Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 4

Quaestio 4

Quomodo terminatur potentia passiva animae in receptione gratiae vel alterius formae

QUarto et finaliter vt soluatur finale argumentum quaestionis prime huius distinctionis quaeritur: quomodo terminatur potemtia passiua anime in receptione gratie vel alterius forme. et contemplatione illius quomodo terminatur potentia actiua in sufeffectus productione. materias huius negocii alibitango crebriter interarguendum. nunc autem non nihil de es loqui propono raptsssime: tamen quia materia est phisica

¶ Pro quaestionis solutione scito: propositiones in quibus ponuntur huiusmodi superlatiui sunt exponibiles. et si nulle ponantur negationes / non est opus alia expositione ab aliis superlatiuis a. est maxima gratiia quam anima potest suscipere: a. est magna gratiaquam anima potest suscipere: et nullam maiorem gratiam anima potest suscipere. vel cathegoreumatice sic: inter omnes gratias quas anima potest suscipere a est maxima. vel a. excedit omnes gratias quas anila potest suscipere. nec inconuenit superlatiuum ponere in exponente superlatiui: dummon tota exponens lucidius detegat naturam exponibilis: non requiritur aliud. a est minima gratia quam anima potest suscipere: inter omnes gatas quas anima potest suscipere a est minor. ipotheti cesic: a est parua gratia quam anima potest suscipere et nullam minorem a. anima potest suscipere. a est minimum pondus quod sortes non potest portare: a potedus sortes non potest portare: nec tantum. et quocunqe minore poedere dato / datur maius infra a quod sortes potest portare. aliqui sic exponunt: a est paruum potedus quod sortes non potest portare: et quodlibet minus sortes potest portare. a. est maximum visibile quod sortes non potest videre: sic exponitur. a visibile sortes non potest videre: nec tantum: et quo cumque maiore dato datur minus super a quod sortes potest videre. alii aliter exponunt. sed cum difficultas est verbalis: nunc hoc modo vtar: nunc alio in ter loquendum: iste tamen modus exponendi plura includit sine addito: quia signata latitudine forme a. gradu vt quattuor ad gradum vt sex exclusiue: gradus vt sex est remississimus qui non est in a. latitudine: et tamen non quelibet remissior illo est in a latitudine: quia nullus infra gradum vt quattuor. Similiter gradus vt quattuor est intensissimus qui non est in eadem latitudine: et tamen non quelibet intensior illo est in eadest latitudine: cum non sit gradus intensior. gradu vt sex. Alii dicerent gradus vt sex est remississimus qui non est in latitudine supra quattuor similiter dicerent / licet b. non sit minimum spacium per quod a visibile non potest videri: tamen est minimum spacium per quod a visibile non potest videri / ob distantie magnitudinem: vel elongationem a potentia visiua et conuinci non possunt: quia de quid nominis certatur. Quofit: secundum omnem modum prior exponens est preiacens / capiendo positiuum superlatiui: et secunda exponens est opposite qualitatis ad exponibilem.

