestio 1
An humanitas Christi sit colenda cultu latriae
IN hac nona distinctione queritur: an humanitas christi sit colenda cultulatrie. In hac questione primo praemittenda sunt non nulla de latria: eius quid nominis: obiecto: et actu. postea ad questionem perconclusiones respondebitur. Latria secundum Augu. x. de ciuitate dei. c. i. secundum consuetudinem eorum qui nobis verba tradiderunt / est seruitus deo debitus. vocatur aliquando Cusebia: quasi studium boni cultus vel culture: ab eu quod est bonum: et biosquod est cultura: aliquando theoseubia dicitur. theos enmin grece deus est latine. Obiectum debitum latrie / est honor et cultus dei: et non deus ipse. quia si sic / esset virtus theologa. deus est finis latrie: sicut cuiuslibet actus vrtutis est finis / saltem remotus et vniuersalis. Dixi debitum. quis potest summum cultum attribuere illi cui non debet: et tunc proprie non est latria: sed idolatria: ergo obiectum latrie dicitur deus: saltem ratio formalis illius cultus latrie. quo ad actum: est actus voluntatis et non intellectus: sed regulatr ab actu intellectus. necessarium est quemlibet actum moraliter bonum regulari a dictamine prudentiali: vel abignorantia inuincibili. sed prudentia non est actus latrie. iudico in intellectu / summus cultus summo deo est dandus a me: conformiter volo illud facereefficaciter per actum voluntatis: ille actus voluntatis est actus latrie: et habitus ex hoc actu et simi libus genitus est virtus latria. communius habituivirtus attribuitur. actus exterior est latria exterior: pro quanto imperatur ab actu latrie: vt genuflexio: eleuatio manuum iunctarum coram crucifixo: tunsio pectori et huiusmodi vtrobiqe actus exterior eodem nomine vocatur cum actu interiori a quo imperatur: et est virtus vel viciu denominatione extrinseca scilicet ab actuinteriore. quo fit latria est virtus moralis: et non theologalis: pars potentialis iusticie. proprie non est iusticia inferiorum ad deum: quia ei nemo potest reddere honorem debitum et sufficientem. v. et. ix. ethicorum. sed quia cum iusticia multum conuenit / potest dicipars iusticie potentialis. Sed extendendo terminum iusticia / potest vocari iusticia. duo extrema habet i vnum in superabundando / dando summum cultum illi cuinon est dandus: vt pote idolo: et tunc vocatur idola tria: hoc est cultus / idolo datus: vt cultus datus pagon: baal: moloth: stigio: ioui. vel ciprie: veneri: et huiusmodi monstris hominim fetibus / in herebo sepultis. quando non datur cultus summus deo debitus pro temperore quo est debitus / est latria in deficiendo. et hoc potest esse biphariam: vno modo positiue: nolendo colere cultu latrie eum qui illo cultu colendus est: vt mahometani: iudei: respectu christi. alio mod pure negatiue¬: nullum actum eliciendo quando homo actum elicere tenetur Ex his patet quid est latria: quod eius obiectum: quis actus eius: que eius extrema in superabundando et deficiendo. Duo sunt alii termini cum latria concurrentes: sclcet iperdulia et dulia. Iperdulia est cultus exhibitus excellentissimis creaturis. Dulia est honorcreaturis communibus exhibitus.
¶ hoc praemisso sci¬ as varium esse modunm opinandi: an humanitati xhi cruci vel ymagini eius debeatur cultus latrie. Et certe inter eos maior est disputatio de nomine quam de re. ponam tamen conclusiones aliquas enunciantes quid in hac parte opinor esse dicendum
¶ Prima: deus est obiectum per se cultus latrie: siue in deo est ratio formnalis cultus latrie quod idem est: patet: summo enticultus summus per se attribuendus est: latria est sum mus cultus: deus est ens summum: ergo deo per se latria summa attribuenda est. Insuper: alicui summus cultus dandus est: et non nisi summo qui est deus: igitur. Preterea: semper maiori maior cultus dandus est: vt patet ad oculum gradatim ascendendo: ergo supremo summus cultus dandus est: et hoc etia per se.
¶ Secunda conclusio: christo homini summus cultus per se dandus est. probatur: deo summus cultus per se dandus est: et deus est christus homo: igitur. tacite expositorie arguitur: vel singulariza medium: et intentum habebis.
¶ Tertia conclusio: huanitatiassumpte a verbo no debetur de per se vel ratione sui cultus latrie probatur: humanitas assumpta a verbo est creatura: ergo ei de per se non debetur summus cultus. modo cultus latrie est summus
¶ Secundo arguitur ad idem: licite vtor humanitate assumpta propter deum: quo fruor: ergo humanitatide per se non debetur summus actus amicitie: et perconsequens nec summus honor de per se.
