Quaestio 1
Quaestio 1
De gratia animae Christi: an illa fuerit maxima. Opinio prima, non datur maxima qualitas
CIrca distinctionem tertiam decimam queram duo. primum erit de gratia anime christi: et hoc potissimum in hac distinctione quero. et illud in tres paruas questiones tripartiar: secundum positiones occurrentes de illa materia. Secundo: gratia vltimi argumenti huius questionis parua occasione data / releuando spandum a theologia: quaeram de illa commni pertitione phisica de maxio quod sic / de minimo quod sic / de maximo quod non / de minimo quod non.
¶ Circa primum multas scias esse opiniones: quarum vna tenet quod non datur maxima qualitas: sed datur maxima qualitas potens existere in tali subiecto. et sic dicunt anima christi habet tantam gratiam quantam suscipere potest: sed an gelus vel substantia superior maiorem gratiam suscipere potest quam anima christi. sicut datur pinta potens pintam aque vel lactis recipere / et non am¬ plius: eo quod tota sua capacitas est repleta. et sic diceret hec positio / aliquos gradus gratie animapotest recipere: et non plures. et consequenter concederet infinita gratia potest in subiecto recipi. sed in nullo subiecto potest infinita gratia recipi.
¶ Contra hanc positionem ponitur hec conclusio. infinitam gratiam anima potest recipere: probatur hec conclusio. duos gradus gratie anima potest recipcre: et gratia est saluset perfectio anime: ergo quoscumque gradus gratie anima potest recipere et patet istud aliunde: a qua non recipit quoscumque gradus caloris: quia sunt virtualiter aque contrarii. nec aer recipitur quoscumque gradus caloris: quia determinat ei aliquos certos. ergo cum anima vel aliud subiectum gratificabile non determinat sibi derterminatoon gradus gratie: potest quoscumque recipere. Sed hic diceretur: ignis (qui optime disponitur per calorem ) determinatos gradus caloris requirit. quod patet: cum forma ignis determinatos gradus caloris producit. hec non est causa: sed determinata actiuitas forme substantialis ignis. si aliquod agens ex trinsecum maiorem calorem in ignem produceret: non peius disponeretur ignis. Secundo: et si ignis determinat sibi aliquos determinatos gradus / ita quod tot sunt forme ignis naturales: et non plures: non potes sic dicere de gratia respectu anime: ergo sempargumentum procedit.
¶ Secundo arguitur: quicquid sit de igne. materia prima quantum est de se potest recipere quecumque accidentita secundum numerum in ea receptibilia. quia si duos gradus recipere potest: infinitos recipere poterit: sicut arguit Aristo quarto phisicorum: si duo lapides possunt esse in eodem locoinfiniti possunt. sed sic est de gratia respectu anime. igitur.
¶ Tertio arguitur: vel hoc est negandum a subiecto quia argueret in ipso perfectionem: velpropter incompossibilitatem graduum. non primum: quia nullam perfectionem arguit posse in se aliquid recipere: immo imperfectionem. materia prima formam substantialem in se recipit: et est subiectum inhesionis omnium accidentium corperalium non vitalium: et tamen est valde magne imperfectionis: igitur. secundum non valet: quia si duo gradus sunt compossibiles: nulli habent repugnantiam mutuo. hoc est notum in qualitatibus eiusdem speciei vtrobique. Ex his sequitur falsitas illius propositionis / anima christi non potest suscipere tantum gratie sicut angelus quicumque.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur sic: pinta vini non potest recipere vltra pintam aque simul: et hoc quia determinat eicertam mensuram quam continere potest. ergo a simili anima determinat sibi certos gradus gratie.
¶ Secundo arguitur ad idem: entitas anime est finita: et eadem entitas est sua capacitas. ergo capacitas anime est finita.
¶ Ad primum: concedo assumptum in corporibus quorum penetratio est impossibil naturalitur. sed gradus formarum naturalitr sunt compossibiles.
¶ Ad secundum argumentum respondeo per propositiones. Quarum prima est: capacitas anime passiua est infinita Oecuna popolitio: campancitas pasiuam anime stue receptiua est capacitas actiua. Tertia propositio. hec consequem tia est nulla: hec anima est finita entitas:et ipsa est capacitas realiter: ergo est finita capacitas. immo¬ tot graduum est capax quot deus in eam ponere potest. et per consequens est infinita capacitas passiua siue receptiua.
¶ Tertio arguitur: ex his sequitur quod tantum gratie recipere potest anima intellectiua sicut supremus angelus: hoc est inconueniens. est perfectibile perfectius: ergo maiorem potest in se suscipere perfectionem.
¶ Quarto arguitur: angelus potest maiorem actum producere quam anima: ergo capacitas angeli actiuae perceptiua est maior. vtrobique in creaturis perfectior natura maiorem actum producere potest.
¶ Ad tertium concedo sequelam. et non oportet perfectibile perfectius / posse maiorem perfectionem in se suscipere.