¶ His suppositis aduerte ad inferendam diuisionem de maximo et minimo affirmatiueet negatiue oportet duas subcontrarias esse veras: quarum si affirmatiua verificatur pro maiore quam negatiua / sequitur maximum quod non: vel minimum quod sic. vnde bene sequitur: aliquod visibiletu potes videre: et aliquod tu non potes videre: nec tantum. igitur est dabile maximum visibile quod tu non potes videre: vel minimum quod tu potes videre. si affirmatiua verificetur pro minore quam negatiua: sequitur disiunctiua per maximum quod sic: vel minimum quod non: vt aliquod potedus sortes potest portare: et aliquod pondus non potest portare. igitur est dare maximum potedus quod sortes potest portare: vel minimum quod non potest portare. Si vero affirmatiua verificetur pro equali illi pro quo negatiua verificatur. non sequitur aliqua disiunctiua per negationem vel affirmationem istorum membrorum. vt non sequitur: aliqua pars a corporis est alba:et aliqua non est alba: igitur est dare maximam partem albam: vel minimam non albamvel maximam non albam: vel minimam albam. quia posito quod medietas a. esset totaliter alba:et reliqua totaliter nigra: anteecedens esset verum / et disiunctiua ex omnibus menbris conflata falsa. quo fit: si non sit subcontrariarum vificatio: non est necesse hanc partitionem admittere. et quia illa copulatiua non est vera: aliquam gratiam anima potest recipere. et aliquam non potest recipere. vel aliquam gratiam deus potest creare: et aliquam gratiam non potest creare: on sequitur disiunctiua. licet interdum gratia materie sequatur. Addi solet quod vna pars non verificetur pro infinito. propterea per aliquod tempus anticprisus potest esse futurns: et per aliquod tempus antichristus non potest esse futurus ( quia per tempus infinitum) et tamen non sequitur: ergo est dabile maximum tempus per quod antichristus potest esse futurus: vel maximum tempus per quod anticpristus non potest esse futurus: et sic de aliis duobus membris. si detur aliquod membrum: maxime erit hoc: minimum tempus per quod anticpristus non potest esse futurus: conando verificare pro tempore infinito: sed hoc non: quia illud tempus non est paruum. licet per totum illud tempus non potest esse futurus: etiam non per quodlibet minus tempus potest esse futurus: tenendo vnum infinitum minus alio.

¶ Contra illud arguitur: non sequitur: aliquod pondus sortes potest portare: et aliquod pondus sortes non potest portare: ergo datur maximum pondus quod sortes potest portare: vel minimum pondus quod sortes non potest portare. Sed dicis sicut dicendum est: datur minimum pondus quod sortes non potest portare: puta pondus equalis resistentie cum potentia portatiua sortis: quia illud pondus sortes non potest portare in potentia propinqua: nec aliquod equalis resistentie cum illo: et quodlibet minus potest portare quantum est ex parte etus. (hoc addo lice pondus minus resistens in centro terre portare non poterit: tamen non est desectus exparie sortis ) sit illud pondus actiuitatis descendendo vt quattuor. et sortes potentie motiue vt quattuor. gratia exempli. quod quodlibet minus potest portare patet. per regulam philosophi. vii. phisicorum. ab omniproportione inequalitatis maioris fit actio: hoc est quandocumque potentia motiua excedit resistentiam passi prouenit vel prouenire poterit actio. piouenit in agente naturali: et in agente libero potest prouenire actio.

¶ Contra hoc arguitur: sit a. illud potedus minimum quod sortes non potest portare: arguitur sic: illud pondus sortes potest portare: ergo datur maximum potedus resistens quod sortes potest portare. quod sortes potest portare a. potedus patet primo: quamlibet partem a. ponderis sortes in potentia propinqua potest portare: quia cuiuslibet partis resistentiam exuperat potentia motiua sortis. ponatur inesse: quod quamlibet partem a potederis sortes portat: tunc portat a pondus. Tum secundo: potest iuuare platonem ad portandum a pondus: partialiter causare est causare: ergo partialiter portare est portare. Tum tertio: si ponatur in pluribus locis / potest se solo a portare. Tum quarto: auferatur centestam pars granimillii ab a pondere: iam a potedus sortes potest portare: et centesima pars grani millii non potest impedire sortem vel gigantem ne portet potedus. Tum quinto: lanam in duplo maiorem potest portare: ergo potodus maius: ergo a potedus potest portare. Tum sexto ponatur a potedus super caput sortis in hoc instana ti: vel in hoc instanti a descendit: et tunc a proportione equalitatis fiet actio. si non descendit: tunc sortes superfert a pondus: et per consequens ipsum portat. si dicas sicut dicendum est non potest mouere a pondus de loco in quo ponitur: nec potest se mouere de loco in quo est stante a potedere.

