Quaestio 1
Quaestio 1
An anima Christi potuit elicere actum meritorium in primo instanti sui esse
IN hac distinctione. xviii. sermo habendus est de merito christi. Circa quam quero duas questiones. Prior erit: an anima christi potuit elicere actum meritorium in primo instanti sui esse. Secundo queremus: quid meruit: et quibus. Pro prioris questionis explicatione declarabitur ratio meri¬ ti: postea ad questionem respondebitur.
¶ deritum siue actus meritorius sic diffinitur. meritum est actus bonus a gratia elicitus. per vtramque particulam veniale secluditur: quia nec est actus bonus: nec a charitate. tamen per vtramque particulam lucidius veniale eiicitur. Uel sic completius: meritum est actus libere elicitus: vel imperatus a voluntate: ratione recta vel errore inuincibili regulatus: et a charitate imperatus. Dicitur libere: quia licet deus de potentia absoluta possit actus naturales creature rationalis acceptare si voluerit ad premium: non tamen de lege potentia eius ordinata. Ex isto patet quod prescitus facit actum meritorium. probatio: tota hec diffinitio actui presciti conuenit. et hoc ipsum aliter patet: si non facit actum meritorium: hoc esset propterea quia non habebit vitam eternam. sed hoc non requiritur: quod sic declaro: Petrus demeruit et mortalitet peccauit: similiter multi predestinati: qui tamen non punientur pena eterna: ergo sicut non pro quolibet peccato morta li in via commisso infsigetur pena eterna: ita non proquolibet actu meritorio dabitur vita eterna. Secundo sequitur: quod nulla pura omissio est actus meritorsus patet: non est actus elicitus vel impera tus.
¶ Tertio sequitur quod actus exterior siue aliarum potentiarum a voluntate est actus meritorius denominatione extrinseca: quia ab actu voluntatis intrinsece bono eliciuntur. actum voco intrinsece bonum: quando bonitatem non capit ab aliquo actu priori: siue posset esse malus siue non. Sed circa actum beatificum voluntatis est difficultas: tenendo quod eliciatur a voluntate: an sit meritorius: cum est a principio libero elicitus: hoc est a voluntate. sed quia non est in potestate voluntatis: potest dici quod non est meritorius: saltem secundum legem communem. An pro christo exceptionem pati debeat: sequens questio enucleabit.
¶ hoc prelibato de actu meritorio ponuntur conclusiones due Quatum prior est: anima christi in primo instanti sue esse poterat actum meritorium elicere.
¶ Secundam conclusio: in primo inssanti esse christi: christus habuit multos actus. prior conclusio probatur. in quocumque instanti ponuntur omnia essentialia ad actum meritorium: in illo potest poni meritum. sed in primo in stanti anime christi omnia talia sunt posita: ergo in illo instanti potest poni meritum. consequentia tenet cum maiore: minorem probo: ad actus meritorli positionem hec sufficiut: scilicet perfecta noticia tam obiecti quam circunstantiarum: gratia: et potentia perfecta: scilbe voluntas potens producere actum subitum. omnia hec fuerunt in primo illo instanti. de perfecta noticia modo patuit ex. xiiii. distinctione huius. et de charitate in. xiii. distinctione. quod in primo instanti fuerit illa gratia: patet per angelum Luce. i. Quod ex te nascetur sanctum vocabitur filius dei. et Ioannis. x. Quem pater sanctificauit et misit in mundum. et anima potest actum elicere in instanti: patet in instantibus sequentibus primum instans: in quibus non est maior ratio quam in primo instanti: igitur.
¶ Secundo arguitur ad idem: si non potest actum meritorium elice¬ re in instanti: hoc esset propterea / quia esset infinite virtutis actum subito eliciendo. sed hoc non. sol vel aliud luminosum effectum producit in instamti: et tamen non sequitur propterea quod sit tesm infinite perfecta.
¶ Tertio arguitur. Adam in primoinstanti sui esse poterat elicere actum meritorium: ponendo quod erat creatus in gratia: similiter angeli: ergo et anima christi.
¶ Secunda conclusio probatur. anima christi scit omnia ex dictis in. xiiii. distinctione. et hoc in primo instanti sui esse. patet: tam potens erat deus in illo instanti ad illuminandum intellectum christi creatum sicut in aliquo in stanti sequenti: et tam potens erat anima christi respectu illius illuminationis tam actiue quam passiue in illo instanti sicut in aliquo alio sequenti: igitur. Secundo: anima christi erat beata in primo instanti sui esse: ergo multos actus habuit in illo instanti. consequentia liquet: probatur antecedens per illud psalmiste psal. lxiiii. Deatus quem elegisti et assumpsisti: quod secundum glosam tesertur ad humanam christi natutam que a verbo assumpta est.
¶ Contra prioremt conclusionem arguitur: paruuli communiter nati non habent vsum liberi arbitrii: quod requiritur ad actum meritorium: ergo nec christus secundum animam. tenet consequentia. assumpsit humanitatem eiusdem rationis nobiscum.
¶ Secumdo arguitur: christus poterat mereri in primo instanti esse christi: sed christus est verbum et deus: ergo verbum poterat mereri in primo instanti esse christi: conclusio est falsa deus non potest mereri: et minor vera: ergo maior est falsa.
