Quaestio 1
Quaestio 1
De veritate istius propositionis Christus incepit esse
CIrca undecimamdistinctionem quero duo. primum de veritate istius propositionis / christus incepit esse. Secundum de veritate istius / christus est creatura. Pro prime questionis solutione ponuntur pro positiones.
¶ Prima est: christus fuit ab eterno: probatur hec conclusio: hic deus fuit ab eterno: et hic deus est vel fuit christus: ergo christus fuit ab eterno.
¶ Secunda conclusio: christus incepit esse homo. probatur: habuit vnam de presenti veram: ergo illa de preterito est vera. consequentia liquet. probatur antecedens: in primo instanti incarua tionis tunc exponentes erant vere: in hoc instantichristus est homo: et christus ( vel idem christus ) non fuit homo ante hoc instans: igitur.
¶ Tertia conclusio christus incepit esse christus. probatur illa sicut precedens: quia interdum habuit vnam de presenti veram.
¶ Secundo probatur eadem conclusio: significatio de incipere denotatur cadere in connotatio nem termini christus: ergo per illam solum denotatur quod incepit habere humanitatem: modo hoc est verum
¶ Quarta conclusio: si teneatur illa regula logicalis que est in communi vsu artium: quod adiectiua a parte predicati posita habent pro substantiuo subiectum: et propositio de incipit cum termino connotatiuo exponeretur vt iacet: ista propositio christus incepit esse / haberet vnum sensum verum de virtute sermonis: probatio: tunc equiualet vni vere de virtute sermonis: siue de rigore logices: ergo ipsa esset vera de eodemrigore. consequentia est nota tam de equiualentia in consequendo: quam in significando antecedens patet: equiualeret huic / christus fuit christus incipiens esse. capiam suam de praesenti: christus est christus incipiens esse: vel incipiens esse christus: quod idem est: dummodo incipiens habeat subiectum christus prosuo determinabili. si adiectiuum capiatur substantiue: vel dat intelligere transcendens: tunc illa esset falsa: tunc valet hanc / christus est res incipiens esse: vel christus est incipiens esse res: modo hoc est falsum. sic solemus tales propositiones distinguere: essentia diuina est generans: iste pater est tuus / demodstrando canem tuum: iste clericus est magnus.
¶ Quita conclusio: licet humanitas a verbo assumpta in cepit esse: non tamen primum esse christi propterea incepit esse. humanitas est vnum esse aduenticium / et tanquam acacidentarium respectu christi: ergo non sufficit denominare christum habere nouum esse primum.
¶ Contra quartam conclusionem arguitur sic: etiam tenendo omnia que in argumento admittuntur. iste christus ina cepit esse: iste christus est deus: ergo deus incepit esse. conclusio est inpossibilis: et minor vera: ergo maior est falsa.
¶ Respondetur huic argumento quod male arguitur expositorie: capiendo conclusionem quartam in sensu quo dictum est non concluditur maior extremitas de minore in conclusione. oportet concludere deus: incepit esse christus: non sto in ampliatio ne termini: quia ly incipit ampliat ad ea que sunt vel immediate post hoc erunt.
¶ Secundo arguitur probando quod christus incepit esse / est vera in omni sensu: et hoc sic. in primo instanti incarnationis iste exponentes erant vere: christus nunc est deus: et christus immediate ante hoc non fuit deus: ex quibus sequitur ista: christus incepit esse deus. ab exponentibus ad exponibilem: exponendo propositionem perpositionem de presenti: et remotionem de preterito: quando incepit esse per primum instans esse rei.
¶ Respondetur negando quod in primo instanti incarnationis ille exponentes erant vere. secunda exponens erat falsa: christus immediate ante hoc non fuit deus: immo christus ab eterno fuit deus. christus fuit deus antequam fuit incarnatus: quia christus fuit deus quando non fuit christus: quia fuit deus quando fuit non chri¬ stus.
¶ Sed contra ista arguitur probando quod saltem illa erit possibilis in quocumque sensu exponatur. patet: ponendo quod verbum successiue vniuisset ei humanitatem: quod est possibile. tunc exponentes erunt vere: exponendo per remotionem de praesenti et positionem de futuro. patet sic: capiendo vltimum instans non esse incarnationis: et simus nos in illo: et dicatur / a. in hoc a instanti christus non est: et immediate post hoc christus erit: ergo christus incipit esse. prior exponens patet. est vna negatiua vltra omnes instantias cuius predicatum non supponit: ergo est vera. veritas secunde exponentis est nota. Preterea aliter arguitur. christus desiit esse / in quocumque sensu capiatur: hoc est: siue desinens habeat christus pro substantiuo: sine transcendens / et dicatur substantiuari: et idem est inconueniens / christum desiisse esse / sicut incepisse: igitur. vel sic: christus desiit esse ergo christus incepit esse. ex impossibili sequitur quolibet. christus desiit esse / cum vero adiuncto non repugnanti puta quod christus est verbum: sequitur verbum desiisse esse. tunc bene sequitur: christus desiit esse: ergo christus incepit esse. Addo nunc aliam propositio nem: antecedens est verum: ergo et consequens. veritas ante cedentis patet: anima christi successiue desiit informare suum corpus instante passione. sic putatur esse de aliis humanitatibus. capio primum instans non esse humanitatis: dicatur illud instans / a. facio tibi hanc consequentiam in a christus nunc non est: et idem christus immediate anted hoc fuit: ergo christus desinit esse: antecedens est tibi dubium: ergo consequens non est a te negandum.
