Quaestio 1
Quaestio 1
An omnes voluntates in Christo erant in volendo conformes
IN hac distinctio ne. xvii. Quero duo. Primo: an omnes voluntates in christo ferant in volendo conformes.
¶ Secundo de oratione christi Proquestionis prime solutione ponam aliqua notabilia materiam conclusionum explicantia: postea conclusiue ad questionem responsurus.
¶ Primum notabis quod in christo duplex est voluntas: scilicet increata et creata. Et rursus voluntas creata vno modo capitur pro quo cunqe appetitu: siue fuerit naturalis / sensitiuus vel intellectiuus. sub aliis verbis dicitur: Triplex est appetitus: quidam naturalis / alius appetitus sensitiuus / tertius. appetitus / intellectiuus. vel duplex est appetitus: scilicet naturalis et animalis. Appetitus naturalis nichil aliud est quam res aliqua que naturaliter inclinatur ad suam perfectionem. et sic materia appetitu naturali appetit formam: hoc est appetitu qui est ipsamet materia. et graue appe¬ tit esse deorsum. talis appetitus numquam dicit actum elcitum. nonnumquam tamen dicimus actum elicitum appetitui naturali conformemn naturalem: vt pote quam do est conformis appetitui naturali: sed tamen ac tus realiter est liber. Appetitus animalis scinditur in appetitum sensitiuum et intellectiuum. vocatur appetitus sensitiuus: quia sensationem presupponit ad hoc quod in suum actum exeat. et intellectiuus i pro quanto presupponit actum intellectus ad hoc quod in suum actum exeat. inuisa diligere possumus / incognita vero nequaquam. et sic concedi potest: quot suni potentie cognitiue / tot sunt potentie appetitiue. quelibet cognitiua realiter est sua appetitiua: sicut intellectus realiter est voluntas: sic potentia sensitiua animalis / hominis vel bruti / est sua ap petitiua. in brutis est prosequutio et fuga sicut in no bis: licet naturals in eis: et in nobis libera. potest tamen quis non inconuenienter dicere quod visus non habet appetitum cognitiuum: et sic de quolibet seexteriore: sed bene sensus communis est talia appetti: quia ponit actum distinctum ab ipsa potentia: et hoc requiritur in appetitu cognitiuo creato. hic potest aliquid esse ad nomen: aliud ad rem. siue dicatur appetitus vel ne: non ponendo actum eliciium difficultas est de nomine: potest defendi quod visus non habet actum elicitum appetendi quo suum obiectum attingit appetendo: sed solum sensus communis appetit. Irerum potest dici: sicut potentia visiua ponit cognitionem distinctam a visu: ita appetitus eius ( qui tealiter secum idemptificatur) ponit actum illi conformenqui dicitur prosequutio vel fuga. siue ponantur passiones distincte ab actibus sensitiuis vel non: sicuti in voluntate: dubitabile est.
¶ Secundo notabisi triphariam dicuntur due voluntates vel plures adim uicem conformari: vt in fine primi diximus primo modo in volito. secundo in modo volendi. tertio modin actu. voluntates dicuntur conformes in volito: siue secundum genus cause materialis: capiendo materiam circa quam: quando hoc quod vna voluntas vult vel nult: illud idem vult vel nult alia. Uoluntates dicuntur conformes in actu: quando vna voluntas vult illud quod alia vult eam velle: que vocatur conformitas secundum genus cause efficientis: dato quod vna voluntas nult idem obiectum quod alia voluntas vult. patet de Abraham qui volebat immolare filium suum. que volitio habebat immolationem filii pro obiecto: et deus volebat quod Abraham haberet illam volitionem. sed non volebat deus Isaacinterfici. voluntas dei terminabatur ad actum Abrahe. Tertio modo voluntates dicuntur esse conformes in modo volendi: que eodem modo volunt. puta si vna ex charitate vulti alia ex charitate vult. et si vna conditionaliter: ctiam alia conditionaliter vult: et propter eundum finem. quo fit: licet christus et voluntas creata christi et iudei erant conformes in volito circa passionem christi: non tamen erant conformes in modo volendi quia christus et voluntas creata christ volebant mortem christi pro generi humani redemptio ne: et iudei propter vindicta: et sic non volebant cpropter eundem finem.
¶ Quarum prima est: multe erant et sunt appetitus in christo. patet: est voluntas increa¬ ta / appetitus sensitiuus / appetitus intellectiuus / et appetitus naturalis. non quod appetitus naturalis realiter distinguatur a sensitiuoe intellectiuo. hec conclusio clara est.
