Quaestio 4
Quaestio 4
An intellectus creatus Christi cognoscat omnia quae Verbum cognoscit
QUarto queritur an intellectus creatus christi cognoscat omnia que verbum cognoscit. Scias hic multiplicem esse modum opinandi.
¶ Primus est dicentium quod intellectus creatus / in christo (siue intellectus anime christi) cognoscit omnia que verbum cognoscit scientia visionis: et non cognoscit omnia que verbum cognoscit noticia simplicis intelligen tie. non capimus scire more Aristo i. et. ii. posteriorum pro noticia conclusionis per demonstrationem acquisita: sed pro quaecunqe noticia. scientia visionis est respectu preteritorum presentium et futurorum. scientia simplicis intelligentie est respectu omnium possibilium: et semper est sermo de noticia distincta: quia de noticia confusa non est difficultas: noticia entis confusa intellectus meus omne ens cognoscit.
¶ Contra illam positionem arguitur sic: aliquod ens est possibile / quod nec fuit / nec est / nec erit: quod anima christi cognoscit: et non est maior ratio de vno tali: quam de quilibet. ergo quodlibet ens possibile anima christi distincte cognoscit.
¶ Secundo arguitur apparentius anima christi infinita cognoscit distincta etiam: perhanc positionem: et qua ratione cognoscit infinita distincte / cognoscit omnia possibilia: quia vnum non est difficilius alio. quod infinita distincte cognoscit patet: quodlibet existens distincte cognoscit: sed infinite res existunt: cathegoreumatice capiendo infinitum: vt patet de partibus continui. Et si dicas te intelligere de toto et non partibus. infinita sunt puncta in continuo: mutata esse in motu: et in stantia in tempore per te: que non sunt partes quati permanentis vel successiui: igitur.
¶ Tertio arguitur vltra hec omnia in rebus specie distinetis et existentibus. anima christi habet noticiam directam respectu multorum obiectorum: immo respectu omnium rerum totalium per te: ergo habet noticiam albedinis: dicatur illa a. tunc sic. a. existit: ergo est ab anima christi distincte cognita. et non per ipsama: quia nulla noticia distincte representat se. probatio: quia noticia potissimum intuitiua producitur a potentia et ab obiecto. et per consequens si a noticia distincte representat se: idem causabat se: quod intellectus capere non potest: vt patet. apud Aug. i. de trinitate ca. primo. tunc sic a. est distincte cognita: et non per ipsam a. ergo per aliquam aliam noticiam reflexam: scilicet b. tunc sic b. est in intelleetu anime christi / non constituens aliquod vnum cum a zquia est alterius speciei ab a: vt patet ex distincti one specifica obiectorum a. et b. et neutra illarum not iciarum est potentia vel actus: ergo non constituunt aliquod vnum. et tunc sic: vel b. est distinete cognita: vel non est cognita distincte. si secundum: iam est aliquod totaleactu existens non distincte co¬ gnitum. si est cognitum: non est cognitum per se sed peraliam noticiam: sicut argumentatus sum de a et b. oportet necessario dicere quod est aliqua noticia reflexa non distincte cognita: vel infinite sunt noticie totales quarum quelibet est distincte cognita. Siprimum: iam est contra tuam positionem. si secundum: habetur quod distincte cognoscit infinita.
¶ Secunda positio te net quod anima christi non potest distincte actualiter cognoscere infinita: nec per vnam noticiam actualiter cognoscere infinita. potest tamen per vnum habitum cognoscere distincte infinita. primum patet quia tune ille intellectus esset infinite perfectus. sed hec probatio destruit posteriorem partem. ille habitus qui omnia distincte representaret esset inflnite perfectus: sicut actus. Aliqui dicunt / quod potest anima christi infinita sinchategoreumatice cognoscere distincte: sed non infinita cathegoieumatice
¶ Contra: ergo intellectus anime christi potest cognoscere duo / tria / quaettuor / et ascendendo in infinitum distinctis actibus: sed non maius inconueniens sequitur ad hoc quod infinita cathegoreumatice cognoscat. ad cognoscendum centum mille obiecta distincte non arguitur pefectior / quam cognoscere paucaobiecta sicut nos cognoscimus: ergo nec ad cognoscere distincta infinita cathegoreumatice: arguitur perfectio creaturam transcendens.
¶ Preuiter pono has conclusiones quas soleo semper in hac parte tenere. Prima: anima christi cognoscit distincte tot sicut deus.
¶ Tertia conclusio: hoc est possibile fieri anima nullam acti uitatem habente respectu illarum noticiarum.
