Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

Quaestio 3

An poena et cruciatus Christi instante passione fuit maximus

TErtio circa hanc decimam quintam distinctionem queritur: an pena et cruciatus christi instante passione fuit maximus. ex industria terminum cruciatus pono: vt capiatur aliquid superius et ad dolorem et ad tristiciam.

¶ Respondetur ad questionem per conclusiones sequentes.

¶ Quarum prima est: pena quam passus est christus tempore passionis non fuit maiorpena damnatoru. probatur: in inferno deus punit in furore suo. hec autem pena est correptiua eor qui peccant: vel est pro aliorum purgatione. ¶. Secundo arguitur ad idem. gaudium beatorum excedit omne gaudium huius mundi. ergo pena damnatorum quem cunque cruciatum in hoc mundo exuperat.

¶ Secunda conclusio: mirabiliter magnus erat dolor in corpore christi. probatur hec conclusio: dolor vehemens multipliciter alicui contingit: et in teneritudine corporis / et bona complexione eius / ab etate florida in qua quis solet esse vigorosior: et affligitur in partibus neruosis: sed omnia ista contigerunt in christo. corpus tenerrimum habebat ex purissimo saguinem virginis bene complexionate plasmatum. ergo materia corporis sui erat optime disposita. et istud patet per psalmistam psalmo. xliiii. de corpore christi dicentem: speciosus forma pre filiis hominum. modo siduo quorum vnus est tenere et delicate complexionis: et alter rudis: similia lesiua intrinseca vel ex¬ trinseca patiantur: incomparabiliter plus leditur tenerior. videmus experimento aliquos seminudos rudes in frigoribus viuere: in quibus teneri tabescerent. In etateflorida passus est: vtpote: xxxiii anno cum dimidio etat / sue secundum carnem: in qua hoines robustiores esse solent: et per consequens afflictio et mors erat acerbior. Senes leniter dormiunt in domino sine dolore magno. In loci neruosis passus est. et tribus ( vel vt aliis placet quattuor ) clauis grossis quibus proforabatur caro in locis neruosis: vt in manibus et pedibus: ad cuius diuisionem magnus sequebatur dolor. et sentibus corone spinee in capite caro tenera minutatim diuidebatur: corpus bone magnitudinis grauitat / intribus clauis pendebat. per totum corpus flagellabatur: ita quod a planta pedis vsque ad verticem capitis non erat in eo sanitas. sputis et collaphis cesus est. felle amaro et aceto potatus: ergo in sensugustus passus est. inter corpora fetentia mortuorum in monte caluarie: et per consequens in sensu / olfactus. penam pertulit secundum auditum blasphemiis irridentium. cruci affixus et longo tempore sua pasio durauit: post vltimam cenam ad horam nonam dievsque sequenntis: que hore tertie nostre pomeridiane respondet: vt euangeliste testantur: more hebreorum ab ortu solis horas supputantes.

¶ Tertia conclusio: tristiciam magnam habuit in anima. hec patet ex duabus questionibus / precedentibus: et amplius adhuc patet: contemplatus est tristitiam matris presentis et amicorum: et sic in visu passus est: negationem petri / fluctuationem apostolorum in fide Iudeorum ingratitudinem / reproborum peccata / et tot malorum hominum quibus sua passio applicata non profuit obeorum culpam. verus deus et homo erat: qui cultu latrie debebat ab omnibus coli: et tamen tamquam vilis et legis transgressor ducebatur ignominiose in regia vrbe / coram populo innumero ad pascha sacrum veniente: et omnia ista erant spiritus eius vehementer afflictiua.

¶ Ultima conclusio. sanctorum nullus ab orbe condito tot cruciatus passus est sicut christus: hec conclusio quodam modo de pendet ex precedentibus: et adhuc probatur aliter: sanctorum plurimi erant specialiter adiuti a deo: vt in sanctorum vitis pluries legimus. et tamen deus reliquit causas naturales habere suam actionem in proprio filio: secundum illud psalmiste psalmo. xxi. deus deus meus quare dereliquisti me.

¶ Secundo probatur eadem conclusio secundum illud Trenorum. iii. O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est do lorsicutr dolor meus. ac si diceret: non est similis dolor dolori christi. Insuper: copio sa apud eum redemptio. et Psal. lxxxvii. malis repleta est anima mea. et omnes fluctus tuos induxisti super me. hec omnia in orto preuidens / sanguineos emisit sudores. an merenaturaliter: vel partim miraculo se: non refert.

