Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

An fuerit in Christo maximus dolor et tristitia maxima in anima secundum omnem partem et portionem eius

SEcundo continuando hanc materiam queritur an fuerit in christo maximus dolor et tristicia in anima secundum omnem partem et portionem eius. licet anima realiter non habeat partes ( vt in secundo diximus ) tamen loquor vt plures. Ulterius reminisce que in distinctione. xxiiii. ii. dicta sunt de anime portionibus. his premissis pono conclusiones nouem.

¶ Quarum prima est: in christo fuit verus dolor. probatio huius / conclusio prius recitata est: et adhuc probatur eadem. corpus christi fuit optime complexionatum: ergo fuit optime susceptiuum et perceptiuum dolorum

¶ Secunda conclusio: christus habuit dolorem secundu seniuinprecise respectu proprii corporis: et non alieni. patet: sensus solum percipit penam sui corporis et partium eius. si videam te in igne combustum: propterea non doleo in sensu: si sim extra speram actiuitatis ignis: licet forte mente trister.

¶ Nunc veniendo ad tristiciam ponuntur conclusiones.

¶ Quarum prima est et tertia in ordine totius questionis. Uoluntas anime christi vt natura: similiter vt sesui coniuncta: de eisdem tristabatur de quibus dole bat ipse sensus christi. patet: si sensus vehementer patiatur a delectabili vel obiecto doloris causatiuo: et intellectus potest esse in vsu suo: naturale est vt cooperetur potentie coniuncte: et voluntas conpatiatur delectando vel tristando ipsi appetitui sensitiuo. et cum in christo ratio permansit in suo vsu: et voluntas non fuit absorpta a dolore appetitus sensitiui: et intellectus intuitiue illum dolorem apprehendit: et voluntati ostendit: illa voluntas condo luit: quia naturaliter inclinabatur ad oppositum: que inclinatio ad tristiciam sufficit: secundum notata in questione precedenti. Insuper: voluntas appetitui sensitiuo colligatur: et illa colligatio in christo fuit perfectissima: et intellectus apprehendit illud obiectum doloris causatiuum: quia non fuit tristicia absorpta neque impedita: ergo ratione illius fuit tristicia in voluntate.

¶ Quarta conclusio animachristivt libera secundum portionem superiorem proprie captam non habuit tristiciam. patet: illa portio precise respicit deum et eius intrinseca: sed nichiltalium noluit anima christi: igitur de talibus non tristabatur.

¶ Quinta conclusio: christus non habuit tristiciam de carentia fruitionis aut peccato proprio. patet: semper fruebatur: et nunquam peccauit. nullum peccatum fecit: nec inuentus est dolus in ore eius. Esaie. liii.

¶ Sexta conclusio: christus secundum portionem / superiorem late acceptam non habuit tristiciam de sua passione aut morte sequentem nolitionem absolutam. patet: deliberate et cathegorice voluit mori. oblatus est quia voluit. ergo non habuit nolle respectu talium: quia tunc qualitates contrarie fuissent in voluntate eius: quod non est hic concedendum.

¶ Septima conclusio: christus secundum portionem superiorem late acceptam habuit tristiciam consequentem nolitionem absolutam de peccatis aliorum: vt pote de iudeorum et paganorum infidelitate: et hominum obstinatione pro quibus passus est: et omnia hec sua anima distinctissime nouerat ex dictis in distinctione precedenti. ista conclusio probatur auctoritate Ambrosii sup Lucam: et magister in littera allegat: doles dome non tua vulnera sed mea.