¶ Quarto: hoc est possibile fieri anima christi concurrente ad infinitas noticias distincte. Hanc primam conclusso nem tenet magister in hac distinctione. ca. ii. intro ducens fulgentium in quodam sermone hoc tenentem: et dicit quod multas auctoritates ad hoc intro ducit. vna est apparens ad Collocenss. ii. In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi. quod magister probat ratione nihil scit aliquis quod eius anima ignorat: sed christus secundum omnium concessionem omnia scit: ergo anima eius omnia scit.
¶ Sed huic argumento magistri / facile respondebitur: dicendo maior est falsa in proposito. christus ratione intellectus increati scit multa que animaneius fugiunt. sed maior illa est vera inhomine puro: vbi totalitas scientie ab anima egreditur: non est sic in proposito. auctoritas tamen aposoli recitata est bona in proposito: et in. xiii. distinctione recitauimus quemadmodum ei data sunt dona sine mensura: ergo ad infinitatem. Ioannis. i. plenum gratiae veritate. modo veritas ad sapientiam secundum Augu. xiii. de trini. refertur. Insuper christus homo potestate suprema delegata iudicabit: Ioannis. v. scribitur: pater enim iudicium dedit filio. modo quilibet est bonus / iudex eorum que nouit: primo ethicorum. ergoanima christi cognoscit singulos actus predestinatorum et reproborum / circunstantias aggrauantes alleuiantes / et impartinentes / intensionem et remissionem actuum: et ad hoc sequitur quod infinita distincte cognoscit eius anima. Et apoca. v. dignus est agnus qui occisus est accipere diuinitatem et scientiam. vbi glo. i. omnem cognitionem. Preterea ita putarunt sicut dico in conclusione / discipuli christi. patet perillud quo scribitur Ioannis. xvi. dixerunt discipui christo: nunc scimus quod scis ommnia: non erat sermo secundum diuinitatem: hoc diu antequam cognouerunt christum sciebant: quod nichil deum lateret: hec ratio multum me mouet. Preterea Anselmus. ii. librocur deus homo dicit / quod perfecte sciuit omne bonum: et nullum ignorauit malum: et omnia illa ab instanti conceptionis sciebat vt Esaias. vii. capite sui libri canit de virgine et puero Ihesu inquiens / Ecce vergo concipiet et pariet filium et vocabitur nomemn eius emanuel. butirum et mel comedet: vt sciat reprobare malum eligere bonum. vbiglo. merginalis in verbo reprobare: sic ait: quasi in pannis infantie positus habebit boni malique discretionem. et Damascenus libro. iii. c. xxi. locupletata est domini anima futurorum cognitione / vt et reliquis diuinis signis. Et paulopost dicit Domini autem anima propter ipsam ad deum verbum visionem et ypostaticam idemptitatem diues facta est. ceu dixi cum reliquis diuinis signis: etiam futurorum cognitione.
¶ finaliter arguitur ad conclusionem. sic. attribuendum est anime christi omne illud quodo est decemtius et conformius / scripture et sanctorum auctoritatibus: vbi nulla est ratio nisi sophistica ad oppositum: sed sic est dicendo animam christi omnia possibilia distincte cognoscere: patet ex auctoritatibus nunc recitatis: et nulla est ratio opposita vincens: vt dicemus interarguendum. hic modus nec equat humanitatem christi deo: nec ponit aliquid impossibile in natura. sed aliquid valde possibile et decens. ex argumentorum solutionibus hoc clarius apparebit.
¶ Tertia conclusio probatur: in qua oportet duoostendere. primum est: quod deus potest producere infinitas noticias se solo. Secundum est: quod anima potest vitaliter immutari illis noticiis: et non habendo efficientiam respectu illarum. Primum sic ostendo: anima naturaliter potest habere noticiam intensam vt octo circa a. obiectum. ergo potest habere infinitas noticias circa infinita obiecta specie distincta: sic scilicet quod ille omnes simul collecte non transcemdant intensionem noticie circa a obiectum: potest ipsa anima habere noticiam intensam vt quattuor circa b. et vnam noticiam alterius speciei intensam vt duo circac. et noticiam alterius speciei intensam vt vnum circa d. et sic in infinitum descendendo geo metrice. qua facto: anima habebit infinitas noticias distinctas: licet inequalis intensionis. pondus probationis iacet in hoc: quod ita facile est intellectui habere varias noticias circa multa obiecta sicut vnam circa vnum obiectum: dum modo sit equelitas in intenfione graduali. sed quia istud argumentum non magnisacio: quia fundamentum falsum iudieo.
