Quaestio 2
Quaestio 2
Secunda positio tenet maximam formam possibiliem creabilem a Deo
SEcunda positio tenet maximam formam possibilem creabilem a deo: capiendo maximum negatiue. dicit etiam illam formam esse finitam. etiam negat deum posse producere infsnitum. consequenter dicit / maximam charitatem creabilem extra subiectum vel in subiecto: deus / communicabat anime christi. quia quantam charitatem in genere qualitatis potest deus creare extra subiectum: tantam potest ponere in quodcumque subiectum aliquorum graduum receptiuum. hec positio quo ad aliqua placet: vt patet ex opinionis precedentis reprobatione. quo ad aliqua (hoc est quo ad principale fundamentum ) eam reor esse falsam. propterea duo in hac questione faciam. primo illam opinio nem reprobabo. secundo opinionis motiua soluam
¶ Quo ad primum arguitur sic: capio maximam tuam: tunc accipio quancumque quaelitatem possibilem / albedinem vel charitatem / que dicatur a. tunc sit a. formamaxima producibilis: deus / potest similem formam ipsi a. producere et ponere penetratiue cum a. sit secunda forma btunc erit aliqua forma intensior ex a et bergo a non erat maxima forma possibilis. Dicit opinans: bene verum est quod deus potest producere aliam formam ab a. eiusdem rationis secum: et ponere penetratiue cum a. sed non erit vna forma ex his intensa. cum vna est in summo: non potest ex ipsaet aliqua alia forma esse forma intensior: quamadmodum ex albedine et nigredine non potest esse vna forma.
¶ Contra hoc arguitur albedo et nigredo sprise differunt: nec se habent sicut actus et potentia: ergo ex eis non potest constitui aliquod vnum. sint a. et b. albedines penetratiue in pariete eiusdem rationis omnino: voluntarium est dicere quod non potest constitui ex eis aliqua forma. immo miraculum est quod ex eis non conflaretur vna forma. dicit Aristo. v. methaphisice: inpossibile est plura accidentia solo numero differentia inherere eidem: quod opinans ( et recte ) intelligit / nisi constituant aliquod vnum. ergo saltem deus / potest facere quod constituant aliquod vnum.
¶ Secundo arguitur ad idem. due albedines remisse constituunt aliquod vnum: et sunt mutuo vnibiles intensiue: ergo et duo intensissime forme. tenet consequentia: sunt eiusdem rationis.
¶ Tertio arguitur: ratio tua precipua concludit falium quod tu ipse reputas falsum: ergo propter ipsam non est ponendum extraneum. antecedens patet: quia concludit maximum quantum finitum possibile / et maximum numerum possibilem et finitum: patet applicando rationem. ista sunt manifeste falsa. quocumque quanto finito dato / deus potest producere pedale eiusdem rationis cum illo: et facere vnum quantum maius: et hoc in abissum. similiter quocumque numero finito dato / deus potest addere illi aliquid: et resultabit numerus maior.
¶ Propter ista et similia quae fieri possunt: teneo conclusiue / non est dabilis maxia forma possibilis finita: nec in subiecto nec extra subiectum.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur argumentis quibus / iste doctor mouetur tenere contrarium. Primum argumentum eius et precipuum est hoc. accepta aliqua gratia determinata infima: puta a. quero: ascendendo / aut est status ad aliquam supremam: et si sic: habetur propositum. aut non: sed potest procedi in infinitum. et tunc sequitur / quod quanto aliqua magis excedit a. tanto est perfectior: perconsequens illa que in infinitum excedit a. est in infinitum perfectior: et ita in se erit intensiue infinita. tunc cum ipsa videatur ab intellectu diuino: sicut vnum creabile: potest vna creatione creari. et ita preter hoc quod infertur impossibile. s quod gratia facta est infinita: habetur propositum. quia ista gratia a: posset vnica creatione creari: sicut ab intellectu diuino videtur vt vnum creabile.
