Quaestio 1
Quaestio 1
An Christus potest peccare
IN hac duo decima distinctione queritur: an christus potest peccare. quia hoc querit magister in hac distinctione capite tertio et quarto. In primis premittam quid nominis peccati vel peccare: quod sic dari potest. Peccare nihil aliud est quam agere vel omittere contra rectam rationem: non contra rectam rationem peccantis. Interdum quis peccat quando non habet rectam rationem recte iudicantem quod non est peccandum: sed habet conscientiam erroneam cui se conformat vel difformat. sed peccat quando agit contra rectam rationem cuiuscumque recte iudicantis / dei vel alterius creature puta quando sic iudicatur: hoc non est faciendum: vel hoc est faciendum / pro peccato omissionis. Uel sic: peccatum est actus quem quis facit et tenel eum non facere velest omissio actus quem homo tenetur facere.
¶ hoc presupposito pono conclusiones. Quarum prima est. deus non potest preccare: vel deus non potest facere peccatum. probatur hec conclusio: deus non potest oblique et male agere: ergo non potest peccare. consequentia tenet a conuertibilibus. antecedens patet Ioannis. viii. qui facit peccatum seruus est peccati: modo deus non potest esse seruus peccati. et psalmi sta psal. v. quanduom non deus volens iniquitatem tu es.
¶ Secunda conclusio: christus non potest peccare. probatur nulla persona in diuinis potest peccare: christus est persona in diuinis: ergo christus non potest peccare. tenet consequentia in ferio.
¶ Tertia conclusio: si humanitas assumpta a verbo esset sibi relicta esset impeccabilis per gratiam. patet: est pfectissima / beata / et sanctissima inter omnes creaturas: cuidebetur maior iperdulia quam virgini / obmaiorem sanctimoniam: sed quilibet beatus est impeccabilis per gratiam: igitur. Item: diua virgo in via fuit impeccabilis per gratiam: humanitas christi in se confiderata erat sanctior in via quam virgo: igitur.
¶ Quarta conclusio: humanitas separata non est impeccabilis per naturam. probatur: habet liberum arbitrium sicut alie humanitates: ergo si non preseruaretur per gratiam: posset se huc atque illuc ad bonum vel ma¬ lum conuertere.
¶ Et ex illa conclusione sequitur quita: quod humanitas coniuncta verbo potest peccare: probatur sic: hec humanitas separata potest peccare: puta non est repugnantia in terminis: et hec humanitas est vel esse potest humanitas conniuncta verbo: ergo humanitas verbo conniuncta potest peccare.
¶ Sexta conclusio: impossibile est quod humanitas verbo coniuncta peccet. puta he due propositiones sunt in compossibiles: humanitas est assumpta a verbo: et humanitas eadem peccat. nunc loquor de potentia dei ab soluta. de hac sola conclusione contenditur. probatur hec conclusio: si humanitas assumpta peccaret / sequitur quod deus peccaret contra primam conclusionem: et quod admittere est horrendum. hic potest esse tergiuersatio dicendo non erit illic communicatio idiomatum propter inperfectionem et difformitatem peccati. Aliqui incircuncisis labiis concedunt deum posse peccare. nolo vnam illarum concedere.
¶ Secundo arguitur: deus non potest facere peccatum nec facere actum peccati: obdifformitatem peccati. sed si natura assumpta peccaret hoc attribueretur deo: igitur.
¶ Tertio hoc tenet gla. fuper illud ad hebre. ii. Et eum qui modico quam angeli minoratus est / sic ait: natura humane mentis qualiter christus assumpsit que nullo modo potuit deprauari: solus deus maior est.
¶ Contra primam conclusionem arguitur: cuiuslibet rei deus est causa: peccatum est res: ergo peccati deus est causa. in darii. similiter quemlibet actum deus influentia generali facit: peccatum est actus: ergo peccatum deus facit: ergo deus / facit peccatum. et per consequens peccat. Insuper: peccatum sortes facit: ergo sortes peccat. ergo si peccatum deus faciat: deus peecat. maior rationum duarum assumptarum pateti/ Amos. iii. si erit malum in ciuitate quod non fecit do minus. et Eecclsi. ii. bona et mala vitaet mors / paupertas / et honestas / a deo suut bona et mala et en simbolo fidei dicimus deum creatorem omnium visibiliumet inuisibilium. peccatum (cum est res) sub altero mebrorum includitur. Si dicas: peccatum quo ad substantiam vel quo ad subtractum producit deus: non quoad difformitatem.
¶ Contra hoc arguitur quodlibet ens positiuum deus creat: difformitas est res: ergo difformitatem deus creat. consequentia tenet cum maiore: et minor patet / cum difformitas niri chil aliud est quam actus difformis: per consequens est res.
¶ Respondetur concedendo quod cuiuslibet rei deus est causa. et etiam quod peccati deus est causa. et peccatum deus facit. sed deus non est causa pepcati. nec facit peccataum. propterea non peccat. Sortes tamen facit peccatum: factio sortis in connotatum peccati cadit. et vlterius conceditur quod difformitatis deus est causa: sed deus non agit difformiter.
¶ Contra vltimam conclusionem arguit: sorti non repungnat peccare: ergo nec humanitati christi. tenet consequentia. humanitas christi et sortes sunt eiusdem specietur specialissime: exgo quod vni conuenit alteri non repugnat. Et si dicas alteri non repugnat absolute: vt pote si separaretur a verbo. secus est si fuerit coiuncta. Contra: si verbo vniatur non mutatur i tura humanitatis: ergo quod ei separatim conuvnite non repugnabit.
¶ Secundo arguitur: human¬ assumpta habetliberum arbitrium: et deus non necelsitatur ad concurrendum secum ad actum bonum: nec ad dam dum ei aliquem habitum supernaturalem bonum: ergo potest exire in actum malum.
¶ Tertio: deus potest assumere naturam habentem motum primo primum circa materiam peccati: et non est necessarium quod creaturam relinquet / licet ipsa motum illum continuet: igitur.
¶ fateor: he rationes sunt apparentes: sed sophistice sunt apud me. malo ingenium captiuare quam propter rationum colorem extranea admittere. Ad primum argumentum sufficienter responsum est inter arguendum ad finem vsque. nego consequentiam vltimam: si humanitas potest separata peccare quod possibile est humanitatem conniunctam peccare. digitus sortis est eiusdem speciei cum sorte: et tamen ei repugnat ridere et non sorti. noticia quam habeo de sorte est eiusdem speciei cum noticia quam habeo de platone: et vna representat sortem alte ri repugnat representare eum. ergo non inconuenit quod humanitas mea potest peccare: et non humanitas verbo vnita / cum illo addito. sicut sortes in loco tenebroso non potest videre: et plato in loco claropotest.
¶ Ad secundum: concedo quod humanitas assumpta habet liberum arbitrium: et potest nullum actum habere: et nullum habitum infusum. sed non est possibile( propter auxilium dei ) quod ipsa assumpta peccet.
¶ Ad tertium: nego quod verbum potest assumere naturam actupeccantem siue commissiue siue omissiue. contradictio nem implicat quod deus peccet: siue per naturam diuinam primo: siue per communicationem idiomatum. et per consequens non potest assumere existentem in peccato originali. sed actualiter existentem in peccato originali potest assunere / in sensu diuiso.
On this page