¶ Contra: sicut stat in illo instanti sub poedere / ita potest mouere vnum pedem: et postea alium. Item: superfert ipsum pondus: ergo a proportione equalitatis fit actio. Tum septimo: augeatur potentia sortis immediate post hoc instans: resistentia a ponderis inuariata: et simus nos semper in instanti initiatiuo illius temporis virtutis sortis aucte: tunc a est maximum pondus quod sortes immediate post hoc poterit portare: quia immediate post hoc poterit portare a. et nullum maius immediate post hoc poterit portare.

¶ Respoedetur: negando quod sortes potest portare a in potentia propinqua. si augeatur potentia actiua sortis resistentia poederis non aucta: nichil ad nos. quia hoc non est in potentia propinqua. concedo quod quam libet partem a potederis sortes potest portare: sed non est possibile quod quamlibet partem a ponderis portet. illa modalis diuisa male ponitur inesse per vniuersalem: vt pratet de veritate illius / quilibet homo mundipotest stare in bibliotheca mea.

¶ Ad secundum: transeat quod partialiter portare sit portare simpliciter. intelligitur sine ope. aliqua est causa suum effectum producens / que non potest illum effectum producere sine ope alterius cause secunde naturaliter: et adhuc dicitur effectum illum causare: patet de a igne calorem producente extra se in aliquod passum: non est possibile signare calorem productum ab a igne: quin pars propinquior effectus producti iuuet suum agens ad producendum: et tamen non obstante ignis dicitur illum calorem producere.

¶ Ad tertium: intelligimus naturaliter miraculo non praesupposito. non opinor cum eis quod eadem res in variis locis non potest plus agere quam in vno loco: vel non plus resistere vel aliter valere.

¶ Ad quartum: dicitur si illa pars parua auferatur: sortes reliquam partem potest ferre. sed insensibiliter potest leuare: sicut insensibile est ablatum

¶ Quintum argumentum non est ponderandum: postquamnon datur potedus maioris resistentie quam a. sed solum maius quantitatiue.

¶ Ad sextum: dicitur quod sortes resistit illi poederi in illo instanti: non quin descensus et a scemsus potest fieri in instanti. modo resistere non est agere. Facilius est sustinere quam portare. nam sustine re est impedire potedus ne cadat. sed ad portationem requiritur quod feratur de loco vero vel imaginario ad locum. virtus sustentiua in hoc instanti non superatur a potentia motiua lapidis. si duo equaliter fortes baculum ad se trahant: neuter alium ad se trahet: si equaliter vires suas applicent. Nego quod sortes potest suum pedem mouere de loco. hoc multo magis est quam sub potedere stare. leuato pede / peins disponitur sortes ad resistendum: quia vno pede leuato stat super alterum solum. hoc experimur per mulierculas graue pondus humidarum vestium in capite ferentes / querunt parietem vel sustenta culum quando progredi incipiunt: sed cum sortes est potentia debilitabilis: quia habet virtutem animalem fatigabilem: et virtus lapidis non diminuitur: immediate post hoc erit debilior sortes: et magis atque magis dehilitabitur: lapis immediate post hoc descendet velocius et velocius. ponatur quod semper maneat directe super caput sortis. si fuisset angelus vel potentia non debilitabilis: supartulisset continuo illud pondus: non est sic de sornte vel animali: et quia in princt pio descensus est maior resistentia sortis quam propefinem: velocius et velocius descendet.

¶ Ex quo sequuntur hee propositiones in illo ca su.

¶ Primapropositio: immediate post hoc a corpus descendet. patet: immediate post hoc instans potentia motiua lapidis excedet resistentiam sortis

¶ Secunda propositio: in infinitum tarde illud corpus descendet. patet: quocumque instanti dato illius descensus / datur instans precedens in quo verum est dicere tardius descendebat: cum minor erat excessus potentie motiue lapidis super resistentiam sortis.