¶ Aliter arguitur sic. in distinctione precedente ostensum est quod deus potest producere infinitum. et ad propositum: hoc sic declaro. deus / potest facere spacium infinitum: vel spiritus intellectiuos infinitos: et applicare mutuo ad hoc quodse intelligant: quo facto: infinite erunt noticie: licet in variis subiectis pers test enin deus omnes illas noticias ponere in eadem anima ipsa anima nullam efficientiam habente. vel sic: potest deus infinitas qualitates eiusdem speciei entitatiue cum noticiis producere extra subiectum: et anima quelibet est susceptiua cuiuslibet noticie: faciat ergo ita deus suspendendo causalitatem actiuam ipsius anime: tunc anima vitaliter immutabitur ab infinitis noticiis: quia cum ille qualitates sunt in subiecto vitaliter perceptiuo: sunt nos ticie.
¶ Quarta conclusio probatur: puta quod anima potest concurrere partialiter ad productionem infinitarum noticiarum. quia si non: hoc est propterea quia est creatura limitata: et si ad infinita concurreret: creature limites egrederetur. sed hoc non. patet: non arguitur maior illimitatio in viro vel angelo ad ferre duas libras cum adiutorio simili: quam ferre vnam libram solitarie. ita facile est iribs angelis pondus trium librarum ferre: sicut vni illo fum vnam libram ferre: ergo ita sacile est infinitia angelis infinitas libras ferre: sicut vni illorum ferre vnam libram. et tamen quilibet illorum angelorum partialitur fert pondus / inflnitarum librarum in illo casu. et tamen ex hoc non arguitur egressus limitis creature. Confirmatur hec ratio. idem lumen numeroad infinitas visiones naturaliter concurreret: si essent infinite potentie visiue et infinita obiecta applicata: ita facile sicut ad vnam visionem. Similit eadem facilitate charitas concurrit ad multos actus meritorios sicut ad paucos: et si potentia posset inflnitos actus elicere. sed deus est infinite actiuitatis: et potest animam quamcunqe adiuuare inflnite. et cum infintto auxilio non requirit maior virtus ad productionem infiniti effectus quam sine auxilio producere paruum effectum.
¶ Contra primam conclusionem arguitur sic: bene sequitur: anima christi iot distincte cognoscit quot deus: ergo sequitur quod equatur deo in cognitione. consequens est falsum.
¶ Secundo arguitur. sequitur quod anima christi habet infinitas noticias reflexas: sicutargumentatus sum contra primam opinionem. et per consequens impedietur in concatenatione illarum reflexionum: quod non poterit plures noticias habere.
¶ Ad primum neg q sequelam et ratio est. noticia dei est deus. animachristi cognoscit per multas noticias accidentalea
¶ Secundo: deus cognoscit omnia sine ope. licet creature sint obiecta terminatiua et secundaria respectu noticie dei: tamen non sunt obiecta motiua: sed solumterminatiua. anima christi non sic cognoscit: sed cum infinito auxilio dei.
¶ Tertio. deus de necessitate cognoscit omnia cognoscibilia: anima christi contingenter et ex llberalitate gratiosa dei: sed quo ad obiecta cognita parificantur. hoc est nullum est obietum cognitum a deo / quod non sit distincte cognitum ab anima christi.
¶ Ad secundum. concedo quod animachristi habet infinitas noticias distinctas reflexas: immo habet infinitas concatenationes noticiarum reflexiuarum. probatio: cognoscit infinita obiecta non noticias / distincte: et totalia / et partialia. et perconsquens habet infinitas noticias directas et specie distinctas respectuobiectorum specse distincto rum. et omnes ille noticie sunt distincte cognite pernoticias reflexas. et nulla est noticia reflexa non distincte cognita. ergo sequitur quod infinitas concathenationes noticiarum reflexiuarum habet: et negoquod aliqua concathenatio talis prestet ei impedimentum ne omnia cognoscat: cum infinitum habeat auxilium.
¶ Tertio arguitur: sequitur quod multa iudicia desinit habere: et multa incipit habere: et nulla sunt ei reuelabilia: que sunt inconuenientia. primum patet: quando propositiones vere incipiunt esse false desinit habere earum assensum: et incipit habere dissensum: secunda pars est clara. tertia patet: scit omnia: et nichil est ei occultum: ergo nichilest ei reuelabile: quod eum lateat. concedo omnia illa. nulla est difficultas. talia argumenta sunt applicabilia ad noticiam dei. et qualiter dicimus de noticia dei: taliter de noticia anime christi dicimus proportionabiliter. quando propositio est vera / est scita ab anima christi: et quando desinit esse vera / desinit esse scita: et oppositum eius incipit esse scitum. et sic non plura scit in vno tempore quam in alio.