¶ Tertio arguitur: dato opposito conclusionis / huanitatide per se debetur cultus latrie: ergo si humanitas esset a verbo derelicta ei debetur cultus latrie. consesequens est falsum: quia est pura creatura. hoc idem patet auctoritate Aug. in sermone domini omelia. lviii. dicentis / denique si hominem separaueris a deo illi numquam credo nec seruio: velut si quis purpuram vel diadema regale iacens inueniat: numquam conabitur eaadorare.
¶ Quarta conclusio: himanitati de per accidens debet cultus latrie. vel sub aliis verbis hua nitas christi est terminus vel obiectum cultus latrie de per accidens probatur: regi et vesti indute datur idem cultus t honor: quandiu veste est rex circumamictus. sed verbum est humanitate vestitum ex dictis in prima distinctione huius: igitur. Maior patet: et tota conclusio auctoritate Augustini omelia praedicta dicemtis: perfectam in christo humanitatem propterea adoro quod a diuinitate suscepta atque vnita diuinitati est: vt non alium atque alium: sed vnum eundemqe deum et hominem dei filium esse confiteor: ergo humanitas de per accidens adoratur eade ad orone qua deus adorat: sicetaliter et aliter. hoc idem in eadem omelia dicit / cum rex purpura fuerit indutus: periculum mortis incurret si eam simulcum rege adorare quis contempserit. Item patet auctoritate Ioannis damasceni lib. iii ca. viii dicentis due sunt nature christi ratione et modo diffirentes vnite verbo secundum ipostasim: vnus ergo christus est deus perfectus: et homo perfectus: quem adoramus cum patre et spurit sancaton vna adoratione cum incontaminata carne eius: non inadorabilem carnem esse dicimus. adoratur eni in vna verbi hipostasi que et fpsa hipostasis facta est. non creaturam colimus: nam non vt nudam carnem adoramus: sed vt vnitam diuinita em in vnam hipostasim dei verbi duabus reductis naturis. Timeo carbonem tangere / propter ligno conpulatum ignem / adoro christi dei mei simul vtramque naturam: propter carni vnitam diuinitatem. hoc expraesse ponit. ca. iii. iiii. libs. ferme cum similibus verbis cum Augu. coincidens de rege et purpura.
¶ Quinta conclusio: crux christi est adoranda cultu latrie de paccidens: hoc est ratione chi mundu in ca redimentis. probatur hec conclusio: humanitati christi debetur de per aceidens cultus latrie propter christum cui vnitur ex precedenti: sed sic specialiter vniebatur cruci: ergo cruci debetur cultus latrie. hoc patet auctoritate Ioannis damasceni lib. iiii. c. xii sic de sanguine christi / clauis / eius vestibus.
¶ Contra quartam conclusionem arguitur per glosam super illo psalmi adorate scabellum pedum eius dicentem / quod carochristi a verbo dei assumpta sine impietate adoratur a nobis. et paulo post: non illa dico adoratione quae latria est: que soli creatori debetur: sed illa que dulia dignior est.
¶ Secundo arguitur: minori minor reuerentiaet cultus debetur: humanitas christi est deo minor. Ioannis. xiiii. pater maior me est: ergo ei minor cultus debetur. sed quaelibet latria alteri latrie est equalis ex parte obiecti: sicut quelibet fruitio ordinata cuilibet fruitioni.
¶ Ad secundum: concedo maiorem / minorem / cum conclusione. deo de per se debetur cultus latrie. humanitati christi de per accidens debetur cultus latrie. modo plus est quod alicui debeatur per se cultus latrie quam per accidens.
¶ Tertio arguitur: latria est cultus soli deo debitus: humanitas christi non est deus: ergo ei non debetur latria.
¶ Quarto arguitur vel absolute humanitati christi debetur cultus latrie: vel cultus iperdulie. si primum: quid opus est poners tertiam et quartam conclusiones: si sic vel sic cen sideretur.
¶ Ad tertium respondetur distinguendo maiorens vel de per se: sic concedo:de per accidens: sie negatur. in sensu quo conceditur maior concedatur minor cum conclusione. in sensu in quo negatur maior negatur etiam et ipsa conclusio.
¶ Ad quartum dico quod humanitati christi debetur maior cultus quam iperdulia simpliciter loquendo: simpliciter dico quod sine addito dico primo priorum. Nec ex illo sequitur quod inanes sunt tertia et quarta conclusiones quae explicant in quibus sensibus difficultas est aperienda. sed amplius super hoc dicetur in conclusionis quinte inpugnatione.
