Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

An haec est concedenda: Christus est creatura

SEcundo in locoquero: an hec est concedenda christus est creatura. Respondetur aliqua sunt hic certa: sed solum modus loquendi est dubius. certum est quod in christo sunt due nature: scilicet diuina et humana: et humanitas incepit esse: primum est contra Arrium ponentem deum pure creaturam: et negantemdiuinitatem in christo. Secundum contra Manicheum. sed de modo loquendi solum est difficultas. in disputatione verbali non oportet paruo pedi longum inquirere calceum. Creatura biphariam accipitur: vno modo pro omni re que non est deus: vel habet esse post non esse: et sic concedimus omnis res est creator: vel creatura: in sensu disuuncto. Alio modo capitur creatura pro re que subsistit in natura que habet esse post non esse. primo modo christus non est creatura: et sic magister negat illam / et communis scolaSecundo modo illa propositiofacit sensum verum licet minus vsitatum. secundo modo capit Augu. Dieronimus et multi alii antiqui concedentes christum esse creaturam. possunt fieri tales rationes: christus est homo: vl ergo homo creatus vel increatus. non secundum: nullus est homo increatus: ergo est homo creatus ergo est creatura. sed nulla est difficultas. licet christus sit homo creatus: christus non est creatura.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2