Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

Quaestio 3

An anima Christi vel alia anima eadem visione videat creaturas in Verbo et ipsum Verbum

TErtio queritur: an anima christi vel alia anima eadem visione videat creaturas in verbo et ipsum verbum.

¶ Pro quaestionis solutione scito mltos dicere: videre aliquid in verbo: nihil aliud est quae visionem verbi rem talem creatam representare. multi dicunt deus causat visionem in verbo. sed illud videtur multis extraneum: quod noticia vnius rei distincta aliam rem representat. Tertii dicunt videre creaturam in verbo / est ipsam in verbo tanquam in speculo videre: sicut faciem meam in speculo naturali vel artificiali video.

¶ Contra primam viam arguitur sic: si visio verbi est visio creaturarum / sequitur hec conclusio: quod impossibile est visionem verbi esse in intellectu beati: quin videantur creature plures: quod est falsum. patet: illa visio est etiam noticia creaturarum: sed non stat noticiam alicuius obiecti esse in intellectu quin intellectus tale obiectum videat. patet. non stat calorem esse inhesiue in suosubiecto quin subiectum erit calidum ergo non stat visionem a. creature esse in beato quin beatus videat a. creaturam. sed visio verbi est visio a creature p te: igitur.

¶ Secundo arguitur: si visio verbi representaret cteatutas alias: vel hoc est naturaliter velad placitum. non secundum: cum est conceptus vltima tus rei. et tunc sic: vnam creaturam representat naturaliter: et non est maior ratio de vna creatura quam de alia: ergo quamlibet creaturam possibilem representat distincte et naturaliter. et ex consenquente Ulterius infero: quod ipsa erit infinite perfecta quod est falsum. consequentiam tamen declaro. representa re vnam rem infimam distincte arguit aliquam perfectionem: representare duas res distincte arguit maiorem perfectionem in duplo. posito quod representatio respectu vnius obiecti arguit tantam perfectionem sicut respectu alterius: sed hoc facile est inuenire in proposito. et sic consequenter ascendendo arguitur: semper erit maior perfectio inrepresentatione plurium: ergo representare infinita distincte arguit infinitam perfectionem. tenet consequem tia: vbi pluralitas arguit perfectionem: et maior pluralitas maiorem perfectionem: ibiinfinitas / infinitam arguit perfectionem. propterea deus concluditur infinite perfectus: quia sibi omnia distincte repsentat. Dicis michi: representare inflnita tanquam obiecta primaria arguit infinitam perfectionem: sed non representare infinita tanquam obiecta secundaria. modo est vnum obicctum primarium respectu omnium istarum noticiarum: scilicet deus.

¶ Contra hoc arguitur. representare duo obiecta distincte secundario arguit maiorem perfectionem in duplo quam representare distincte vnum obiectum secudarium: et sic consequenter ascendendo. ergo reducitur argumentum: et stat eius vigor.

¶ Potest dici quod he ratione a non demonstrant intentum.

¶ Ad primum dicam: licet ea dem sit visio verbi et a. creature: stat illam visionem esse in intellectu beati absqe hoc quod illa vllam creaturam representet. deus potest non concurrere ad tendentiam actualem in obiectum secundarium. quemadmodum potest noticia sortis esse in intellectu meo absque hoc quod intellectus meus actualiter sortem cognoscat: quia ad illam tendentiam actualem cognoscendam non concurrit deus de potentia sua absoluta.

¶ Contra hoc arguitur: ergo eodem modo potest visio dei stare in intellectu beati absque hoc quod illa visione videatur actualiter deus: postquam illa visio est creatura. et si deus potest non concurrere cum tendentia ad sortem cognoscendum: videtur eodem modo potest non concurrere ad cognoscendum deum: et sic concedere oportet: aliquis habet visionem intuitiuam dei: et non videt deum: quod videtur inconueniens.

¶ Secundo sequitur / quod illa notitia esset habitus et non actus. patet. non actualiter tendit in obiectum: et potest tende re in ipsum.

¶ Tertio sequitur / quod visione creatu re sortes esset beatus.