¶ Quarto arguitur: sequitur quod anima christi scit distincte quot sunt arene in littore maris: quadraturam circuli: insolubilia: et omnes huiusmodi tricas. Ulterius sequitur quod deus comprederetur ab anima christi. Conceduntur omnia dempto vltimo. quomodo deum comprehendat / vel non comprehendat: dictum est superius.
¶ Quinto arguitur: vel omnia possibilia cognoscit noticiis finitis in gradu: vel infinitis: sed neutrum est dicendum: igitur.
¶ Sexto arguitur. Mat. xxiiii. de die autem illa et hora nemo scit neque angeli celorum nisi pater solus.
¶ Ad quintum respondetur vtrumque est deo possibile. sed citius opinor quod no ticiis finitis intensiue cognoscit omnia. sufficit quod omnia distincte cognoscat: et quod habeat tot noticias distinctas quot sunt obiecta cognoscibilia. et quo ad iudicia: omnibus propositionibus veris assentit: et falsis dissentit. clarissime tamen inter creaturas quodlibet cognoscibile cognoscit.
¶ Ad sextum respondetur: hec auctoritas non est contra propositum: quia hanc auctoritatem ponderando secundum corticem littere: excluderetur filius dei secundum diuinitatem: qui scit omnia sicut pater secundum omnes. aliqui textus non habent neque filius: sed tunc excluderetur spritus sanctus. hoc debet intelligi manifestando sicut dicit glosa marginalis: quia non facit homines scire illa.
¶ Septimo arguitur: anima christi nescit hanc veram / hec est nescita: demonstrando per pronomen propositionem cuius est pars. et tamen ipsa est vera: cum ita est sicut ipsa significat. si sciat eam: ergo ita est sicut ipsa significat: et ipsa significat quod ipsa est nescita: ergo ipsa est nescita. vel capiatur ista propositio hec est nescita aab anima christi.
¶ Octauo arguitur: sequitur quod anima christi nichil probleumatice seit. et cum nos scimus multa probleumatice: scimus multa que nescit anima christi.
¶ Ad septimum respondetur: quod ita est sicut ipsa significat: sed ipsa se falsificat: cum ad ita esse sicut ipsa significat sequitur ipsam esse falsam. et patet mutatis terminis: capien¬ do hanc / hec est nescita a deo. bene sequitur: hec est propositio a deo nescita: ergo ipsa est falsa: cum sciat omne verum.
¶ Ad octauum dicitur quod deus determinate scit partem veram: quam nos dubita mus. nichil est ei dubium: non sto in reflexiuis. hoc dico propter tales: hec est dubia: vel hec est anime christi dubia. per pronomina demonstrando propositiones quarum sunt partes. nos ob imperitiam nostram probleumatice scimus aliqua: quando neutri parti assentimus: vel interdum parti false cum trepidatione de opposito: vel parti vere a casu. sic / probleumatice scire / et dubitare / imperitiam dicit in nobis. propterea illa neganda sunt ab anima christi.
¶ Quicquid nos de excentricis et epiciclis et planetarum motibus ad imaginationem et opinatiue dicimus: vera determinate nouit anima christi. non immoror in talibus: omnis homo decipitur: ego decipior. talia non sunt in proposito tractanda. licet iuniores possunt cum reuerentia de talibus in angulis disputare.
