Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

An anima Christi clare et intuitive cognoscat Verbum

CIrca hanc decimanquartam distinctionem quero quinqe. Primo: an animachristi clare et intuitiue cognoscat verbum. Secundo queritur: an cognoscat verbum peraliquod lumen creatum. Tertio: an anima christi vel alia anima creata eadem visione videat verbum et alias creaturas. Quarto: an intellectus creatus anime christi cognoscat distincte omnia que verbum cognoscat. Quinto: an anima christi cognoscat in proprio genere eadem que in verbo cognoscit. his quinque terminatis: huic distinctionifinis imponetur.

¶ Primo ergo queritur: an anima christi clare cognoscat et intuitiue verbum. pe vetbum intelligo essentiam diuinam: et omnia intrinseca in diuinis.

¶ Respondetur per duas conclusiones. quarum prior est. anima christi in primo instanti in quo erat in rerum natura erat batam. patet: secundum Augu. ix. de trinita. ca. xv. christus nunquam decessit a beatitudine. Secundo: christus habet beatitudinem sine meritis: vt communiter dicitur. ergo non erat necesse merita precedere beatitudinem eius

¶ Secunda conclusio: anima christi clare cognoscit deu probatur sic: beatitudo intellectus consistit in clara dei visione: sed anima christi est beata per precedentem: igitur.

¶ Secundo arguitur ad idem: non est negandum ab animachristi quod nobis promittitur: sed nobis promittitur clare videredeum: prime Ioannis. iii. videbimus eum sicut est. et aposolus prime ad Corinthios. xiii. videmus enin nunc per speculum in enigmate: tunc autem facie ad faciem. nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.

¶ Tertio arguitur: quelibet creatura naturaliter appetit vltimam perfectionem sue proprie operationis: quia in tali perfectione consistit vltimata perfectio creature: naturalis appetitus cuilibet creature est naturaliter inditus. sed propria operatio intellectus est intelligere: ergo naturaliter appetit vltimatam perfectionem actus intelligendi: et non est nisi respectu intelligibilis nobilissimi et nobilissimo mod. nobilissimum intelligibile est deus: nobilissimus modus intelligendi est intuitiue cognoscere.

¶ Contra istam secundam conclusionem arguitur. Exodi. xxxiii. dicit deus: non videbit me homo et viuet. sed christus est homo viuens: igitur.

¶ Respondetur: illa auctoritas intelligitur de homine puro viuente vita mortali: et de communi lege vie. Moyses et Paulus viderunt deum in vita raptim: et quelibet anima beata videt deum in corpore assumpto post resurrectionem: et viuit: vita tamen immortali. christus tamen fuit viator secundum corpus ante mortem: alas pati non poterat.

¶ Secundo arguitur: si anima christi clare videat deum: sequitur quod illa clara visio erit infinite perfecta. consequens est falsum. et quod sequatur patet sic: nobilioris obiecti semper est nobilior noticia. ergo obiecti infiniti erit noticia infinite perfecta. consequentiam probo: quia dato opposito consequentis / sequitur hec conclusio: quod alicuius obiecti finiti dabitur noticia ita perfecta sicut noticia dei. quia finitum per crementum finitum potest partingere ad perfectionem finiti cuiuscumque.

¶ Respondetur negando quod noticia dei est infinite perfecta. concedo tamen quod semper obiecti nobilioris est noticia perfectior ceteris paribus. si essent due potentie inequaliter persecte: vt an gelus et anima: potest verti questio demonstratis duobus obiectis specie distinctis a perfectiori et b. paulo minus perfecto an noticia intuitiua angeli respectu b. esset ita perfecta sicut noticia intuitiua atnine respectu a. licet constat quod ille due noticie specie differant et sint inequaliter perfecie: reuocatur in dubium vtra earum alteri prestaret. sed illo relicto: dico quod nulla potentia creata potest habere noticiam intuitiuam ita perfectam respectu obiecti creati / sicut anima potest habere respectu dei. et licet visio atneine christi sit finite perfecta entitatiue: non sequitur quod alicuialicuius obiecti creati potest dari noticia ita perfecta. et quando dicis / quod alia noticia per augmentum potest perfici: verum est gradualiter: non tamen sequitur quod erit perfectior specifice et entitatiue: quia non potest migrare de spse in speciem. Et si dicas: qualis est proportio obiectorum inter se: talis debet esse proportio noticiarum iter se: sed noticia cuiuscumque creatu re est finita: ergo noticia dei debet esse infinita. Distingo illam propositionem: si intelligas semper perfectioris obiecti erit perfectior noticia: et sic concedo. vel sicut deus improportionabiliter excedit creaturam: ita noticia dei improportionabiliter excedit noticiam creature: et sic iterum concedo. Si intelligas / sicut creature finite noticia est finita: ita noticia dei erit snfinita: loquendo de noticia dei creata: et sic nego. aliqua noticia dei est infinita intuitiue: peruta noticia beatifica ipsius dei: intelligentia dei respectu essentie diuine: in hoc consistit beatitudo intellectus diuini: que quidem intelligentia realiter est deus.

¶ Tertio arguitur. res in tenebris latens non clare videtur: sed deus est huiu smodi: igitur. consequentia tenet cum maiore: probatur minor perpsalmistam de deo dicentem psal xvii qui posuit tene bras latibulum suum.

¶ Respondetur: non est intelligendum quod deus latitet in tenebris: quia Ioannes dicit prime Ioannis. i. Deus lux est et tenebre in eo non sunt vlle. sed hoc est de nostro intellectu secundum communem legem vie: quia non possumus videre deum pro hoc statu communi plusquam colorem in tenebris. possumus tamen noticias generales et abstractiuas de deo habere: vt ex distinctione. iii. secundi / et primi / patuit: vel dictum est illud propter secretum maiestatis diuine: que nube carnis tegebatur sicut dicit glo. in psal. prefato.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1