¶ Contra quintam conclusionem arguitur per illud quod scribitur Exodi. ii. non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem que est in celo desuper et que in terra deorsum / neque eorum que sunt in aquis sub terra: non adorabi ea neque coles
¶ Secundo arguitur: huic cruci exhibenda est latria: hec crux est lignum: ergo ligno est exhibenda latria: quod est inconueniens.
¶ Respondetur ad primum: in lege moysaica non licuir facere imaginem. tamen quia ppostolos ille erat pronus ad idolatriam. in signum cuius optimus ille Ezechias fregit. eneum serpentem qui vsus est Moyses in deserto. et noluit deus dare ppostoloo corpus moysi / ne ipsum cultu supstitiose coleret: tum quia natura diuima non est figurabilis: et adhuc christus non erat incarnatus.
¶ Ad secundum: concedo maiorem csid minors: concedoetiam conclusionf¬ Sed pro ipsius pleniore intelligentia distinguo eam quod ligno debeatur cultus latrie: vel ratione sui vl absolute: quia talis res: et sic nego: vel quia est crux in qua christus redemit orbem: et ratione illius qui in cruce pependit: sic concedo quod colitur cultu latrie
¶ Contra hoc arguitur: est vna et eadem res quali tercumqe consideratur: ergo ei respondet semper idem cultus: cum realiter eadem res obiicitur actui colendi: ergo inane est distinguere sicut superius diximus.
¶ Respondetur concedendo antecedens et nego consequentiam pro vtraque propositione in consequenti illata. idem actus est fruitio vna ratione: et vsus alia. sic si res ipsa consideretur relatiue in ordine ad illum quiorbem in cruce redemit: illo respectu est colenda latria. si res absolute consideretur in se non est plus colenda quam aliud lignum. immo sic considerando non est obiectum cultus: licet maneat eadem res. eadem res numero est obiectum temperantie et liberalitatis: tem perantie intemperantie: ab obiecto ipso non capitur distinctio actuum: sed ab obiecto sic vel sic considerato.
¶ Tertio arguitur. ex quinta conclusione sequitur quod hec arbor crescens in horto meo coletur aliquo cultu. similiter hoc scutum in bursa mea coletur aliqui cultu. patet: si postea reducantur in cruces.
¶ Quarto arguitur: non adoramus celum cultu isto: ergo neque crucem. tenet consequentia. virtus dei tantum relucet in celo sicut in cruce secundum illud Esaye. lvi. hec dicit domns celum sedes mea. et psalmista. Celum celi domino: terram autem dedit filiis hominum.
¶ Ad tertium: nego sequelam: dato quod consequens erit verum / si ponatur ita esse sicut ille de futuro significant.
¶ Ad quartum dicitur non est simile de celo et cruce. celum representat deum secundum generalem modum quo omnis creatura repssentat creatorem: crux vero repesentat christum crucifixum secundum specialem modum quo passionem Iesu christi reprssentat / per quam redempti sumus. crucem adorando adoramus illum qui in cruce pependit: sicut cum ecclesia canit. O crux aue spes vnica hoc passionis tempore augepiis iusticiam.
¶ Quinto arguitur: diue virgininondebetur cultus latrie: sed ipdulia: et tamen ipsa est sancta non autem crux: ergo cruci non debetur cultus latrie
¶ Respondetur concedendo maiorem et etiam minorem: sed consequentia est nulla. crux rem sanctissimam representat. virgini debetur cultus iperdulie. et a fortiori cuilibet inferiori in sanctimonia: vt angelis: Ioamnibaptiste: et apostolis. tamen sunt in illo cultu gradus. siue omnes illi gradus excellentissimis debitivocentur iperdulia vel iferiores dulia: non refert. nomina significant ad placitum non est insistendum. solus verborum (et non succi ) multiplicator talia multiplicare solet. Concludendo dico: solus deus est obiectum perse cultus lattie humanitas christi: crux christi: sanguis eius: eucharistia sunt obiecta vel termini latrie. obiecta: quia circa illa obiicitur actus latrie. et quia illum actum terminant: dicuntur termini latrie. sed sunt obiecta solum per accidens ratione alterius. Ulterius patet: aggregatum ex deo et humanitate est obiectum latrie: et etiam deus: et illa humanitas: aliter tamenet aliter. et totum aggregatum est obiectum per se primo. idem actus exterior potest esse simul latria iperdulia ct dulia: si imperetur ab illis tribus actibus interio ribus sicut idem actus exieror potest imperarsa virtutis et vicii actu: et denominatione extrinseca ee bonus et malus. sunt tamen aliqui actus exterioica praecise deo applicati: vi oblatio sacrificii in altari vnde Aug. x. de ciuita. dei ca. iiii. multa de cultudiuino vsurpata sunt que honoribus deferuntur humanis siue nimia vtilitate siue adulatione pestifera. aliquis tamen actus est qui nullo modo potest exhiberi per duliam: sicut in omni re publica obsuatur quod summus rector aliquo signo singulari honoratur: quo si aliquis alium honoraret incurreret crimenlese maiestatis. propterea in loco allegato dicit augustinus. Sacrificium certe nullus homim est qui audeat dicere deberi nisi deo. finaliter patet: licet honorem exhibeamus creaturis rationabilibus et irrationabilibus: aliter tamen et aliter eis honorem atiribuimus. primis honorem attribuimus propter virtutem quam putamus eis inherere: vel que deberet eis ratione dignitatis inherere. honor est praemium virtutis. iiii. ethicorum. sic ipsis non homonis honorem attti buimus: ratione cuius possunt se putare honore dignos: et cauere a viciis: et ad virtutes animari. propterobedientiam hoc eis attribuimus. etiam interdum aliquid capiti attribuitur ratione corporis: et non sui dicimus pape in mortali existenti pater sanctem: ratione ecclesie sanctem cui preest. interdum licite salutamus malum vt eius indignationem euitemus: vel vt non videamur inflati / vel indignati erga virum mmagines veneramur propter illa que repesentant.