¶ Tertia propositio: nullum corpus potest tardius descendere quam hoc potedus descendet. patet: si aliquod aliud corpus potest tardius descendere quam a. vel illud est grauius a. minus graue quam a: vel equaliter graue cum a. si secundum: tunc non descendet: quia sortes potest ipsum pertempus superferre. si primum: velocius deprimeret sortem: et per consequens citius descenderet. si sit equale a. non descendet velocius nec tardius quam a.

¶ Quarta propositio: illud pondus descendet tardius quam descendet in aliquo instanti. patet: quocumque instanti dato post illud instans in quo non descendet: inter illud instans et hoc instans mediat tempus in quo resistemtia sortis erat maior: et per consequens prius tardius descendebat.

¶ Quinta propositio: illud potedus mouebitur tardius quam mouebitur in aliquo instamti: et tamen in nullo instanti tardius mouebitur quam mouebitur in aliquo instanti.

¶ Ad septimum: concedo quod detur maximum potedus quod sortes immediate post hoc instans potest portare. patet de a. quia immediate post hoc instans sortes potest portare a. et nullum maius a. potest sortes portare immediate post hoc in stans: quia quocumque maiore pondere dato requiritur potentia maior potentia sortis / et quam sit resistentia illius poederis: quam non subito acquiret sortes. Cum hoc tamen stat: quod detur maximum potedus quod sortes potest portare: capiendo portare pro resistere: quia sortes per instans resistit ponderi equalis actiuitatis motiue cum sua resistentia. et si esset angelus potentia indebilitabilis (equaliter fortis cum sorte ) semper resisteret: sed mouere non potest lapidem de loco. cum hoc tamen stat: si b. equale nunc ipsi a successiue augeatur in resistendo immediate post hoc instans: tardius tamen vel remissius quam potentia portatiua sortis: vt pote si in fine hore / b potedus erit resistentie vt vndecim: et sortes potentie motiue vt duodecin: b. etiam est maximum pondus quod immediate sortes potest portare. et sic. equalis resistentie nunc cum a. et b. velocius augeatur in resistendo quam b. puta in fins hore resistet vt vndecin cum dimidio: potentia tamen sortis erit vt duodecim in fine hore:c. etiam est maximum poteodus quod sortes immediate post hoc potest portare: et b. erit immediate post hoc maius a. et c. erit maius b. immediate post hoc. quo fit hec consequentia est nulla: immediate post b sortes potest portare c. et immediate post hoc c. erit maius a. vel b. ergo a non est maximum pondus quod sortes immediate post hoc potest portare: quia adhuc non datur vnum pondus / quod sit maioris resistentie quam b. quod immediate post hoc pontportare sortes CCotraiste argutm: Tristo¬ teles primo de celo et mundo dicit / quod potentia actiua terminatur in maximum in quod potest.

¶ Secundo arguitur: nisi suum dictum esset verum sequitur quod infinitum potedus sortes potest portare: quod est inconueniens.

¶ Tertio arguitur: capiatur statera: et pondera equalia. ponatur b. pondus remotius a lingua statere quam a pondus ex altera parte. b pondus est equale a. et b. pondus trahet ad terram a.

¶ Quarto: vna pars statere eleuata ad setrahit aliam: et facit eam ascendere: et tamen est equalis virtutis motiue secum.

¶ Quinto arguitur: omne agens in agendo repatitur / primo de generatione: ergo quando a. calidum maius actiuum agit in b. frigidum: b frigidum reagit in a. et est virtus minor: ergo si minus reagat in maius: a fortiore equale agit in equale.

¶ Sexto: datur intensissimus actus voluntatis quem voluntas potest habere.

¶ Septimo arguitur: minimum pondus quod sortes non potest portare / est maximum potedus quod quilibet fortior sorte potest portare. patet per exponemntes.

¶ Otauo arguitur: sortes potest ferre pondus equalis resistentie cum potentia motiua eius. patet: ferat a magnetem cui applicetur fertum equalis resistentie cum potentia portatiua sortis: iam sortes portat ferrum: igitur.