¶ Ad quartum argumentum: concedo quod angelus potest maiorem actum producere quam anima. ex illo solum concludit quod est maioris capacitati actiue quam anima: quod est verum. et etiam est maioris capacitatis perceptiue: cum actum intensiorem producat: et perfectiorem respectu eiusdem obiecti quam anima. maiorem habet capacitatemperceptiuam. ista capacitas perceptiua cognitiua et volitiua est etiam actiua: licet posset dari vna perceptiua ad quam potentia percipiens non concurrit. vt in. iii. distinctione secundi et in. xlix. distinctione quarti tetigimus. Etiam probabile est / quod cum eadem noticia numero angelus perfectius intelligit aliquod obiectum quam anima: cum est maioris acuciei intelligendo. sicut per eandem visionem oculus / iuuenis melius videt quam senis oculus. quod anima sit capax eiusdem noticie vel volutionis cuius angelus est capax / non debet verti in dubium: licet habeant actus specie distinctos respectu eiusdem obiecti. hec distinctio ab actiuitate procedit: et non propterea quin quelibet istarum potentiarum est susceptiua cuiuslibet accidentis quam alia suscipere potest.
¶ Quinto arguitur. licet anima recipiat tot gradus / in esse qualitatis quot angelus: non tamen tot gradus / in esse gratie: ergo male dictum est.
¶ Respondetur cum anima non concurrat ad suam gratiam: nec angelus de lege idem est in esse qualitatis: et charitatis. in quo est maior qualitas gratie in illo est maior gratia et contra. quantum est ergo de gratia in esse qualitatis tantum est de ea in esse charitatis: et contra. potest tamen deus aliter facere quod minorem charitatem habens / magis sit deo charus: sed sic non facit de lege. semper maiorem gratiam et charitatem habens est deo gratior et charior: et contra. et sic nichil est quod aliqui dicunt: talis forma est maior in genere qualitatis: et eadem est minor in genere charitatis. ad charitatem anima nullam efficientiam habet: sed ipsa a solo deo creatur. idem est ad magnitudinem eius / in genere qualitatis et charitatis.
¶ Sed quo ad actum vitalem: puta in actu voluntatis vel intellectus / potest aliquis actus esse maior in genere qualitatis: et minor in genere notitie vel volitio nis. patet exemplariter: si noticia vt. viii. sit intensissimus actus quem anima potest habere: vel quo anima potest in obiectum cognitum tendere cum influentia dei generali: et dicatur actus ille. a. ponat deus alios. viii. gradus eiusdem speciei specialissime cum a: scilicet b. iam ex a et be constituetur vna formac intesa vt xvi. iam intellectus solum vitaliter per¬ cipit et cognoscit vt. viii. imaginando quod nichum apprehendit per b que non erit ei noticia: cum nichilapprehendit per b in obiectum cognitum tendendo. nec efficientiam vllam habet respectu b. tunc sic hec qualitas puta c est maior in genere qualitatis quam in genere notitie. quia est intensa precise vt. viii. in genere noticie: et in duplo intensior in generequalitatis. ista imaginatio est probabilis. a est intemsissimus actus quem intellectus / potest habere cum influentia dei generali: et deus similes gradus in specie potest producere se solo / quorum anima est capax: cum capiat similes gradus / in eadem specie: et potest deus etiam non concurrere cum ipsa potentia quatenus / ipsa tendat in obiectum ipsum cognoscendo perillos gradus. Insuper: angelus per eandem noticiam numero limpidius obiectum cognoscitiquam anima: hoc est probabile. ergo si talis noticia ponatur in lupremo angelo: talis erit intensior in genere noticie quam in genere qualitatis: et in vno rude / illa posita erit intensior in genere qualitatis quam in genere noticie. nec super hoc mirabere. eadem res est quaelitas et similitudo: et tamen potest remitti in esse similitudinis et non in esse qualitatis. fortasse dicis mihi: angelus limpidius cognoscit albedinem quam anima intellectiua noscat eandem: quia angelus habet noticiam altioris speciei quam anima. amnuo tecum in toto. et ara guitur sic: si illa a noticia que est in angelo poneretur in anima / tunc anima perfectius cognoscret qum per proprlam noticiam anime: et hoc non nisi quia habet perfectius instrumentum cognoscendi: sed potentia superior (quemadmodum est angelica ) est instrumentum superius perfectius quam anima: ergo peridem / si eadem noticia numero poneretur in anagelo et in anima: ipsa esset maior noticia in petsictiori substantia. Finaliter arguitur: aliquam gratiam potest anima recipere: et non datur maxima quam potest recipere per dicta / nec minima gratia quam potest recipere / nec maxima gratia quam non potest recipere: ergo datur minima gratia quam non potest recipere: per illam famatam partitionem de maximo et minimo: et si sic / aliquam gratiam non potest recipere: et quamlibet minorem potest recipere¬
On this page