¶ Quarto: noticia habitual non potest esse in potentia quin sit habitus: ergo nec actualis potest esse in potentia quin erit actualis.

¶ Ad has rationes vtcumque responderi potest. Primo ad priorem: dicitur non est simile de noticia beatifica dei respectu obiecti primi: et de noticia creature: ex natura rei.

¶ Ad secundum argumentum negatur quod sit habitus. numquam per habitum potest potentia actualitur tendere in obiectum: quod hic contingit.

¶ Secundo habitus generatur ex actu vel actibus: et actum partialiter producit: quod non facit actus / iste.

¶ Tertium argumentum non mouet. extra hanc materiam similis difficultas potest prouenire. si deus intuitiue videatur cum humanitate assumpta vel cum aliqua alia creatura: de quo in distinctione xlix. quarti latius sumus loquuti. Concedo hanc conclusionem consequentur ad hanc positionem. visione creature beatificatur homo vel angelus. patet. hac visione dein beatificatur sortes: hec visio dei est visio creature: ergo visione creature beatificatur sortes. sed illa beatitudo non prouenit a creatura. nec quia habet creaturam pro obiecto actus est beatificus nec sortes beatificatur per creaturam vel in creatura: licet percreature visionem beatificatur. Secundo concludendum est / quod visio formice est perfectior hac visione intuitiua an geli: demonstrando / noticiam qua intuitiue adequaete cognoscitur angelus. quod illud sequatur patet ex dictis: sed non sequitur quod visio formice est perfectior visione angeli: propter distributionem illius toti visione angeli. propterea pronomen demonstratiuum adieci.

¶ Ad quartum: concedo quod noticia habitualis non potest esse in intellectu quin sit noticia habitualis. semperest apta nata facere illud et denominare suum passum denominatione habitui conuenienti. non est simile de actuali. sicut sortes non potest esse quin sit risibilis: potest tamen esse sine hoc quod rideat. et leticia illa que est dilatiua cordis et labiorum naturaliter forte potest esse in suo passo / absque hoc quod dicatur ridere. Secundo dico quod ipsa notitia actualis si ponatur in intellectu semper est actualis: sed non oportet quod semper actualiter in suum obiectum tendat.

¶ Accedendo ad principale argumentum concedo quod non stat calorem intensum esse in subiecto / quin subiectum ipsum denominet denominatione con¬ cretiua sue abstractioni respondenti. secus est de noticia.

¶ Alia et alia accidentia alias alias sortiunt naturas. albedo vel calor a est essentialitere intrinsecetalis: licet non necessario albedo vel calor. noticia non est essentialiter et intrinsece noticia: sed accidentaliter et contingenter noticia: licet sit essentia liter et intrinsece qualitas.

¶ Sed contra illud arguitur: sequitur ex illo quod deus facit miraculum continuo / impediendo noticiam beatificam a sua representatione naturali: immo cum comunicet libere beato noticiam beatificam: non permittit eam represemtare omne representabile per eam: patet. illa noticia per te aliquod representabile representat actualiter / si sibi relinquatur: et non est maior ratio de vno quam de alio: ergo quodlibet representabile actualiter representat: si non impediatur. et tunc sequitur / quod quilibet beatus continuo omne representabile actualiter cognoscit. vel deus non concurrit ad hoc: impediendo visionem dei ab effectu suonaturali. Prior pars huius disiunctiue est falsa: ergo secunda est vera / et concedenda. Consequenter diceretur: communicat creature plusquam meritus est: licet non concurrat ad representationem creature: quia cognoscere creaturam nihil facit ad essentialem beatitudinem: secundum illud Augu. v. confessionum de creaturi ad deum loquentis: beatus qui te scit / etiam si illa ne sciat: qui vero te et illa nouit: non propter illa beatior: sed propter te solum beatus est.