¶ Ad ista respondetur. ad primum: Aristo. intelligit potentia actiua terminatur in maximum effectum quem potest producere cum tali resistentia / in tali tempore / et tali medio: datur maxima velocitas qua mouere potest graue pertale medium. vel maximum spacium quod mobile potest pertransire in tali tempore / cum tali resistentia medii. et hoc est: quia est agens naturale secundum ext remum sue potentie agens. sed non datur maximum potodus quod sortes potest portare simpliciter. et ratio est: potentia motiua sortis resistentiam poederis ex cedit: et non indiuisibiliter: nullus est talis excessus. diuidatur excessus in duas partes: a. et in b. si potentia motiua haberet solum excessum a superre istentiam poederis / ipsum portaret motiue: quia ab omni proportione maioris inequalitatis fit actio: non tamen sequitur quod omnis potentia que potest motum continuare / possit motum inchoare. difficilius est primo campanam pulsare quam continuare pulsum ad tempus. stat quod impetus in principio motus productus ad motum localem iuuet. et sic cetera sunt imparia.

¶ Secundo: Aristo. intelligit sine fractio ne numeri vulgaris. stat sortem posse mouere quattuor libras: et non vltra: hoc est: non potest plures portare libras: sed in libris est status: et in mensu ris grossis et vulgaribus: licet millesimam partem vnius vncie amplius potest portare. capiatur ad imaginationem vnum pondus graue quod sortes non potest portare: dim nuatur per vnum tempus gratia exempli quod in duas partes diuidatur: in cuius priore parte pondus datum non potest porta re: in posteriore vero potest ipsum portare: ista duotempora continuantur ad vnum instans medium. tunc sic: vel in isto instanti possum potedus datum portare: et sic habeo maximum pondus quod possum portare. et tunc possum portare pondus equalis resistentie cum potentia motiua mea: quod est inconue¬ niens. si in hoc instanti non possum pondus illud portare. sed immediate post hoc possum pondus illud portare: tunc illud est minimum pondus quod non possum portare in illo instanti.

¶ Ad secundum: concedo quod infinitum pondus possum portare: si exponatur sinchategoreumatice per ly non tantum quin maius: hoc est: quocumqe potedere dato quod possum portare: adhuc maius possum portare. si infinitum tantum valet sicut quantumlibet maius: sic nego. non vt quantumlibet tantum valeat sicut quantumlibet / vel placet: sed tantum valet sicut quantolibet pondere dato ad huc maius ego possum portare.

¶ Ad tertium: dicitur quod pondus plus distans a lingua balancis plus ponderat quam potedus equale propelinguam eiusdem: experimur hoc in mensuratione au ri vel alterius metalli: et hoc est ex natura rei. idem potedus in infinitum potest poederare per hoc quod magis et magis distat a lingua statere. et si ymaginatio aliquorum esset vera: qui tenent infinitum longitudine posse includi inter duo puncta: darentur due libre equales a et b. et tamen b. potest tantum elongari a linga statere / quod infinite poederaret. sed illam imaginationem credo falsam. loco illius dico / quod librab. potest tantum sic elongari a lingua balancis quod tantum ponderet sicut sphera terre extra suum locum: et quando vna pars statere leuatur in altum acquirit impetum: et cum a centro plus distet quam alia pars statere: plus appetit esse deorsum. et cum esset in equa li distantia cum b. quiescet: si non esset impetus. sed impetu corrupto: quiescit et non attrahit aliud extremum a suo loco. et sic soluitur etiam quarta ratio.