¶ Contra ista arguitur: ignis est magis afflictiuus quam erant claui et flagella: et tamenLaurentius et Uincentius ad igne passi sunt: ergo cruciatus eorum erat maior. similiter Dartholomeus excoriatus vel pre prato nouiter defalcato tractus est: illa pena erat maior.

¶ Secundo arguitur: fi christus omnia hec apprehendens afligebatur: vt in orto iam diximus tempore qua sanguineos sudores emisit: sequitur quod a primo instanti quo anima eius erat in rerum natura pati debuerat: cum omnia hec clare apprehendebat in primo instanti quo erat in rerum natura.

¶ Ad primum respondetur. argumentum probat folum quod ratione vnius pena laurentii vel Uincentii erat maior quam pena quam passus est christus. non tamemn probat quod pena eorum sit absolute maior: quia capiendo omnia que erant in christo: illa penamfecerunt maiorem quam erat pena Laurentiana vel dicentiana.

¶ Ad secundum: concedo quod anima christi apprehendebat et in verbo nouit hec omnia sibi futura: sed gaudium anime eius tunc non patiebatur eausas tristicie productiuas / tristiciam vllam producere. immo si in tristiciam que fuit in anima christi tempore passionis gaudium passus fuisset agere: ipsam subito extinxisset: quia erat infinitum gaudium. tempore passionis deus impediebat gaudium ne ageret ad corruptionem tristicie. nec permisit gaudium impedire tristicie generationem tempore passionis.

¶ Tertio. si anima christi sit tristata tempore passionis: et non videtur a quo illa tristicia corrupta sit: se quitur quod illa tristicia abhuc in anima christi durat.

¶ Quarto arguitur: in his que christi sunt / nihil erat superflui: sed parua tristicia vel paruus dolor surfecisset pro generis humani redemptione: ergo excessus illius parue pene erat superflua: ergo non est ponenda

¶ Respondetur: a tempore quo passio christi inchoata est siue per dolorem siue per tristitiam durauit ad mortem vsque: secundum illud Matthei. xxvi. tristis est anima mea vsque ad mortem. forte erat ita intensa quod hominem interemisset si impedimentum gaudii ablatum fuisset. spiritus tristis desiccat ossa prouerb. xvii. Et ratione hoc probo: tristicia vite nocet. ergo maior tristicia magis nocet: et vitam abbreuiat. ergo tamta potest esse tristicia ) quod cum illa non potest stare vita. et licet ponam gaudium beatitudinis anime christi esse infinitum in gradu: sicut eius amorem fruitiuum et charitatem: tristiciam pono finitam: et ita in malis pene secundum concursum causarum naturalium. Alio modo exponitur exclusiue prepositio vsque: puta tristitia mea durabit ad mortem exclusiue. Animachristi desinebat informare corpus successiue: tunc in primo instanti non esse vite christi non erat tristitia non erat dolor cum anima non informabat corperus: nec tristicia in anima aliis modis. de modo quo caulsatur a dolore notum est. in mortis puncto deus / perlmisit gaudium agere: hoc est: gaudium tristiciam extinxit in primo instanti non esse vite christi. non est ratio quod illa tristitia debuit esse plus / in instanti mortis quam in aliquo instanti mortem sequenti. Alio modo exponitur illud assumptum / tristis est anima mea vsque and mortem: hoc est propter mortem.

¶ Ad quartum concedo maiorem. et concedo etiam minorem: si deus voluisset. sed si debuerat satisfacere de congruo: decens erat quod magnam penam sufferret: quia erat prototius generis humani redemptione: et vt amorem suum erga nos ostenderet.

¶ Dubitatur an conueniens erat quod christus naturam humanam assumeret cum eius defectibus. s fespendetur multiplices sunt defectus: quidam indiuiduales: vt cecitas / surditas infirmitas / et huiusmodi tales non assumpsit. corpus optime dispositum habuli: et temperantiam in medio mathematico tenuit. nunquam de ipso legimus quod morbo laborauerit. Alii sunt defectus consequentes totam naturam: vt sunt fames sitis / et husmondi:tales defectus assumpsit culpas et ad culpa promouentia non accepit: propterea ignorantiam vel habitis malos non accepit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3