¶ Ad secundum argumentum principale interarguendum tanguntr fractiones. Pro nunc probabilius iudico hunc modum relinquendum. et dico quod videre in verbo: nihil aliud est quam illum cui est sancta visio verbum videre: et no ticiam capere a deo solo: vel partialiter creatura concurrente. hoc complexum: sortem videre a. in verbo: est terminus connotatiuus de materiali pro sorte supponens: connotando quod sortes verbum videat et cum hoc a. reuelatur a verbo. videre in verbo est videre a verbo: vel videre per verbum. quod connotet quod sortes verbum videat patet: non dicimus prophetas viatores / in suis illuminationibus suas prophecias in verbo videre: esto quod illuminati erant a solo verbo. ergo requiritur ad hoc quod dicatur aliquod videri in verbo / quod illuminatus verbum videat: et sic paulus in raptu vidit in verbo archana que non licuit homini loqui. verbum potest noticiam qualencunqe complexam / vel incomplexam / apprehensiuam iudicatiuam / approshensiuam non iudicatiuam / se solo in intellectu creato producere. patet: quicquid potest verbum producere mediante causa secunda: illud potest producere se solo. sed cum creatura potest producere noticiam. ergo noticiam potest producere se solo. et si esset extra subiectum non esset noticia. intellectus est susceptiuus / illius: et est quaelitas naturaliter immutatiua intellectus creati: et non potest non immutare intellectum: si ei inhereat: ad hoc quod odiectum cognoscatur: si deus concurrat: ergo erit noticia actualis respectu intellectus creati: licet intellectus nullam efficientiam habeat respectu illius noticie. siue concurrat in conseruando siue non: parum refert. dico deus / potest illam noticiam se solo conseruare. et si conseruat in intellectu: realiter erit intellectui noticia: siue voluntas creata velit vel nolit. et de necessitate tendit in obiectum illius noticie: si deus sua influentia generali concurrat ad hoc. potest tamen deus se solo causare noticiam intuitiuam alicuius rei vel aliquarum rerum: et relinquere concursum intellectus ad hoc quod coagat cum noticia intuitiua ad effectus sequentes noticiam intuitiuam: quamadmodum sunt multi assensus. si videam clare parietem et albedinem eius: statim habeo iudicia contingentia multa de pariete. et si deus se solo produceret noticiam intuitiuam parietis albi absentis: intellectus habebit similia iudicia / ac si parietem album videret. quia deus porrigit intellectui eandem causam coadiuuatiuam. Insuper: potest intellectus concurrere ad noticiam intuitiuam vel abstractiuam: et deus partialiter concurrere. patet: ego non possum habere noticiam intuitiuam rei absentis: et si esset presens / intellectus mens et res ipsa possunt illud iudicium producere. deus potest supplere causalitatem effectiuam obiecti: et tantum facere precise ac si res ipsa esset presens obiectiue. tunc intellectus potest concurrere cum deo supplente. similiter intellectus potest habere noticiam abstractiuam et apprehensionem non iudicium / de presenti vel de futuro: per solum habitum. deus potest causalitatem habitus supplere. Ex his patet quod deus partialiter potest illuminare intellectum in ignotis vel totaliter: sed commnius totaliter noticias producit: potissimum complexas de contingenti. Ecce quid est videre in verbo.

¶ Qu is modus priori sit rationabilior patet. nullu tale inconueniens patitur contra se sicut modus precedens. inconueniens est quod noticis distincta et singularis vnius obiecti aliud representet. potest enin deus calorem annichilare: vel frigus: vel impedire ipsa ne agant non concurrendo cum eis. sed quod possit facere calorem frigefacere: vel frigus calefacere de per se et sine anteperistasi: non est possibile. similiter noticia singulari sortis non potest representare platonem vllo modo. dicere oppositum est euertereomnem causalitatem naturalem rerum: ergo eo dem modo noticia beatifica (que est singulatis respectu dei visi / solum representat deum: nec potest ali quod aliud onbiectum representare. et hec est vna conclusio principralis quam in hac questione teneo

¶ Secunda conclusio est titulo questionis responsiua: quod verbum et creatura non videntur eadem visione. patet: de qualibet creatura est sua visio: et noticia od partem: vt patet ex discursu in questione premissa.