¶ Octaua conclusio probabilis: christus tristabatur de sua passione tristicia consequente nolitionem liberam secundum portionem superiorem late acceptam. probatur: voluntas anime noluit nolitione conditionata pati mortem: dicebat: pater si possibile est transeat a me calix iste: illa nolitio erat libera: ergo erat bona: et per consequens in deum referebat. hoc est noluisset absolute pati quantum est ex se: si omnia fuissent ita bene sine ea sicut cum ea. patet: obiectum potentie non est secundum se eligibile: sed propter aliud. illud patet tertii ethicorum. ix. ca. vbi dicit philosophus in noua translatione: mors quidem atque vulnera viro forti molesta erunt atque inuito: feret tamen quod honestum est ea ferre: vel turpe non ferre. atque quo magis omni virtute pollet et felicior est: eo magis ob mortem sane dolebit. vir enim talis maxime dignus est vita: maximisque bonis priuatur id ipsum sciens: quod quidem dolorem affert. verum nichilominus est fortis:et eo magis fortasse quod honestatem (que est in bello hhis ante ponit. vbi Aristo. dicit: quod fortis non querit absolute mortem: sed viuere. et quanto melior fuerit magis querit viuere: vt aliis et sibiprosit. sed si res non potest aliter commode et honeste fieri: honestatem praeeligit morti. modo christus fuit felicissimus et fortis cuius vita fuit vtilis: et si ge¬ nus humanum poterat aliter liberari: absolute mori noluit: sed cum decretum erat a patre quod moreretur pro generis humani redemptione: pati voluit. hoc idem probatur auctoritate Augu. xiii. de trini. capite. vii. dicentis: licet iustus per fortitudinem paratus est excipere: et equo animo ferre quicquid aduersitatis acciderit: mauult tamen vt non accidat: et si potest facit: atque ita paratus est in vtrumque: vt quantum in ipso est alterum optet: alterum vitet. et si quod vitatur incurreret: ideo volens ferat quia fleri non potuit quod volebat: hoc est quantum in ipsofuit. modo ad nolle conditionale sequitur tristicia et licet volitio et nolitio vniformiter capte respeetu eiusdem obiecti contrarientur: et gaudium et tristicia que sequuntur: tamen tristicia nolle conditio nale sequens: et gaudium sequens velle pati mortem cathegorice: non contrariantur: sicut nec volitio cathegoricaet nolitio conditionata non repugnant.

¶ Contra hanc conclusionem est difficultas: numquam nolitio conditionata causat tristiciam nisi conditio sit simpliciter et absolute nolita. si mercatorvellet tempestatem esse tempore eiectionis rerum suarum: non tristaretur. sed voluntas anime christi voluit genus humanum redimi per mortem christi. intellectus christi sciebat deum illud velle: et voluntas christi conformabat se illi: cum erat in particulari cognitum. Sed dici potest. non erat necesse voluntatem christi illud actualiter velle. et tunc nolitio conditionata sufficit producere tristiciam:

¶ Nona conclusio: voluntas christi vt libera secundum portionem inferiorem non est tristata de passione christi tristicia sequente vel producta a nolitione absoluta. probatur: christus nullum actum liberum habuit voluntati diuine difformem: ergo voluntas anime christi secundum portionem inferiorem non habuit nolle cathegoricum quo noluit pati. Insupin portione superiore rationis fuit biudicium / patiendum est a me: ergo non potuit esse tale iudicium in portione inferiore rationis non est patiendum a me: cum sint vna et eadmem res ille due portiones.

¶ Sed dicis: actus portionis superioris tam intellectus quam voluntati habet deum pro fine et partiali obiecto. in intellectu erat iudicium patiendum est a me propter deum: vel conformiter ad voluntatem deiet in voluntate erat actus ei respondens ab illo iudicio regulatus: portio inferior de deo non dictat: nec in deum suum actum refert. sic dictat: non est patiendum a me. et nolo pati. modo isti actus intellectus et voluntatis non habent ea dem obiecta adequata: ergo non contrariantur: exenplum in simili: volo esse in luto pro centum nobilibus et nolo esse absolute in luto.

¶ Sed contra illud arguitur: eadem res est portio superior et inferior: et portio inferior habet nolle patiendi: et iudicat non esse patiendum. et portio superior iudicat est patiendum pro deo. ergo simpliciter est patiendum: et vult patipro deo: ergo pati vilt. ergo actus contrarii sunt in eodem

¶ Responderetur facile: hec consequentia est nulla: volo pati pro deo: ergo volo pati simpliciter: quemadmodum non sequitur: volo esse in luto pro centum nobilibus: ergo volo esse in luto. similiter volitio et no litio de eodem secundum varias apprehensiones non opponuntur. Ecce quot modis cauillationes none et octaue conclusioni dari possunt.

¶ Contra ista ai guitur sic: christus fuit comprehensor secundum animam: ergo habuit maximum gaudium. modo excellens gaudium tristiciam etiam impartinentem non admittit. forte dicis multorum more: habuit gaudium in portione superiori: et tristiciam in inferiori: et sic gaudium et tristicia non sunt in eodem subiecto:et per consequens vnum non expellit aliud.

¶ Contra: portiosuperior et inferior sunt vna et eadem res: ex dictis in distinctione. xxiiii ii. ergo licet dicatur gaudium esse in portione supcriore: et tristicia in portio ne inferiore: sunt in eodem subiecto.