¶ Ad primum concedo antecedens: sed negatur consequentia. et ad eius probationem: assumpsit corpus eiusdem rationis cum corporibus nostris. hoc est verum: sic est corpus adulti: et erat corpus ade in prima productione sua. christus licet paruam quantitatem corporis acceperit (alias nasci commode non poterat ) tamen discretionem omnem suam secundum animam in primoinstanti esse christi accepit.
¶ Ad secundum argumentum dicitur: conclusio loquitur de merito secundum animam: et non secundum diuinitatem.
¶ Tertio arguitur: sichristus poterat mereri in primo instanti quo anima eius erat in rerum natura: sequitur quod eodem modo angelus vel Adam poterant in primo instanti mereri: et per consequens in eodem instanti demereri poterant: quod est inconueniens: quia tunc Adam fuisset productus malus a deo.
¶ Quarto: si aliquis potest mereri in primo instanti sui esse: sequitur quod potest mereri premium infinitum in quocunque tempore quantumlibet paruo. consequens est inconueniens. et quod sequatur patet sic: in primo instanti Adam potest aliquid mereri: et eadem est ratio in illo instanti et quolibet sequenti: ergo in quolibet instanti sequenti illius temporis potest mereri nouum premium. sed in quolibet tempore quanmtumlibet paruo sunt infinita instantia: ergo potest mereri infinitum premium. Non iuuat dicere plus meretur in primo instanti quam in aliquo sequenti: quia tanti meriti est actum bonum et meritorium libere secundum se totum continuare sicut primo elicere. Preterea: hoc non soluit argumentum. da quod minus mereatur in aliquo instanti temporis quo actum continuat quam in primo instanti: sit illud meritum a. cui premium b. respondet: in illo tempore sunt infinita instantia in quibus merebitur premium b. per merita equalia a. ergo non euitatur propositum.
¶ Ad tertium concedo quod aliquis potest peccare in primo instanti sui esse: sicut mereri. nec sequitur quod angelus vel homo esset creatus malus a deo. sed solum sequitur quod angelus est creatus a deo: qui in primo instanti est malus. creatio in alia propositione denotatur cadere in maliciam.
¶ Ad quartum nego sequelam. licet quis posset actum meritorium elicere in instanti: non potest illum resecare secundum se et quodlibet sui in instanti. sed requiritur aliquid temporis in quo actus durat secundum se vel aliquid eius. nichil producitur ad hoc quod subito desinat esse. viii. phisicorum. et nulla res habet vltimum instans completum sui esse: potissimum si per tempus duret. tunc ergo si actus bonus vt octo eliciatur in hoc a. instanti: si duret per aliquod tempus vt octo: ipse est meritorius post hoc noui premii: ita quod in quolibet instanti sequenti verum est dicere. / iste est in maiore premio quam erat in alio instanti precedenti. sed non oportet quod propterea mereatur in instanti. sicut corpus luminosum productum in instanti / suum lumen producit in instanti ad aliquod spacium: et tamen si moueatur per illud: reliquam partem successiue producit. et si aliquos actus potest subito producere / pro vno vel duobus instantibus: cum est status in maximo actu quem voluntas potest habere: non sequitur quod infinite mereatur: cum non potest actum: siue in instanti siue in tempore elicitum: resecare secundum se et quodlibet eius.
¶ Ex isto sequitur: si quis actum eliciat in hoc a instanti vt octo. et continuet illum actum in eadem intensione graduali vt octo: in posteriore parte temporis plus merebitur quam in priore. probatio: si actus fuisset sue remissioni naturali relictus: fuisset remissior in secunda parte temporis quam in precedenti parte: et cum duret vniformiter: sequitur quod plus de actu erit liber in parte posteriori quam priori.
¶ Secundo sequitur: si quis eliciat actum bonum intensum vt quattuor nunc: et illum partibiliter intendat per horam sequentem: licet in quolibet instanti sequenti verum est dicere / eliciens est in maiori merito quam erat in aliquo instanti precedenti: non sequitur quod infinite meritus est: hoc in calore patet. ignis minimum caloris producit in instanti: et reliquam partem partibiliter. tunc quocunque instanti capto quo mobile acquirit caliditatem: verum est dicere: mobile plus caloris habet quam in aliquo instanti precedenti. sed stat pro toto illo / non erit calor vt viii. velut vi.
¶ Quinto arguitur: omne quod est quando est / de necessitate est: primo periarmenias. ille actus de necessitate est in primo instanti: ergo in illo nec est meritum nec demeritum.
¶ Respondetur: illa propositio est vera in sensu composito: et non in sensu diuiso. Secunda pars patet. cum propositione in minore vera adiuncta. / infert sortem de necessitate esse. prior pars patet: aliquod quod est quando est de necessitate est: ergo omne ens quod est quando est de necessitate est. particu¬ laris et vniuersalis im materia naturali vltra instantias equiualent. antecedens est verum: ergo et consequens. sed in illo sensu procedendo non habes quod actus de necessitate est in primo instanti quo producitur. deus ab eterno voluit a creaturam fore: et quicquid volebat ad extra: et tamen quodlibet tale est contingenter volitum.
On this page