¶ Ad quintum: dicitur concedendo quod omne agens repatitur. b. frigidum si reagat in a. calidum est maio ris actiuitatis quam a sit resistentie. stat a. calidum esse maioris actiuitatis quam b. frigidum sit: et minoria resistentie: esto quod actiuitas et resistentia sit eadem res: tamen vna res est maior in latitudine actinitatis quam resistentie: et econuerso: idem homo potest esse maior ianitor: et minor coquus. modo qualitates prime magis actiue / sunt minus resistiue. deus non dedit vni rei create omnem perfectionem. non ne vides in sorbona vnus respondens melius respondit: alter melius arguit.

¶ Ad sextum dicitur: actus voluntatis producitur in suum passum sine ressstentia. in talibus datur maximus effectus producibilis.

¶ Ad septimum: conceditur illud: supposito quod sint infiniti se excedentes in fortitudine: quorum quilibet est fortior sorte. sed cuiuslibet virtus excedit resistentiam istius ponderis. sed caue ascensum vel descensum sub termino distributo / quousque superlatiuum abstuleris.

¶ Ad octauum dico: sor tes non fert illud ferrum: sed magnes. non plus poide rat ferrum cum magnete respectu sortis / quam sollus magnes.

¶ Tertio principaliter arguitur: pe dliquam distantiam sortes potest videre illud vnisibile: et per aliquam distantiam illud visibile sorties non potest videre: hic est verificatio subcontrarlia rum: et tamen non sequitur disiunctiua ex quattu somembris: igitur.

¶ Respondetur: verificatio sub heodtrariarum non sufficit ad hoc quod sequatur hec disiunclluua: sed reqiritur ouod ex eo o affirmatina verific iui pro aliquo / pro quolibet minori potest verificari: et ex eo quod negatiua verificatur pro aliquo / posset etiam pro quolibet maiori verificari: vel contra: vt patet exemplariter: aliquod pondus sortes potest portare: et aliquod potedus sortes non potest portare: igitur datur maximum quod sic: vel minimum quod non. primo illic sunt due subcontrarie vere: et nulla earum pro in finito verificatur: et ex eo quod affirmatiua verificatur pro aliquo: pro quolibet minore verificatur: quia si aliquod pondus sortes potest portare: quodlibet minus illo sufficit portare: etiam negatiua sic se habet quod ex eo quod pro aliquo verificatur: pro quolibet maiori verificari potest: quia si aliquod potedus sortes non potest portare: nullum maius illo potest portare. Similiter: si ab aliquo agente illud passum potest pati: et abaliquo non potest pati: igitur datur minimum agens a quo potest pati: vel maximum a quo non potest pati. quia si ab aliquo agente potest pati: a quolibet maiore potest pati. et si ab aliquo agente non potest pati: a nullo minore potest pati. modo non est sic in proposito. si sortes potest b. visibile videre per aliquam distantiam: non oportet quod potest per quamlihet minorem videre: accedendo ad sensum euanescit visio: cum sensibile positum supra sensum: vel valde propinque: non causat sensationem. membra possunt exproni: vel circunstantie addi tales secundum quancunque expositionem: quod sequatur disiunctiua. vt pote: datur maxima distantia per quam sortes non potest videre illud visibile propter propinquitatem ad oculum suum: et si illud visibile poneretur in putcto terminatiuo illius distantie in qua non videtur: propter propinquitatem non videbitur. et si inciperet recedere ab oculo sortis: inciperet videri per remotionem de presenti. et datur minima distantia perquam illud visibile non potest videri propter elongationem: ita quod si visibile poneretur in puncto terminatiuo illis distantie (sit illud punctum a. ) ipsum non videretur: et quocumque alio dato inter a. et potentiam vltra illud et citra a. ipsum videretur. et sic dabitur maxima distantia in qua vel per quam intrinseca: supra maximam distantiam in qua non potest videre illud visibile sortes. sed punctum termi natiuum illius spacii cum spacio intercepto est minima distantia in qua illud visibile non potest videri. Eodem modo datur minimum spacium per quod sortes non potest viuere. sortes habet certam periodum sue vite: ita quod morte naturali morietur. capiotempus in cuius quolibet instanti intrinseco sortes potest viuere / cum a instanti terminatiuo illius temporis: tunc per totum illud ( per ly illud demonstrando instans terminatiuum et tempus ) sortes non potest viuere: et ad quodlibet instans intrinse cum illius temporis sortes potest viuere.