¶ Secunda conclusio: quilibet appetitus in christo voluit illud quod deus voluit eum vel le. patet de appetitu naturali et appetitu sesitiuo qui est liber per participationem. i. Ethicorum naturalis inclinatio cuiuslibet rei est a voluntate diuina dante rem: et talem rei inclinationem. etiam appetitus sensitiuus est naturalis appetitus: et inclinatur taliter qualiter deus dedit ei inclinationem. appetitus rationalis anime christi conformabat se voluntati diuine: et voluit illud quod deus voluit ipsam velle.
¶ Tertia conclusio: appetitus naturalis et appetitus sensitiuus non erant conformes in volito cum voluntate dei. probatio: in christo permittebatur cuilibet potentie patiet agere: quod erat sibi proprium. sed proprium est appetitui naturali refugere mortem et ea quae sunt nociua nature: etiam proprium est sensui fugere ea que sunt nociua sensui: ergo vtraque illarum voluntatum vel appetituum refugiebat mortemet dolorem passionis: que tamen a deo erant volita.
¶ Quarta conclusio: appetitus deliberatiuus in christo erat conformis in volito et in modo volendi voluntati dei. quodlibet volitum a deo in particulari cognouit et distinncte: et conformiter hec omnia voluit: et volebat ea propter eundem finem propter quem christus illa volebat.
¶ Contra tertiam conclusionem arguitur. quelibet voluntas vel appetitus beati conformatur voluntati diuine: quia rectitudo voluntatis create consistit in conformitate ad voluntatem diuinam: sicut dicit glosa super illud psal. xixii. rectos decet collaudatio. sed omnis actus voluntatis christi fuit bonus. ergo quilibet actus volum tatis create in christo erat conformis voluntati diuine.
¶ Respondetur: quelibet voluntas in christo siue appetitus volebat illud quod deus voluit eam velle. in hoc potissimum metienda est conformitas voluntatis create ad increatam: in beatis qui sunt comprehensores: et non viatores secundum aliquam partem: nichil occurrit eis quod sit contrarium nature eorum: vel sensus lesiuum. et ideo in eis tam sensualitas quam voluntas vt natura non discordat a voluntate diuina. sed christus fuit beatus secundum animam: et secundum corpus passibilis: et multa occurrerunt contraria nature et parti sensitiue eius: vt flagella / mors / que refugiebant sensualitas et voluntas vt natura: quanuis acceptaretur a voluntate deliberatiua: secundum illud psalmiste. psal. xxxix. Ut facerem voluntatem tuam deus meus
¶ Contra ista et quartam conclusionem simul arguitur: ex dictis seq uitur quod erat in christo rebellio: cum voluit voluntas deliberatiua mortem conformiter ad voluntatem dei: sensualitas et voluntas vt natura hoc refugiebat: et sic erat inter illos appetitus vel voluntates rebellio: similiter esuriit secundum sem sualitatem Matthei. iiii. et suggerente temptatore comede re noluit. et Iohannis xix. dixit sitio:et dum gustasset no luit bibere.
¶ Confirmatur hec ratio: illa inter se discordant quorum vnum vult aliquid quod aliud nult: et tendunt ad terminos oppositos. non alas est rebellio inter carnem et spiritum: et sic est in proposito: igitur.
¶ Respondetur: negando quod fuit in christo rebellio vlla: sed summa armonia et potentiarum tranquillitas. repugnantia vel discordia voluntatum est ex repusgnanti modo tendendi in idem obiectum: sed hoc hic non contingit. patet: voluntas naturalis refugiebat mortem inquantum mors est aliquod nociuum et malum pene nature. voluntas deliberatiua volebat eandem inquantum erat vtilis et honesta pro generis humani redemptione secundum ordinationem diuinam. modo esse secundum se malum pene et lesiuum nature: et esse botum ad aliquem finem honestum: nullo modo repugnant: vt patet de potione amara: que in corpore vero sanitatem causat: quam sensualitas et voluntas vt natura refugit. voluntas tamendeliberatiua illam potionem amaram vult. Ulterius: voluntas diuina et voluntas deliberatiua creata in christo volebant voluntatem vt naturam refugere mortem: et quod moueretur secundum suum motum naturalem: quomod o esset illic ergo rebellio et discordia.
¶ Ad confirmationem negatur propositio assumpta. si domins precipiat seruo nolle a. licet dominus velit a. seruus facit preceptum: nec ab eo discordat. similiter si dominus eat ad occidentem: et famulus ad orientem: non discordant. sic est hic. voluntas tamen vt natura non habet actum. sed satur est: habet suam tendentiam naturalem. Sed pro illo quod inter arguendum dicebatur inter earnem et spiritum: dicitur in nobis causatur rebellio: non quia natura vel sensualitas refugiat quod voluntas deliberatiua prosequitur: sed in his: quia causatur a nobis aliqua appetitio sensualis rationem preueniens ab apprehensione sensitiua causata: ad illud quod est prohibitum impellens: et contra rectam rationem: sicut in apprehensione alicuius pulchre mulieris interdum insurgit actus appetitus sensitiui. Secundo sensualitas nimis auide et effrenate tendit in suum obiectum: sic quod voluntatem retrahitur et impedit in toto vel in parte ab actudebito: et voluntatem ferme prosternit: ne bene procedat: vt videre est in continente. nullum istorum in christo contigit. nunquam in christo insurrexit ali quis motus contra rectam rationem: nee impediebatur vnquam ab actu debito. nec sensualiiatis acius preuenit rationem. omnis motus in christo fuit rectus: et secundum limites rationis imperatus: ad comprobandam veram humanitatem in ipso. et ita facile voluntas sua exiit in actus rationi conformes: ac si nullus esset motus tendens in contrarium in appetitu sensitiuo. ergo in ipso non erat rebellio.
