Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

An Christus secundum quod homo sit filius adoptivus Dei

CIrca distinctionem decimam queritur: an christus secundum quod homo sit filius adoptiuus dei. In primis ratio vocabuli adoptionis explicabitur. postea conclusiue respondebitur. filius adoptiuus est translatus terminus a legistis: et apud eos sic diffinitur. Adoptio est actus legitimus per quem fit quis filius qui non est pene naturam imitans vt patet. f de adop. li. et insti. de adop. srs. minorem: vbi imperator dicit / minorem natu non posse maiorem. adoptare. ad adoptionem requiritur quod adoptatus non sit naturalis filius adoptantis: ita quod hereditas adoptantis non debetur ei de iure sine gratiosa voluntate adoptantis: sed ex grato alterius munere ei communicatur. Ex illo sequitur: nullus ab alio naturaliter genitus est filius adoptiuus patris. Secundo sequitur: licet adam et angeli in primo instanti productionis eorum fuerunt producti in gratia: adhuc sunt filii adoptiui dei. patet: non habuerunt gratiam nisi ex gratiosa concessione dei.

¶ His premissis pono conclusiones. Prima est: christus non est filius adoptiuus dei. probatio: christus est naturalis filius patris: ergo non est filius adoptiuus. consequentia tenet ex dictis in notabili. istud patet per glo. ad Romanos. i. qui predestinatus est filius dei: dicit) nom per adoptionem filius est: nec adoptiuus filius est. et Ambrosius: volui et reuolui diuinam scripturam: et filium dei nusquam adoptiuum inueni. immo damnantur tanquam heretici id asserentes. patet. xxiiii questione. iii. ca. quidem vero. et de celebra. missa. ca. in quadam.

¶ Secunda conclusio: ista est falsa christus secundum quod homo est filius adoptiuus dei probatio: exponitur copulatiue: et siue exponatur gratia cause: siue gratia concomitantie: causalis et conditiona lis sunt false. et sic est tertia exponens: et etiam prima. Et confirmatur falsitas istius. quando predicatum repugnat principali parti subieeti / reduplicatio proprie sumpta non tollit illam repugnantiam.

¶ Tertia conclusio: christus habet adoptio nem secundum humanitatem probatio: per illud nil aliud denotatur nisi quod humanitas assumpta non habet ex natura sua: sed ex grato dei munere beatitudinem participatiue: que est hereditas det: et hoo totum est verum. quod nichil aliud per illam propositio nem denotatur: patet: hec est vera: ethiops est albus secundum dentes secundum omnes loquentes. ergo ly secundum illic est dictio distrahens: denotans quod album absolute non competat subiecto: sed solum quod habeat dentes albos: modo hoc est verum: sic in proposito.

¶ Contra ista arguitur. et primo contra rationem termini adoptionis: ex his sequitur quod prescitus existens in gratia nunc non esset filius adoptiuus dei: consequens est falsum. si sic decederet haberet beatitudinem et hereditatem dei participatiue.

¶ Secum do arguitur: iste due equiualent: christus secundum quod homo est filius adoptiuus dei: et christus habet ad optionem secundum humanitatem: ergo secunda conclusio et tertia contradicunt. quod equiualeant patet: hoc totum secundum quod / et ly secundum equiualent: et cetera omniaequiua lent. ergo vna propositio alteri equiualet. cape duas propositiones: et vtrique adde duos terminos conuertibiles: adhuc vna alteri equiualebit.

¶ Ad primum dicitur: praescitus existens in gratia / est filius adoptiuus dei secundum presentem iusticiam: sed non secundum eternam dei predestinationem. est existens in peccato mortali / et praedestinatus / et filius adoptiuus det secundum eternam predestinationem: sed non secundum presentem iusticiam.

¶ Ad secundum nego quod ille due equiualent snrquod capitur specificatiue vel reduplicatiue: et propositionem reddit exponibilem. secundum sine addito est dicto distrahens. omnes concipimus hanc veranethiops est albus secundum dentes. per hane nihil aliud denotatur nisi quod habet dentes albos. sed cum humanitas a verbo assumpta non est filius: potest diciquod hee est falsa de virtute sermonis: christus est filiua adoptiuus dei secundum humanitatem. Sed contra: sequitur tunc quod hec erit concedenda: homo niger est albus secundum dentes. sed hoc est falsum: subiectum supponit precise pro homine nigro: et predicatum non supponit pro illo: et tamen est affirmatiua: ergo falsa.

¶ Respondeo concedendo hanc: homo nigerest albus secundum dentes. extrema supponunt pro eodem. predicatum supponit pro quocumque homine habente dentes albos.

¶ Dubitatur de aliquibus aliis propositionibus an sint vere: quas magister tangit. Quarum vna est: christus inquantum homo est persona christus secundum quod homo est praedestinatus. Dicitur quod prima est vera / si exponatur gratia concomitantie. si exponatur gratia cause / ipsa est falsa.

¶ Pro secunde propositionis veritate supponatur quod ad praedestinationem aliqua requiruntur: primum requisitum est quod ratio praedestinationis non conuenit alicui ex se: et a natura sua: sed ex alterius dono: scilicet ex dono dei preordinantis hominem ad vitam eternam in alio seculo: et ad gratiam in via.

¶ Secundo supponatur quod priordinatio praecedit preordinatum tempore vel natura. non oportet tempore: si aliquis fuisset ab eterno / poterat fuisse predestinatus. cui alludit vocabulum predestinationis: pre quod est ante: quis est ad talem finem destinatus. Ex isto patet quod predestinatio est eorum ad aliquid quod ex propriis viribus attingere nequeunt. et ista intelliguntur de predesti natione simpliciter dicta: et quando ponitur cum est secundo adiacente: aliud denotatur quando ponitur est tertium adiacens: tunc oportet habere obtuitum ad additum. et secundum hoc procedere. vt virgo predestinata est mater dei: denotatur quod preordinatum est et praeuisum a deo vt ipsa esset mater dei.

¶ His premissis ponuntur tales propositiones. Primaest: humanitas assumpta a virgine est praedest inata.

¶ Secunda propositio: falsum est dicere christus est predestinatus. probatio: christus est deus: et habet beatitudinem naturalem sicut pater

¶ Tertia propositio: christus est predestinatus secundum humanitatem. per illam denotatur quod humanitas christi est predestinata: et hoc est verum. patet ex prima istarum trium propositionum.

¶ Quarta propositio: ista potest concedi: predessinatum est quod christus est homo. patet: preuisum est et preordinatum a tota trinitate: quod filius dei incarnaretur.

¶ Quinta propositio: ista potest concedi: predestinatum est quod homo sit filius dei. patet ordinatum est quod homo sit filius dei: et patet ad Romanos. /. qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem: id est homo: qui scilicet homo praedestinatus est filius dei in virtute: secundum quod concedi potest / factum est quod deus sit homo: et factum est quod homo sit deus: vt factum est / cadat in totum complexum sequens. sic in proposito. in his videatur ratio predestinationis simpliciter: et secundum quid: hoc est cum addito. et coaptetur ei sua logica et prorsus nulla est difficultas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1