Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

An anima Christi cognoscat Verbum per aliquod lumen creatum

SEcundo quero: an anima christi cognoscat verbum per aliquod lumen creatum. Pro questionis solutio ne pono conclusiones quattuor

¶ Quatum prima est: anima se parata beata: vel beatus sue nature relictus: potest angelos et substantias impertibiles creatas clare videre. patet: ita in patria videbimus. erimus tunc sicut angeli dei. modo ange¬ li angelos in tueri possunt.

¶ Secunda conclusio. intellectus modo cum influentia dei generali de communilege non potest videre deum sine aliquo habitu: hoc est sine lumine glorie. probantio in clemen. de hereti. ad nostram. quintus fuit error beguardorum et beguinarum non ponentium lumen glorie ad videndum deum: secundum illud psalmiste. In lumine tuo videbimus lumen.

¶ Tertia conclusio deus potest facere animam chrii videre deum sine lumine glorie creato / anime christi infuso. probatur: vel poniturlume glorie ad disponendum intellectum creatum / ad hoc quod recipiat noticiam intuitiuam dei: sicut calor et siccitas prerequiruntur in materia ad hoc quod formaignis materiam informet. vel ponitur lumen glorie ad eleuandum intellectum creatum / ad hoc quod videat clare deum. si primum: deus potest illud facere sine lumine glorie. potest enim deus facere formam substantialem ignis informare materiam sine siccitate et caliditate: que sunt quaelitatiue dispositiones preuie requisite ad formam ignis secundum communem legem: quod probo: potest remittere illa accidentia manente forma ignis in sua materia: et eodem modo totaliter tollere: ergo eodem modo poterat produxisse formam substantialem in materia sine talibus accidentibus: ergo eodem modo potest deus facere respectu luminis glorie et beatitudinis intellectus: quod beatitudo intellectus / informet intellectum sine tali qualitate preuia. si secundum: puta requiritur lumen glorie ad releuandam potentiam creatam ad hoc quod videat clare deum: que quidem potentia creata non potest videre deum sine tali habitu. tunc sic arguo: quicquid deus potest facere mediante quaecunque causa secunda / hoc deus potest facere se solo. si ergo deus potest facere intellectum clare videre deum cum ope luminis glorie: illam causalitatem luminis se solo deus potest supplere. quia quicquid potest facere cum causa secunda etce.

¶ Quarta conclusio: ponendum est lumen glorie in anima christi sicut in aliis animabus intellectiuis beatis. probatur: ponitur charitas et cetere qualitates in anima christi: que ponuntur in aliis animabus: vt ex distinctione precedenti patuit: et adhuc amplius patebit.

¶ Contra lumen glorie arguitur sic. vel ipsum ponitur tanquam dispositio preuia ad susceptionem beatitudinis: vel tamquam partiamls causa effectiua ad hoc quod intellectus eleuetur ad producendam beatitudinem: sed nec hoc: nec illud: igitur probatio minoris. primo non requiritur tanquam dispositio preuia ad hoc quod beatitudo supernaturalis recipiatur in subiecto: quia lumen glorie est qualitas supernaturalis a solo deo creabilis. et recipitur in subiecto sine quaelitate supernaturali preuia. quia si requiratur qualitas supernatural preuia lumini glorie: erit processus in infinitum: vel stabitur ad vnam qualitatem supernaturalem receptibilem in anima immediate sine qualitate preuia. et si sic: stare potes in hoc quod beatitudo immediate recipitur in intellectu anime / sine lumine glorie preuio. Si dicas: requiritur tamquam concausa iuuans intellectum ad hoc quod intellectus videat deum: quem ex naturalibus videre non potest cum influentia dei generali.

¶ Contra hoc arguitur: si aliquod non cadat sub obiecto alicuius potentie: vt color non cadit sub obiecto auditus: illud per nullum actum superadditum cadit sub obiecto talis potentie: quemadmodum auditus quaecumque habitu adiutus: non potest videre colorem

¶ Respondetur. lumen glorie potest poni propter duo probaliter. vel propter alterum duorum tantum. potest dici quod requiritur tanquam dispositio preuia ad hoc quod beatitudo recipiatur in anima: quemadmodum qua litatiue dispositiones requiruntur esse in materia ad hoc quod forma substantialis recipiatur in ea. sed quaelitatiue dispositiones non requirunt alias dispositiones a se et a suis partibus distinctas. perfectum plura requirit ad suam conseruationem quam inperfectum. sic dicetur quod lumen glorie prerequiritur in intellectu ad beatitudinem recipienda: vt quod beatitudo pcopatur suam pfectionem secundum communem cursum natu re non potest recipi in intellectu sine lumine glorie praeuio. sed lumen glorie ( quod est imperfenctius )potest immediate recipi in intellectu: sicut exemplificauimus de qualitatiua dispositione: non quod beatitudo recipiatur in lumine glorie tanquam in subiecto: cum est accidens: sed recipitur in essentia intellectus: que quidem essentia disponitur per lumen glorie. et sic lumen glorie est ratio recipiende beatitudinis: et dispofitio materialis: et nullam efficientiam habens respectu actus beatifici. totum istud est probabile.