¶ Sed contra illud arguitur: omnes cause produ etiue actus appetitus sensitiui erant in christo: et sunt naturales. ergo naturaliter produxerunt actus appetendi in motibus primis rationem preueniendo: quia passum erat eiusdem rationis in eo et inaliis. prior propositio antecedentis probatur: in ipso fuit sensatio obiecti delectabilis. obiectum efficientiam immediatam non habet respectuactus appetendi in sensu: sicut nec obiectum congnitum effi¬ cientiam habet respectu actus volendi in voluntate. et dato quod sic: poterat esse presens / tam entitatiue quam obiectiue christo: sicut aliis: igitur. Secunda pars antecedentis patet: quod sunt cause naturales. de sensatione notum est. idem patet de appetitusensitiuo: qui naturaliter fertur in suum obiectum nisi refrenetur. solum est participatiue liber: et non liber per essentiam.
¶ Respondetur concedendo quod erant similes cause naturales productiue actus appetitus sentiendi in christo et in aliis hominibus: quia sensatio et ipse appetitus. obiectum nichil facit immediate ad actum appetendi in sensu: sicut nec ad actum voluntatis: ex distinctione. xxv. secundi. appetitus sensitiuus concurrit ad suum actum: sicut voluntas ad suum. sed voluntas libere concurrit: et appetitus sensitiuus naturaliter. sed nego consequentiam: quod suum effectum produxerunt: rationem preueniendo. Tum primo: christus erat summe habituatus in voluntate et in appetitu sensitiuo in gradu heroico: propterea agentia naturalia non poterant suos effectus producere propter resistentiam: sicut contingit in multis bene habituatis in via: et magis ade contigit tempore innocentie per iusticiam originalem: que nichil aliud est nisi multi excellentes habitus in appetitu sensiti uo et in voluntate. Secundo: christus erat secundum animamnintentus circa diuinitatem: et in altissima contemplatione celestium: et terrenorum propter celestia: vt appetitus sensitiuus parum agere poterat vel nichil circa talia. quando vna potentia est multum intenta circa operationem suam: alie potentie distrahuntur: vt experimento videmus: quando profunde aliquid consideramus: vix percipimus nobis narrata per auditum vel visa. et ratio est: cum anima est precipua pars potentiarum sensitiuarum: quando ipsa impeditur vel potentia cuius est pars: alie potentie minus agere possunt: nisi deus suppleat animam circa illa que decent: propterea intemtus circa deum per actum beatificum non minus alia contemplatur deo specialiter concurrente. Tertio: deus non concurrebat cum appetitu sensitiuo in christo vt actum eliceret vllum rationem preueniendo: sicut facit cum omnibus beatis. modo christus erat beatus secundum animam: nec conducebat christum aliquo modo habere motum talem. Concludendo patet: non erant actus voluntatis in christo formaliter contrarii. voluntas anime christideliberatiua voluit mortem absolute. voluntas vt natura / illam refugiebat: sed sine actu elicito: ergo inter illos actus non est formalis contrarietas. appetitus sensitiuus recusat mortem per suum actum naturaliter elicitum: et voluntas deliberatiua voluit mortem. isti actus non sunt in eadem potentia. modo contrarie opposita sunt in eadem potentia: sed habent oppositum modum tendendi. in nobis est reluctatio inter carnem et spiritum: quia caro siue sensualitas appetit sibi conueniens effrenate: si non reguletur ratione: et cohibeatur perimperiummaluntatis: et periclitatur voluntas circa huiusmodi bellum ciuile. propterea licet non sit formalis pugna in nobis actuum contrariorum: periculosum est bellum ne succumbamus: et est virtualis pugna. in christo non fuit pugna formalis: sicut nec in nobis: nec virtualis. actus sensualitatis fuit secundum rationem imperatus: nec periculumfuit vllum quod rationem impediret. ergo proprie in christo nulla erat rebellio: quicquid sit de nobis. etiam in temperato secundum gradum nulla est rebellio: secundum philosophum. vii. ethicorum: sed omnia sunt rationi consentaneam.
On this page