¶ Huic argumento re¬ spondetur: quod ipsum concludit ipsa falsa assumpta in reprobatione conclusionis sue: vt patet applicanti. accipio a / quantum pedale: et quero an ascendendo est status vel non. et deducatur argumentum sicut ipse deducit in forma:et inuenietur penitus idem. et quaeliter ipse soluit istam formam: sic sua soluetur. dicoergo ad formam admittendo secum et cum antiquis: deus non potest producere infinitum: quod non est status / et concedo quanto aliqua forma magis excedit a / tanto est perfectior. et quando infert: quod tunc illa forma quein infinitum excedit a est infinita. nego consequentiam: propter falsam implicationem. in consequente inuoluitur quod aliqua forma in infinitum excedit a: quod est falsum. sed bene verum est quod in infinitum aliqua forma potest excedere a. miratus sum quomodo vir tam acriingenio in simili ratione confiderit. propterea me scribente sua reportata verti: existimans quod se exponeret: vel confiteretur rationem nullam (sicut vere debuit ) sed vidi quod mansit in ratione.
¶ Sed pro eo potest sic replicari: supponendo quod deus non potest producere infinitum intensiue. deus videt gratiam vt vnum / gratiam vt duo / gratiam vt tria / et sic consequenter. vel est status ascendendoi vel non. si tu dicas secundem / quod non est status: ergo infinite intensam gratiam deus videt. si primum: intentum.
¶ Respondetur: admitto suppositionem pro nunc. quid de ea censeam questio sequens explicabit. dico quod replica equaliter applicatur ad magnitudinem vel numerum. Et iterum applico nodum argumenti in forma. pedalis magnitudinis corpus deus videt: bipedale deus videt: et sic consequenter. vel est dabile maximum corpus quod deus videt: vel non. si primum dabile est maximum corpus a deo creabile: et illud erit finitum. si secundum: scilicet quod non datur maximum corpus quod deus videt. Contra: quodcumqued corpus quod deus potest creare deus videt. vellsunt finita se excedentia in magnitudine: vel infinita. si primum: habetur maximum corpus et finitum quod videt. si secundum: infinita corpora inequalia videt: saltem dabitur vnum infinite magnum: contra suppositum. dico pro omnibus istis: infinita corpora deus videt equalia: infinita corpora deus videt inequalia: quorum b. est maius a et c maius b et dmaius c et sic in abissum: et nullum est maximum corpus quod videt. nec aliqua forma est intensissima quam videt. infinite intensam formam deus videt: quia formam intensam vt vnum deus videt: formam intensam vt duodeus videt: formam intensam vt tria deus videt: et sic sine statu. sed nullam formam infinite intensam deus videt. similiter: infinite magnum corpus deus videt. pedale videt: bipedale deus videt: et sic sine statunon est dabile maximum corpus quod videt: sicut non datur vltima pars proportionalis in continuo. similiter infinite plura corpora totalia deus videt. quia duo corpora totalia deus videt: tria corpora totalia deus videt: quattuor corpora totalia deus videt. Infinitum sinchategoreumatice non infert in finitum cathegoreumatice cum verbo potest: nec cum verboadiectiuo. et si omnia corpora que deus videt ad imaginationem essent producta: nullum esset infinite magnum: nec eorum esset aliquod maximum. nec super hoc mirabere. infinite parua est aliqua pars proportionalis continui: diuidendo continupm proportione dupla. et si quelibet pars proportionalis esset ab alia separata: et omnes partes separate ponerentur in cumulo: nullum illorum corporum esset infinite paruum: sed infinite paruum esset aliquod istorum corporum.
¶ Secundo arguit ipse: quantam gratiam deus potest creare / tantam / potest creare: ponatur in esse: tunc tantam gratiam creat quantam potest creare: et per consequens maiorem gratiam non potest creare
¶ Respondetur: hoc argumentum refellitur de magnitudine et numero. quantum corpus vel quantum numerum deus potest creare tantum deus potest creare. ponatur hoc in esse. per quantum intelligit quantumcumque. ponitur in esse per hanc / quantam gratiam creat tantam creat. Concludendo ergo dico non est possibile quod anima christi habeat maximam gratiam possibilem et finitam. et hec de primis duabus positionihus.
On this page