Quaestio 5
Quaestio 5
An anima Christi cognoscat in proprio genere ea quae cognoscit in Verbo
Quinto queritur: an anima christi cognoscat in proprio genere ea que cogno(scit in verbo. In hac questione quid nominis cognoscere in proprio genere explicabitur. postea conclusiue ad questionem respondebimus: et contra conclusiones vt veritas pateat pauca obiiciemus: et quoddam argumentum principale in questionis precedentis calce diluemus.
¶ Cognoscere in proprio genere est noticiam ex obiectis naturaliter posse acqulrere hoc supposito: ponuntur tres conclusiones.
¶ Primaest. anima christi potest acquirere: et poterant in via: noticias intuitiuas obiectorum presentium probatur: hoc potest anima nostra acquirere in corpore mortali: ergo a fortiori anima eius poterat invia. esto quod corpus eius erat passibile: anima eius poterat cognoscere obiecta omnia que iam cognoscit in corpore immortali: solum corpus quod coirumpitur aggrauat animam. non erat sic de corporesuo: licet pro nostra redemptione corpus passibile assumpsit. Preterea: anima christi in via clare vidit deum: et quelibet anima alia clare videns deum vidit omnia obiecta presentia: que angelus vel anima separata videre potest. ergo hoc negamdum non est ab anima christi.
¶ Secunda conclusio. anima christi poterat acquirere in via noticias abstractiuas. probatur. alie anime possunt tales acquirere: ergo et anima christi.
¶ Tertia concluisio. anima christi profecit in acquisitione menouanrum noticiarum. probatur sic: stante noticia quam habebat de omnibus in verbo: poterat aliquarum rerum in verbo cognitarum habere noticiam in proprio genere. probatut siczanima christi in primo instanti in quo erat in rerum natura habebat noticiam de nilo: sed postquam christus in pueritia herodem fugieus profectus est in egyptum: nouam noticiam denilo acquisiuit. probatur sic: habebat potentiam intellectiuam et sensitiuam bene dispositam: et obiectum erat presens in ratione obiecti. modo actiuo et passiuo debite applicatis: si non ponatur obex: sequitur effectus. in christo non erat obex. quemadmodum si quis sciret demonstratiue hanc luna est eclipsabilis: potest hoc scire per experientiam: si sup speram lune ponatur: potissimum tenendo ( vt est vero similius) quod iudicium illud experi¬ mentale et scientia sunt alterius speciei specialissime.
¶ Secundo probatur eadem conclusio per illud quod scribitur Luce. ii. et in fine questionis precedentis allegauimus: christus profecit sapientia et etate. sed non profecit acquirendo noticias in verbo: cum in primo instanti quo erat in rerum natura omnia in verbo cognouit.
¶ Contra istud arguitur. anima christi habuit noticiam intuitiuam de nilo in verbo antequam descendit in egyptum: ergo illo stante non acquisiuit aliam noticiam intuitiuam. tenet consequentia: si deus producat calorem ita intensum in aquam sicut a ignis potest producere in eam: si postea illa aqua applicaretur a. igni: ignis nichil caloris produceret de nouo: als ageret vltra gradum sue perfectionis: ergo si anima christi habuit noticiam intuitiuam de nilo antequam christus descendit in egyptum: nilus nullam noticiam intuitiuam produxit in animam christi: cum est preuentus ab alia causa. forte dicis: ille noticie non sunt eiusdem speciei specialissime.
¶ Secundo arguitur: inanes sunt due noticie in eadem potentia respectu eiusdem obiecti: ergo anima christi non habet duas tales noticias.
¶ Ad primum: concedo antecedens: et nego consequemtiam. et concedo illud assumptum de calore. in notiticiis et actibus vitalibus illud non habet verum. stante notitia a albedinis in intellectu sortis b. albedo similem noticiam producit de nouo. etiam conceditur quod noticia intuitiua in verbo / et noticia intuiti ua in genere proprio respectu eiusdem obiecti / non sunt eiusdem speciei specialissime. vna est matutina: et alia vespertina. non est inconueniens dare duas noticias intuitiuas diuersarum specierum eiusdem obiecti: patet in angelo et in anima. sed illic potemtie distinguntur specie: non autem istio. sed deus innumeras noticias specie distinctas potest producere eiusdem obiecti. quia quod cum potentiis specie distinctis efficere potest: hoc se solo potest facere¬
¶ Ad secundum nego quod ille noticie sunt inanes. perfectio est potentie / posse acquirere noticiam in praesentia obiecti. quare hoc non negandum est a potentia optime disposita: quemadmodum est anima christi.
¶ Tertio arguitur: opinio et scientia respectu eiusdem obiecti repugnant: ergo due noticie respectu eiusdem obiecti quarum vna est clarior altera.
¶ Respondetur quod due noticie simplices quarum vna est clarior alia non repugnant respectu eiusdem. patet de intuitiuae abstractiua: inter quas nulla est repugnantia. immo probabile est quod non stat naturaliter noticiam intuitiuam esse in potentia sine abstractiua prohatio: post rem intuitiue cognitam eximus in abstra ctiuam rememoratiuam per habitum derelictum a noticia: sed ille habitus non producitur a noticia intuitiua: quia vtrobique habitus inclinat in similem actum in specie actui a quo producebatur: sed ille habitus non inclinat in noticiam intuitiuam: quia naturaliter non habetur noticia intuitiua sine praesentia obiecti: inclinat tamen in noticiam abstractiuam: ergo producebatur a noticia abstractiua: que quidem noticia abstractiua ab intuitiua prodiicebatur. sicut obiectum et potentia producunt intuitiuam noticiam: ita potentia et noticia intuitiua abstractiuam producunt. et per consequens intuitiua et abstractiua se compatiuntur respectu eiusdem obiecti. Rursus: si ego habeo noticiam abstractiuam albedinis in scolacollegii montis acuti: si illam albedinem oculis corporeis videam: generabitur noua noticia intuitiua. opinio et scientia habent suas speciales causas repugnantie: vt in suis locis visum est.
¶ Contra. ergo noticia intuitiuae abstractiua eiusdem obiecti sunt sinonime. consequens est falsum: cum sunt alterius rationis: non significant idem subeadem ratio ne. et eodem modo argumentari possum respectu duarum noticiarum quarum vtraque est intuitiua: vna in verbo et alia in genere proprio.
¶ Responde detur. omnes ille tres noticie sunt sinonime. vox scriptura / et conceptus / sunt sinonimi: et tamen sunt alterius speciei. Ad terminos esse sinonimos susficit quod significent idem adequate et eodem modo: hoc est eodem modo absolute vel connotatiue. stat duos esse conceptus sinonimos: quorum vnus est altero clarior: ergo terminos esse alterius rationis et speciei non arguit eos non esse sinonimos. Ex isto patet quod christus realiter profecit nouas noticias acquirendo: sed ex isto non sequitur quod aliquid ei incognitum addidicit. si quis sciat demonstrare hanc / super lineam datam contingit triangulum equelaterum collocare: potest acquirere de nouo alium modum demonstrandi eandem: sed tamen non scit propterea conclusionem ante incognitam. sic est in proposito. christus acquirit nouas noticias in proprio genere rerum ante cognitarum in verbo. nec isto modo cognoscit omnia: quia ille noticie solum naturaliter acquiruntur. quo fit: cognitio rerum in proprio genere non distinguitur in verbo penes obiecta cognita: sed penes modum cognoscendi.
On this page