Quaestio 1
Quaestio 1
An fuerit necesse Christum mori
¶ Respondetur. necesse secunde intentionaliter nihil aliud est quam propositio necessaria: quae talis est nature / quod non potest aliter esse in re quam ipsa significet sententia totali. quadam talis propositio est necessaria necessitate simpliciter dicta / necessitate cathegorica / vel necessitate consequentis. quedam necessaria necessitate conditionali / siue ex suppositione siue necessitate consequentie. et hoc biphariam: vel de potentia nature: vel secundum veritatem simpliciter. Primo modo hec est necessaria: si sortes in francia debeat adire britamniam necesse est pertram sire mare. vt necesse cadat in totam conditionalem. potest deus aliter facere quam per illam conditionalem significatur. solus deus est necessarius prime in tentionaliter capiendo necessitatem. dicimus etiam lapidem necessitari ad motum violentum sursum: quia non potest resistere motori extrinseco ad talem mortum.
¶ Quarum prima est: non erat necessarium simpliciter christum mori. patet: poterat assu mere corpus imortafe eummfis doribus sicunt en suum corpus modo. similiter poterat dare remedia corpori sine dotibus continuatiua vite / periusticiam originalem / esum ligni vite / et huiusmodi.
¶ Secunda conclusio: si deus reliquisset beatitudinem aime redundare in corpus: sicut facit secundum communem legem hos minibus beatis: corpus chrii fuisset imortale patet: nullus alius homo datur vel dabitur beatitudinem in mente habens quin corpus talis erit immortale: non quod dos impassibilitatis sit qualitas corporea in corpore beati: sed est solum preseruatio dei et eius assistentia ne corpus beati nociuum patiatur: vt latius / in distinctione. xlix. quarti diximus. quod corpus christi in resurrectione sit factum immortale. nan erat nouum miraculum: immo miraculum erat quod non essent beatum beatifudine corpori in via. nec vnquam alicuialteri conuenit.
¶ Tertia conclusio: stante ordine detocum corpore assumpto: non erat in potestate anime christi quin iplam necessitaretur exire suum corpus. patet: secundum legem corpus mortale assumsit: et beatitudo anime non redundauit in corpus: ergonecesse erat eum pati a tormentis extrinsece illatis. et anima christi naturaliter non poterat illud impedire. Insuper christus sua sponte assumpsit defectus humane nature: inter quos est mors: igitur et actuum. ii. Petrus dixit iudeis de christo: hunc per manus iniquorum affligentes interemistis. t. c iii. eiusdemlibri dixit: auctorem vite interfecistis
¶ Quarta propositio: stante ordine corporis assumpti: dato quod mors christo ab extrinseco non fuisset illata: adhuc mortuus fuisset per ordinem stante enge communi aliorum hominum post peccatum ade intelligo: et quod deus nullum iuuamen dediffer hsfanitati: sed eam reliquisset sue nature. erant in corpore christi qualitates contrarie actiue et passiue adinuicem: ergo fuisset actioet passio inter illas: et debilitatio virtutis: et tandem sequuta fuisset mors naturalis. Insuper: fuisset actio ab extrinseco: vt ab aere vel alio continente. hoc patet ad hebreos. ix. statutum est hominibus semel mori.
¶ Contra duas vltimas conclusiones arguitur sic: Ioannis. x. de vita sua christus dicit: nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a memet ipso: potestatem habeo ponere animam meam a memetipso. illic non dicit separationem a me verbo: quia nunquam animam posuit a se verbo: ergo hoc dicit vt homo. Ansuper: cum clamore valido emisit spiritum. iste clamor validus non poterat contingere viro prope mortem. Et esaie liii. de christo dicitur: oblatus est quia ipse voluit.
¶ Secundo arguitur: secundum Anselmum. ii. li. cur deus homo. c. decimo: christus non fuit debitor mortis: quia non habuit peccatum.
¶ Ad primum respondetur quod ly ego / et memet ipso / stant pro christo ratione diuersarum naturarum: ita quod est sensus: ego verbum pono animam meam a memetipso secundum naturam humanam: quia animam pono a corpore: et non a verbo: ita quod ponere et separare potestatiue conuenit ratio ne diuinitatis: sed terminus a quo separationis est corpus.
¶ Ad illud de clamore valido: dico quod illic erat miraculum ex potentia verbi. homo propemortem vt videmus vix emittit spiritum.
¶ Sed contra hoc arguitur: sequitur in eadem auctoritate: hoc mandatum accepi a patre meo: scilicet ponere animam meam: sed non recepit mandatum a patre nisi vt homo: quia in diuinitate erat patri equalis.
¶ Secundo: Augu. iiii. de trini. ca. xiii. de spurit christi dicit quod non deseruit carnem inuitus: sed quia voluit: quando voluit: et qudoo voluit.
¶ Respondetur: vt homo accepit potestatem ponendi animam: hoc est complacendot ponendo animam: sed non effectiue: sic scilicet quod ponere et non ponere fuerit in potestate eius secundum naturam humanam. nec talis expositio est extorta in scriptura: quia secundum regulam Ticonii eadem littera potest exponide capite et de membris: sicut hic: qui potuit transgredi et non est transgressus. quantum ad posse transgredi ex ponitur de membris: et quantum ad nontransgressus est exponitur de capite. Ad Augustinum: dicitur quod christus voluit volitione deliberata mori: vt in distinctione precedenti dictum est: et amplius in distinctione sequem ti dicetur. sicut aliquis nunc moriturus sciensquod morietur: vult illud. sed siue velit siue nolit oportet quod moriatur. licet sit necessarium necessitate naturali: potest esse meritorium: quia actus voluntatis est libersicut martyrese decollandi ex maleficio vel procausa iusta / volebant mortem: saltem antequam honestatem relinquerent: vel pro culpacommissa. Ex illo sequitur quod mors christi non fuit violenta: capiendo violentum vt tame valet sicut inuoluntarium: sicut Aristo. capit. iii. ethicorum. sed capiendo violentum sicut capit philosophus. ii. phisicorum: vt distinguitur contra naturale: passio christi et mors fuit vio lenta anime et corpori: quia anima inclinatur suapte natura perficere corpus: et corpus est inclina tum perfici ab anima.