¶ Contra has duas conclusiones arguitur sic. dabilis est vna visio dei et beate virginis in patria: ergo eadem est visio dei et vnius creature: et illa visio est singularis: licet plura representet copulatim.

¶ Secundo arguitur. noticia dei representat sibi distincte omnem creaturam: ergo non est inconueniens quod eadem noticia numero representet omnia possibilia etiam distincte.

¶ Respondetur: primum argumentum non est contra conclusionem. cum illa noticia repaesentet duo copulatim. et non est noticia singularis ipsius dei diuisim: saltem in supponendo: quicquid sit de significatione. nemo dubitat quin multarum rerum potest esse vna noticia singularis. sed quod noticia singulatis sortem representans / platonem vel aliam rem representet: negamus.

¶ Contra hoc arguitur: sequitur ex illo quod noticia creature est beatitudo. et quod non perpetua est beatitudo: quia noticia solius dei potest desinere esse. et incipere esse noticia dei et virginis: et illa noticia erit beatintudo.

¶ Ad hoc argumentum et difficultatem in eo emergentem latius in distinctione. xlix. quartirespondimus.

¶ Ad secundum: concedo antecedens. et ex illo concluditur deus infinitus. et similiter noticia dei de necessitate representat omne significabile. modo non dico hoc de noticia creata beatifica: pariforma noticia dei est substantia: noticia beatifica / accidens.

¶ Tertio arguitur: noticia reflexa representat omne illud quod per noticiam directam representatur: vt noticia noticie sortis / sortem represetat. sed deus est notitia: ergo noticia beatifica (cum est noticia noticie)est noticia reflexa: ergo repiesentat omne illud quod noticia directa representat. sed noticia directa representat omnia ipsi deo: ergo noticia beatifica representat omnia beato: si deus concurrat. maior rationis patet. conceptus non vltimatus termini vocalis aut scripti / representat omne illud quod terminus vocalis significat: et non nisi quia est conceptus talis termini. modo noticia beatifica est conceptus termini omnia representantis. cum deus est noticia: deus est terminus.

¶ Confirmatur hec ratio: stans prope me et videns ymaginem meam in speculo: videt me: sed deus est speculum in quo creature omnes relucent: secundum Augu. vii. de irini. ca. vltimo dicentem: quod verbum est ars quedam ompotentis ac sapientis dei: plena omnium rantionum viuentium incommutabiliu. Er auicenna. vi. naturalium libro quarto. ca. ii dicit / quod omnia quae in mundo sunt presentia preterita et sutura habent esse in sapientia creatoris: ergo creature clarius in deo videntur quam in seipsis.

¶ Ad tertium negatur maior. noticia reflexa noticie sortis est naturalis similitudo solius accidentis: et nullomodo naturalis similitudo sortis. et cum est conceptus vltimatus nullo modo sortem represemtat. nunquam conceptus vltimatus representat aliquid nisi cuius est naturalis similitudo. Et si dicas: noticia abstractiua sorti terminatur ad speciem sortis immediate: et est eius noticia intuitiua: et media te terminatur ad sortem. nego illud. precise terminatur ad sortem. sicut noticia intuitiua sortis: provt latius alibi diximus. Illud quod de conceptu non vltimato in medium offertur / nihil probat. significat ad placitum hoc quod vox significat ad placitum. naturaliter precise significat vocem cuius est similitudo. et quando ita esset in creaturis: quod non concedo: adhuc non sequitur in proposito de noticia substantie. licet ipsa de per accidens sit notitia: non vor catur noticia reflexa.

¶ Ad confirmationem transeat maior. ad minorem dico: falsum est quod creature reluceant in deo sicut imago in speculo: si ly sicut dicat omimodam similitudinem. imago est species realiter existens in speculo: vel in medio speculo vicino: vel res ipsa visa per lineam reflexam: sicut in xiii. distinctione secundi diximus. Res ipse non ita re¬ iucent in deo: deus tamen est sibi ipsi noticia rerum. et auctoritates adducte sufficienter ostendunt quod deus est ceterarum rerum noticia per suam essentiam que est obiectum primarium omnium rerum representatiuum et creature sunt obiecta secundaria.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3