¶ Nono arguitur contra hanc conclusionem: sequitur quod anima christi assentit huic: omne produeibile est producibile: et omnia producibilia sunt producibilia. sed hoc est falsum. patet: capiendo omnia collectiue: ponendo eam in esse: sequitur quod deus nichil amplius potest producere: et sic virtus eius esset exhausta: cum omnia producibilia sunt producta. et quod sequatur patet sic: omnia producibilia possunt esse producta distributiue: ergo omnia producibilia possunt esse producta capiendo omnia collectiue. tenet consequentia: quia vna singularis antecedentis includit omnia producibilia colleetiue demonstrando omnia producibilia. ergo si antecedenti assentiat: consequenti assentit: cum sciat consequentiam esse bonam. Confirmatur hoc. ista producibilia et ista producibilia et ista producibilia. et sic de singulis copulatim possunt esse producta. ergo omnia producibilia possunt esse producta: capiendo omnia collectiue in consequente: sicut isti apostoli dei et isti apstoli dei et sic de singulis copulatim sunt duodecim: ergo omnes apostoli dei sunt duodecimicapiendo omnes collectiue
¶ Respondetur concedendo istam / omnia producidilia possunt esse producta: capiendo omnia distributiue. patet veritas illius per ascensum. anima christi asfentit cuilibet singulari illius et bonitati consequentie: ergo assentit consequenti. Irem: in ista propositione predicatur ferme idem stans confuse tantum de eodem distributo: ergo illa est vera. vel capias istam: omnia que possunt esse producta possunt esse producta. et si demonstrares ad imaginationem omnia producibilia: capiendo omnia collectiue: et illa esset falsa: nec esset singularis alterius. et ratio: quia subiectum alterius non est verificabile de pronomine demonstrante omnia illa: et sic non impeditur veritas illius vniuersalis. sed capiendo omnia collectiue / est maior difficultas: potest vno modo dici quod ipsa est falsa: nulla sunt omnia producibilia: capiendo omnia collectiue: nec semper omnes distributiue infert omnes collectiue. non sequitur: omnes apostoli dei¬ pauciores duodecim sunt pauciores duodecim ergo omnes apostoli dei pauciores duodecim sunt pauciores duodeci: capiendo omnes distributiue in antecedente: et collectiue in consequente. quod patet: omnes apostoli dei pauciores duodecim sunt duodecim. patet: hec est vera: isti apostoli dei pauciores duodecim: et isti apostoli dei pauciores duodecin: sunt duodecim: demonstrando sex per vnum pronomen: et sex alios per aliud: ergo de eis copulatim sumptis falsum est dicere quod sunt pauciores duodecim.
¶ Sed contra hoc arguitur. ista producibilia / et ista producibilia / et ista producibilia / et sic de singulis copulatim: possunt esse producta. non demonstro nisi illa quorum quodlibet est producibile: ergo omnia illa sunt producibilia. non demonstro chimeras: nec non producibilia. ergo si quodlibet est producibile: omnia sunt producibilia.
¶ Potest responderi vno modo: quod quodlibet illorum est producibile: sed non omnia illa ad imaginationem sunt produ cibilia: hoc est illa que ego demonstro ad imaginationem. sed mirabile videtur quod quodlibet illorum est producibile: et non omnia illa sunt producibilia. quia si sic: sustinebo quod quilibet istorum est saluandus: sed non omnes isti sunt saluandi: capiemdo omnes collectiue. potest ergo ista concedi / capiendo omnia collectiue. et si poneretur in esse: deus non potest producere vnum producibile aliud ab istis: sed virtus eius non esset exhausta. dico: potest omnia ista annichilare: et reproducere ea in toto vel in parte. Sed quicquid sit: argumentum non quatit conclusionem nostram. conclusio vult quod cuilibet vero anima christi actualiter assentit: et verum quodlibet a falso segregat. et hanc conclusionem sustinens / non habet respondere de hoc vel de illo / an sit verum.
¶ Decimo arguitur. christus sedens in medio discipulorum interrogabat eos Luce. li. sed interrogare est nescientis. ergo anima christinesciebatur omnia.
¶ Respondetur: illa obiectio citius est pro conclusionem dummondo circunstantia lit tere bene poederetur: tunc precise etat duodecim annons natus secundum carnem: et in medio doctorum intet rogabat: non vt incognitum ab eis addisceret: sed vt cum eis conferret: et eos illuminaret: sicut regens audit discipulum. dicit littera: stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentiaet responsis eius. et Ioan. vii. Mirabantur iudei dicentes de christo: quomodo hic scit litteras cum non didicerit eas. poterat tamen habere nouam noticiam auditiuam experimentalem: sicut visionem: et iudicia noua super his obiectis / que ante optime nouerat: nec anima sua iudicii erronei erat capax in potemtia propinqua: cum omnia vera cognouerit.
¶ Contra vltimam conclusionem arguitur: anima christi concurrit effectiue ad infinitos actus: ergo est infinite actiuitatis. si esset vna potentia que posset precise producere vnum actum: esset alicuius actiuitatis. et si esset vna potentia que posset producere duos actus: esset in duplo maioris potentie: et fic ascemdendo in infinitum. ergo potentia que potest producere infinitos actus / erit infinite potentie.
¶ Re¬ spondetur: hoc est verum: si esset sine auxilio: vel cum auxilio dei generali. deus specialissime animam christi iuuat. et sic argumentum non habet apparemtiam: et satis patuit in conclusionis probatione. Sed hic cadit argumentum: quod anima christi proficeret: secundum illud Luce. ii. Iesus proficiebat etate et sapientia et gratia apud deum et homines: ergo nesciuit a primo instanti omnia. sed quia hoc requirit maiorem prolixitatem quam debeat esse solutio vnius argumenti: hoc in questione sequenti discutietur.
On this page