¶ Ad auctoritatem Anselmi dicitur quod ipse vult dicere: mors non fuit christo debita ratione peccati: et si non fuisset peccatum: non sequuta fuisset mors: secundum illud. Romanorum. viii. corpus mortuum est propter peccatum: secundum comminationem dei Gen. ii. in quocunqe die comederis morte morieris: sed voluntarie assumpta. assumpsit enin voluntarie corpus tale: nec permisit beatitudinem anime redundare in corpus / vt esset impassibile.
¶ Tertio arguitur: intellectus anime christi punctualiter cognouit optimum cibum et sibi conuenientissimum: sic de aereet aliis que vitam prolongant: ergo poterat alimentum ita purum assumere quod humidum radicale et calor naturalis conseruaretur semper vniformiter: ergo quarta conclusio falsa.
¶ Quarto arguitur: voluntas anime christi dominabatur perfecte appetitui sensitiuo et omnibus viribus inferioribus: quia in ipso nulla fuit earum rebellio: vt in distinctione sequenti dicetur. anima dominatur appetitui sensitiuo politice: et corperi dispotice primo politicorum. ergo dominabatur plene super corpus suum: vt omnem violentiam corporalem impedire posset.
¶ Ad tertium concedo antecedens quo ad singulas partes eius. et ex illo concluditur quod poterat diutius viuere naturalitur quam aliquis purus homo ab orbe condito: quia corpus optime complexionatum habebat. nouerat nutrimentum et aerem conuenientissimum. omnia nociua cognouit: a quibus euitare poterat. sed tamen potemtia nutritiua egisset in conuersione cibi: et patiendo fuisset debilitata: sic quod nihil poterat amplius / in se conuertere. sicut vinum forte per impositionem successiuam aque potest tantum debilitari quod non sufficit amplius aque in se conuertere: nisi habuisset aliquid remedii a deo ad restaurationem equalitatis: sicut habebat Adam pro statu inocentie.
¶ Ad quartum dicitur: minus dominatur anima superpotentiam vegetatiuam quam super potentiam sensitiuam. quia appetitus sensitiuus rationi obedit. potentia vegetatiua est omnino irrationalis. i. etichorum. nullo modo anime obedit in actibus suis. quanuis enin sit in potestate anime exhibere ei materiam in quam agit: tamen materia exhibita non iacet indominio anime quantum ad suam operationem.
¶ Quinto arguitur: si deus permisisset beatitudinem anime in corpus redundare: christus fuisset immortalis secundum corpus: sed christus permisit beatitudinem anime redundare in corpus. igitur. tenet consequentia a tota conditio nali cum positione antecedentis ad positionem consequentis. minor patet. Matthei. xvii. christus transfiguratus est in monte: vbi glo. Hieronimi quod qualis est futurus tempore iudicii talis apparuit apostolis: sed tempore iudicii habebit dotes omnes corporis: ergo ante tempore peregri nationis secundum corpus eas habuit: quod restabat probandum.
¶ Respondetur concedendo illam conditiona lem theologice loquendo quo ad dotes: et corporis beatitudines. non pono huiusmodi accidentia a beatitudine anime causata in ipso corpere. dos impassibilitatis et subtilitatis nullo modo sunt accidem tia: vt in distinctione. xlix. quarti diximus: secus est de claritate. et concedo quod claritas in transfiguratione fuit eiusdem nature cum claritate in beatitudine eorporum commnunium. sed an debeat vocari dos claritati difficultas est verbalis. potest dici quod sic: licet transeunter: sicut visio Pauli in raptu potest dici beatitudo momentanea. potest etiam dici conformius ad modum comunem loquendi: de ratione dotis est quod sit perpetua et non transitoria: et sic de beatitudine: consequenter ad modum loquendi Aristo. i. Ethi. vii. ver enim nec vna facit irundo nec vnus dies: et beatum eodem modo felicem ve necvnus dies aut breue efficit tempus. christus tamen non habuit dotenimpassibilitatis.
¶ Ad formam ergo argumenti: nego quod christus in transfiguratione habuit dotes corporis: immo nullam habuit dotem: et si dotem claritatis pro tempore habuit: non habuit dotem impassibilitatis: et sic mori poterat.
¶ Ex omnibus his patet quod mors christi fuit voluntaria in comparatione ad voluntatem christi. quia ipsam voluit: et ipsa ei placuit. fuit tamen violenta: quia contra naturalem inclinationem anime: et nature disconueniens. etiam fuit accelerata: quia mortuus ante dipsam et gipsam: in quorum medio pendebat: ob maiores dolores et tristicias quas habuit quam ipsi habuerunt: ne ossa sua minuerentur more latronum duorum secum pendentium. potest dici tamen naturalis / ad hunc sensum: quia naturale est animam seperari a corpore in disposito: sicut naturale est animam vniri corporidisposito quanto forma est perfectior tanto maiorem dispositionem in corpore requirit. et sic non fuisset naturale quod christus vixisset post illos dolores et tristicias inflictas: sed magis fuisset supernaturale et miraculosum.
On this page