¶ Quarto arguitur: aliquam partem huius medii a. graue vt octo potest diuidere: et aliquam partem non potest diuidere: et tamen non datur aliquod illorum membrorum: igitur. assumptum patet: ponendo vnum medium vniformiter difformis resistentie a non gradn resistentie ad octo vsque: et incipiat a. suum motum a non gradu resistentie. tunc sic: quamlibet par¬ tem intrinsecam medii pertransibit a. ergo nulla pars disiunctiue datur. Si concedas totum medium pertram sibit. ergo a proportione equalitatis fiet actio. non potes dicere quod totum illud medium resistet praecise vt quattuor. quia latitudo vniformiter difformis a non gradu ad certum gradum: non respondet gradui medio esfectiue vel intensiue. illud argumentum poterat etiam applicari cum septem obiectionibus in fine argumentiprimi.

¶ Respondetur: siue latitudo vniformier difformis a non gradu ad certum gradum: terminetur in illo gradu inclusiue vel exclusiue alibi dicium est: si deus conseruaret illud mobile et medium semper continuo mouebitur per tempus infinitum illud mobileet in nullo instanti vel tempore finito pertransibit totum medium. patet: suppono totum medium extensionis octo pedum. Arguitur sic: infinitum tempus requirit a. ad pertramseundum medietatem magis resistentem illius medii: ergo et ad pertranseundum totum. atecdencedens patet: sit b illa medietas quattuor pedum per quam extenditur resistentia a quattuor ad octo: vt oportet ex casu. tunc capio aliud medium c. etiam quattuor pedum. et vtriusque illorum signo partes proportionabiles proportione dupla: in b. minoribus versus extremum magis resistens. volo vlterius quod quelibet pars proportionalis c. ponatur resistentie vniformis: illius scilbet gradus a quo in extremo minus resistente incipit resistentia partis proportionalis in b ei respondentis. Et patet quod prima pars c. erit vniformiter resistens vt. iiii. secunda vt. vi. tertia vt. vii. quarta vt septem cum dimidio: et sic consequenter. Tunc arguitur sic: infinitum tempus requiritur vt a potentia pertranseat c. ergo etiam vt pertranseat b. consequentia est clara: patet antecedens: quibuscum que duabus partibus proportionabilibus c. sibiinuicem immediatis datis: tantum temporis requirit a. potentia ad pertranseundum sequentem sicut requirit ad pertranseundum precedentem: vel magis: postquam sequens erit sub duple extensionis ad immediate precedentem: et plusquam in duplo tardius mouebitur per sequentem quam per precedentem: ergo ad pertranseundum omnes partes c. requirit tempus infinitum. totum antecedens ex principiis et regulis mathematicalibus demonstrari potest. potentia / resistentia partis sequentis / et resistentia partis precedentis / sunt tres termini continue proportionales arismethice ex casu: ergo proportio medii ad minimum est maiorproportione maioris ad medium: et per consequens proportio extremorum: scilicet potentie ad resistentiam partis precedentis (quia componitur ex illis duabus ) est maior quam dupla ad minorem illarum: que est potemntie ad resistentiam partis sequentis: et proportio ve tocitatum in motibus attendi habet penes proportionem proportionum potentiarum motiuarum ad suas resistentias: igitur etem. quo fit: si medium sic conseruetur et a maneat grauitatis vniformis: quodlibet punctum intrinsecum medii pertransibit: sed in nullo instanti verum erit dicere quodlibet punctum est pertransitum. quamlibet partem spacii dati non terminatam ad extremum magis resistens in tempore finito pertransibit. Quia materia est phisica non appono plura argumenta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4