¶ Respondetur concedendo quod eadem res est superior et inferior portio. et quicquid realiter inheret vni earum: alteri inherebit. Et pro illo pono propositiones.

¶ Quarum prima est: in portione superiore anime christifuit tristicia. probatur: in hac portione inferiore anime christi fuit tristicia. hec portio anime christiinferior est vel fuit portio anime christi superior ergo in portione anime christi superiori fuit tristicia.

¶ Secunda propositio: in portione anime christi inferio re tempore passionis fuit excellens gaudium. hec propositio pot probari expositorie vt praecedens.

¶ Tertia propositio: melius est sic loqui: in anima christi non fuit tristicia consequens actum portionis superioris stricte accepte. patet: ad nullum talem actum sequebatur tristicia immo talis actus genuit naturaliter gaudium

¶ Quarta propositio: actum portionis superioris late accepte sequebatur tristicia patet: antma christi noluit peccatum propter deum: hmnoni nolitio terminabatur ad deum et ad peccatum: pro quanto ad deum terminabatur dicitur actus portionis superioris: sed quia precise non terminatur ad deumi non est actus portionis superioris stricte accepte.

¶ Quinta propositio: gaudium et tristicia in animachristierant circa alia et alia obiecta. et per consequens inter eam non fuit contrarietas specifica diligo sortem: et odio platonem. illa dilectio et odiu pariut i me leticiam et tristiciam: que nullo modo contrariantur: quia non sunt circa idem.

¶ Sexts propositio: excellens gaudium tristiciam non comperatitur in eodem subiecto. patet. vii. ethicorum et experientia: si quis vehementer patiatur tristiciam si ei ostendatur aliquid generatiuum leticie mediocris in alio: in isto nichil generabit: sicut nec paruus calor in magnum frigidum aliquid generat. actus actiuorum sunt in patienti bene disposito. ii. de anima

¶ Septima propositio: inter excellens gaudium et tristiciam est contrarietas naturalis et indiuidualis: et non specifica: si fuerint circa diuersa obiecta.

¶ Octaua propositio: deus potest ponere qualitates contrarias quascunque in eodem subiecto adequato. probatio: secundum multos qualitantes eiusde speciei cum contrariis in gradibus remissis se compatiuntur. si duo gradus non repugnant: deus potest ponere quoscunqe mutuo.

¶ Secundo arguitur ad idem. secundum omnem positionem rationabilem: deus potest ponere idem in diuersis locis: et tunc naturaliter potest qualificari qualitatibus contrariis.

¶ Tertio deus potest suspendere actionem qualitatum contrariarum et resistentiam: quo facto / se compatientur. Fi¬ naliter arguitur ad hanc partem: deus potest ponere a. summe calidum et b. summe frigidum mutuo penetratiue: impediendo actionem mutuam. potest tunc deus annichilare b/ relinquendo eius / frigus in a.

¶ Nona propositio: supnaturaliter et miraculose animachristi habuit tristiciam et excellentissimum gaudium. patet: naturaliter huiusmodi passiones non stant in eodem passo: sed deus hoc potest facere ex propositione precedenti: et hoc fecit vt genus humanum sua acerbissima passione redimeret: actiuitate gaudii inpediuit ne tristiciam corrumperet. Si dicis: gaudium cor dilatat: tristicia ipsum constrigit. ergo cormouebitur motibus contraruis: si hmoi qualitates sint in anima: cuius vis in corpore redundat.

¶ Respondetur. in corporibus beatorum gaudium cor non dilatat: sed ipsum stat secundum bonam exigentiam complexionis. ratio: beatus habet cor impassibile per impassibilitati dotem: nec est necesse quod agat in cor passibile: quia deus potest secum non coagere: Sed si in nobis fuerit gaudium et tristicia secundum domnium passionis excedentis cor mouebitur. si fuerit equalitas passionum in agendo et resistendo: nulla prorsus erit actio.

¶ Ecce quomodo in corpore christi tempore passionis fuit magnus dolor: et in animaeius magna tristicia. sensualitate dolorem patiente: causabatur( propatur colligantiam cum anima) in anima tristicia: sine actu preuio voluntatis. Secundo: anima vt natura mortem refugiebat: ergo in ea sine actu preuio causabatur tristicia. multa alia obiecta tristibilia habuit presentata: vt in questione sequenti dicetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2