¶ Tespondetur quod sic. probatio: nobilior est ordo homis ad finem quam ad ea que sunt ad finem: quia ex ordine ad finem / dependet ordo eorum que ad finem ordinantur: sed per alias virtutes homo ordinatur ad ea que sunt ad finem: vt pote ad seipsum / et ad proximum: qui sunt res ordinati ad finem. per latriam homo ordinatur immediate in cultum dei. et licet alie virtutes morales deum pro fine habeant: sicut in ipsa latria: tamen ipsa latria magis de propinquoet directo respicit finem: pro quanto immediate respicit dei summum cultum: propterea tacite hoc praecipitur in primo precepto prome tabule Exodi. xx. illic precipitur colere deum in quo inuoluitur volitio efficax diuini cultus.
¶ Contra illud arguitur: illa virtus est melior perquam homo exaltatur. sed hoc fit per humilitatem: dicente saluatore Iohannis. xiiii. qui se humiliat exaltabitur.
¶ Secundo arguitur: illa virtus vel acius ille virtutis (pro nunc non pono discrimen )est melior quem precipit nobis saluator addiscere perimitationem eius: sed hoc fit per humilitatem secudu doctrinam saluatoris Matt. xi. discite a me) quiamitis sum et humilis corde.
¶ Respondetur quod homonon magis exaltatur per actum humilitatis quam actum latrie ceteris paribus: hoc est equali intensione graduali actus: et equali spontanea continuatio ne. sed vult saluator quod contennantur hec terrena: et quod homo non se nimis efferat in mund anis: vt mereatur exaltari coram deo. qui se exaltat humiliabitur. et de posuit potentes de sede et exaltauit humiles.
¶ Ad secundum argumentum respondetur: saluator illic loquitur ad eos qui onerati¬ erait onere legis mosaice: et quinon erant in maxima auctoritate apud homines: vt patet per verba immediate precedentia: inuitans eos ad legengratie dixit se mitem et humilem: et eos auditurum se promisit quia erat humilis et mitis: et legem humilitatis dans tam verbo quam exemplo: per hoc non effert humilitatem super ceteras virtutes.
¶ Tertio arguitur: secundum Aristotelem. v. ethicoruiu in principio: preclarissima est virtus iusti cia: et nequem hesperus neque solest ita admirabilis: ergo illa est nobilissima inter morales.
¶ Reipondetur: si concedatur totum argumentuiu non infringuntur dicta. ratio: proprie non est virtus moralis de qua philosophus loquutus est. Ipse etiam loquitur de virtutibus que sunt circa medium vel ad se vel ad alterum hominem. constat virtutes theologice(de quibus non loquitur ) prestant illis omnibus de quibus ipse loquitur. Ulterius potest dici quod actus latrie est actus iusticie: quia per ipsum redditur deo sibi debitum: non stando in illo quod requiratur quedam equalitas inter illum qui debitum reddit alteri et alterum.
¶ Dubitatur: que est ratio quare debetur cultus latrie deo. Respondetur super hoc duplex est positio. vna et probabilis quod summa bonitas intrinseca dei est sola causa summi cultus. summo enti summus cultus debetur: et sic si essent duo dii per impossibile. a. et. b. et b deus nec nos creasset nec nos redemisset: fuisset summus cultus b. deo dandus sicut. a. deo qui nos creauit redemit et beatificat. nec est alia ratio quare summus cultus deo debetur. Alia via tenet quod ratione creationis et redemptionis debetur ei ille summus cultus. sed de hoc amplius dicetur post hac distinctione. xxvii.
On this page