¶ Secundo dici potest / quod lumen glorie iuuat intellectum ad hoc quod ipse assurgat ad videndum deum: hoc est partialem actionem habet respectu actus beatifici: sicut habitus charitatis efficientia habet respectu actus meritorii. sed non est totaliter simi le: nam actum eiusdem speciei cum actu meritorio voluntas potest elicere sine charitate: licet remissio rem: sed visionem beatificam intellectus humanus elicere nequit sine ope luminis glorie. et sic aliqua potentia: vt pote intellectus: eleuatur per habitum superadditum ad hoc quod potest exire in actum alicuius obiecti: in quem exire non potest intense vel remisse sine illo habitu: quod raro solet accidere in aliis. Forte deus potest producere habitum in potentia visiua: per quam potest videre substantiam materialem: tenendo quod est sua quantitas: et tamen non potest nunc materiam videre. propterea probabilius reputo esse dicendum quod lumen glorie non potest habere efficientiam respectu pmii beatifici: sed est dispositio solum preuia. probabile est: vel non est improbabile / quod potentia creata solum pure passiue se habeat respectu sue beatitudinis: et secundum hanc viam lumen glorie efficientiam non habet. et si teneatur quod intellectus creatus partialiter concurrit ad suam beatitudinem: adhuc non est necesse ponere quod lumen glorie secum concurrat.

¶ Secundo arguitur: ad hoc quod lumen corporale videatur non requiritur lumen medium: ergo ad hoc quod deus videatur non requiritur lumen medium: quia est lux vera: secundum illud Ioannis i. ipse est lux vera que illuminat omnen hominem venientem in hunc mundum.

¶ Tertio arguitur: potentia sensitiua: vt visus: potest exirs in suam operationem scilicet visionem sine habituoculo in herente: sed intellectus est potentia superior: ergo potest exire in suam operationem sine lumins glo¬ rie / cum est superior

¶ Ad secundum dicitur: non est simile ob perfectionem luminis spiritualis super lumen corporale.

¶ Ad tertium dicitur: potentia superior est ordinata ad tam nobilem actum: scilbe visionem dei: quem non potest sine habitu attinge re: sensitiua non potest sentire aliquid spirituale necordinatur ad talem actum nobilem: sicut vide mus / in aliquo quasi simile. equus generat equum. homo ordinatur ad nobiliorem animam: quam non potest producere. supplementum a deo capit qui animamhumanam creat.

¶ Ecce quid est lumen glorie et ad quid ponitur: potest quis certius scire quid est lumen glorie quam scire propter quid ponendum est. Ulterius dico quod deus potest supplere causalitatem luminis glorie (si quam habeat) quod homo deum videat: partialiter illam visionem producendo: absque boc quod lumen glorie concurrat. Potest insuper illa qualitas que est lumen glorie stare in intellectu: absque hoc quod illum habitum habens deum videat: potest enim prius stare sine posteriore. Insuper: dato quod lumen glorie et anima separata vel informans corpus immortale / ponatur in anima coniuncta corpori mortali et caduco: dubium est an sufficiat cum potentia pro tali statu ad producendam beatitudinem.

¶ Dubitatur: an anima christi comprehendat verbum

¶ Respondetur: comprehendere tantum valet interdum sicut intuitiue cognoscere: et sic quilibet beatus comprehendit verbum. beati dicuntur comprehensores. et aposolous ad philip. iii. sequor si quomodo conprehendam. in hoc comprehensus sum. Alio modo capitur comprehendere vt tanmen valet sicut cognoscere tam perfecte obiectum sicut est cognoscibile. hoc mondo deus non comprehenditur ab intellectu creato. licet intellectus anime christi cognoscat omnia que verbum cognoscit: et intensiue infinite gradualiter possit obiectum cognoscere: adhuc verbum non comprehendit: hoc modo capiendo vocabulum. cui astipulatur hieremias. xxxii. c. inquiens / fortissime magne potentie duma exercituum nomen tuum: magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu.

¶ Dubitatur: an deus qui est obiectum beatitudinis anime et beatitudinis omnim sit obiectum beatificumsub ratione finiti. vl infiniti.

¶ Respondetur. nihil est formaliter finitum in deo. ergo non est obiectum beatificum sub ratione finitatis: quia talis ratio non est in eo. sed est obiectum beatificum sub ratione infiniti. patet: nobilissimum ens est obiectum intellectus et voluntatis. atas non satiaretur potentia: secundum illud psalmiste psalmo. xvi. Satiabor cum apparuerit gloria tua. et per locum a contrario sensu: hic: et non alias. et non modo obiectum nobilissimum est obiectum beatificum: sed sub ratione optima et nobilissima: quemadmodum est infinitas. Preterea: sub illa ratio ne deus est obiectum beatitudinis: qua euidenter cognita / potest ostendi de deo quod est trinus et vnus: sed hec est ratio diuine essentie: igitur.

¶ Tertio: deus est obiectum beatitudinis increate sub ratio ne infiniti. ergo eodem modo est obiectum beatitudinis create sub eadem ratione. nec sequitur propterea quod intellectus creatus deum comprehendat: ex dictis in dubitatione precedenti.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2