¶ Respondetur negando quod illa sit possibilis / christus incepit esse in omnisensu: vel illa / christus desiit esse. immo ipsa est falsa in omni sensu: sicut determinauit nostra facultas: sed propter argumentum assumptum de incipit potest dici / male exponitur. oportet affirmatiuam negatiue preponere: dicendo sic: christus immediate post hoc erit: et idem christus nunc non est: modo secunda exponens est falsa: quia valet hanc / idem christus qui immediate post hoc erit nunc non est ens: quod est falsum propter relatiuum idemptitati. libet copula sit de pestenti sine anmpliatione subiectum supponit pro christo qui immediate post hoc erit. et proportionabiliter potest quis dicere de definit.
¶ Sed illud non soluit vtrobique in omnibus. quod patet: posito quod sortesincipiat per positionem de presenti in hoc instanti et incipiat esse albus perremotionem de presenti: et positionem de futuro. tunc exponentes huius / hoc album incipit esse sortes: erunt false. patet de vtraque copulatiua disiunctiue. illa est falsa: hoc album nunc est sortes: et hocalbum immediate ante hoc non fuit fortes. pariformahec copulatiua est falsa hoc album immedaite post hoc erit sortes. et idem nunc non est sortes: et exponibilis patet: hoc incipit esse sortes: et hoc est vel immediate post hoc erit hoc album: ergo hoc album incipit esse sortes: quod siimiles exponentes de desinit non valeant: proportionabiliter ostendi potest per istam: sortes albus desinit esse sortes. posito quod desinat sortes per vltimum esse et quod desinat esse albus per primum non esse. oportet ergo omnes propositiones de incipit et de finit de terminis connotatiuis primo resoluere vt earum veritates habeantur: vt hoc album incipiiesse sortes. sic: hoc incipit esse sortes: hoc est vel immediate post hoc erit album: ergo hoc album incipit esse sortes. et postea priorem exponentem ex ponere more commui de incipit et desinit. et nedum in terminis connotatiuis: sed in terminis absolutis naturam connotatiuorum sapientibus: quemadmodum sunt termini absoluti de predicamento substantie nunc supponentes pro re: nunc pro eadem re desinem tes supponere / omnibus rebus manentibus / in rerum natura: sed non sic vnitis sicut antea. vt sortes / homo / lapis. quando subiectum est absolutum pro reimpartibili supponens hoc non requiritur: sufficitur illam exponere vt iacet: vel capere pronomen de monstratiuum demonstrans rem impartibilem. ergo veritas propositionis de incipit et desinit parti cognoscitur per resoluentes: partim per exponentes. quare hec propositio: christus incipit esse / reducenda est in vnam de paesenti. et rursus / illade paesenti est resoluenda. prior resoluens erit hec: hoc incipit esse: quae est inpossibilis. quareista est falsa: christus incipit esse. licet illa regula logicalis admittatur: quod adiectiua a parte praedicati capiunt subiecta pro suis substantiuis: tamenpropositionum exponibilium originales veritates non habentur a veritatibus exponentium vt iacent / in terminis connotatiuis: vel in terminis eis similibus: sed oportet propositiones prius resoluere: modo eas resoluendo nullus patet aditus ad veritatem huius / christus incepit esse. Ulterius patet hanc consequentiam esse nullam: christus est mortuus ergo christus desiit esse. antecedens est catholice concedendum / et fidei articulus: et consequens negandum. Sed contra dicis sicut aliqui arguunt christus importat vnum totum quasi per accidens. i. verbum hominem secundum. Damasce: ideo predicatum / quod est incipere: potet verificari de subiecto. i. christo / ratione sui totalitatis vel ratione sue partis: quecumque sit illa. sicut cum dico sortes albus incepit esse subiectum potest dupliciter accipi: scilicet pro toto ente per accidens: et pro albedine: vt dicatur sortes albus incipere esse si albedo incipit esse. Respondetur: christus est verbum: licet in recto et in obliquo plura connotat. et quando dat comparationem si albedo incipiat esse / sortes albus incipit esse. dico quod hoc est falsum / terminus album nullo modo proalbedine supponit: nec pro aggregato ex albedine sorte: sed solum pro sorte: propterea illa est falsa / album incipit esse sortes: posito quod sortes prius fuerit: et nunc primo albus. et est eadem difficultas cum difficultate quam tractamus.
On this page