Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Quid Christus meruerit et quibus

SEcundo quero quid christus meruerit: et quibus. Pro illo ponam aliquas conclusiones.

¶ Prima est: christus meruit sibi per suam passionem: et alios actus: dotes corporis: et exaltationem sui nominis. probatio: christus meruit omne illud quod spectat ad suam beatitudinem anime et corporis: et potissimum quod non fuit ab eo habitum: nec fuit nature debitum. sed impassibilitas et cetere corporis dotes ad beatitudinem corporis pertinent. ergo illas meruit. similiter exaltationem sui nominis: quia gloria est clara cum laude noticia: vt dicit glo Romanorum vlti. et quia dicit Philosophus. i. Ethicorum de felici: bene esse felicitatis est vt felix non solum viuus sed etiam mortuus viuat in memoriis hominum. christus nec habuit dotes corporis nec exaltationem sui nominis ante passionem: nec ista debebantur nature humane ratione nature. de nominis exaltatione loquitur apostolus ad philippensis ii. inquiens. Propter quod deus exaltauit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen: scilicet vt credatur deus. Ex isto patet quod aliquid meruit sibi ipsi.

¶ Sed an suam beatitudinem sibi meruit / est maior difficultas. via communis tenet quod habuit suam beatitudinem gratis: hoc est sine meritis: probatio illius est multum apparens. christus in primo instanti sui esse fuit beatus: vel ergo habuit illam beatitudinem gratis: et habetur intentum: vel ex meritis preuiis. et tunc sic: hanc beatitudinem (demonstrando dilectionem dei clare visi ) christus meruit. vel hoc erat per actum in creaturam latum: vel per actum precise in deum latum. non primum: non est vero simile quod anima christi prius natura habuerit actum in creaturam latum quam latum in deum. non secundum. primus actus voluntatis quem anima christi habuit in deum latum erat dilectio dei clare et intuitiue cogniti: sed talis dilectio est beatitudo. tunc sic: hac dilectione anima christi meruit beatitudinem: hec dilectio est beatitudo: ergo beatitudinem meruit beatitudine: ergo idem respectu eiusdem est meritum et premium: quod nichil est dicere.

¶ Secundo arguitur: christus in primo instanti sue conceptionis christi erat beatus secundum animam: sed merita semper precedunt premium.

¶ Ad has rationes multipliciter dicitur: vno modo: probant bene probabiliter quod christus habuit beatitudinem sine meritis: nec hoc est indecens ei vel toti ordini beatorum. aliqui beatitudinem habent pro meritis: aliqui sine meritis propriis: vt paruuli circuncisi vel baptizati: aliquis sine meritis propter persone excellentiam.

¶ Secundo dici potest ad has rationes quod christus habuit beatitudinem per actus meritorios vel meritorium: probatur hoc sic: gloriosius est habere praemium: hoc est beatitudinem: per merita propria quam sine meritis propriis. aliquo modo alii adulti meriti sunt suam beatitudinem: nullus erat talis adultus in merendo sicut christus: igitur. Secundo: christus erat viator secundum corpus: ergo mereri poterat sibi suam beatitudinem: sicut corporis dotes sibi meritus est. et illud ponitur vno modo sic. christus habuit infinitam gratiam: ergo cum quocunque conatu poterat elicere actum infinite intensum: et infinite meritorium. Sed dicis: verum est poterat elicere actum infinite intensum: sed non infinite meritorium: cum conatus penes quem mensuratur meritum non est infinitus.

¶ Contra hoc arguo: si sortes suis meritis gratiam vt octo acquirat: actum eliciens vt octo tantum meretur sicut millesimam partem vnius gradus habens / eliciens actum intensum vt octo. licet minus conetur per actus suos: illam facilitationem ad actus productionem acquisiuit: ergo cedit ei ad meritum. sicut temperatus facilius ieiunat vnum diem quam intemperatus: et tamen non minus meretur: cum ex parte obiecti est eadem difficultas: ergo cum actus intensus vt octo est equalis: equaliter merentur. et eodem modo si vnus acquirit gratiam in principio per baptismum et confirmationem. sed quia virtus dei non est alligata sacramentis: et deus in primo instanti esse christi: contulit eius anime infinitam gratiam: perinde erit ac si deus dedisset illi anime gratiam per actus meritorios. radicalis causa actus meritorii in acceptatione diuina consistit. volo dicere: deus dedit anime christi infinitam gratiam: sic scilicet: quod actus elicitus ab illa gratiam tantum ei valuisset ac si gratam illam infinitam habuisset ex meritis

¶ Tunc dico: et erit prima via vel imaginatio. christus in primo instanti quo anima eius erat in rerum natura apprehendebat clare passione futuram: et deum volebat pati pro generis humani redemptione. dicatur volitio patiendi a. et dilectio dei beatifica b. aliqua est prioritas a. ad b. licet sint in eadem potentia: non prioritas temporis vel instantis: sed dispositionis naturalis pro beatitudine: sicut actus detestatiuus peccati quo peccator resurgit a peccato est prior ingenere dispositionis: et genere cause materialis: et gratia prior in genere cause efficientis: posito quod gratia ad illam dispositionem effectiuam concurrat: quod est probabile: sic hic a. est dispositio meriti et b. gloria: et sic per prioritatem quandam dispositiuam data est anime christi infinita beatitudo: propter actum vel actus plures bonos infinite intensos infinite meritorios.

¶ Secunda via erit: quilibet actus bonus elicitus in primo instanti erat meritorius vite eterne: dilectio dei et quilibet alius actus bonus: et sic concedo secundum hanc viam: actus beatificus est meritorius: et meritum est premium actus meritorii. Et cum arguis: hoc actu meritorio sortes meretur beatitudinem: demonstrando dilectionem dei: hic actus est beatitudo: ergo beatitudi¬ ne meretur beatitudinem concedo totum argumentum non semper est necesse premium distingui a merito: patet instantia in christo: non autem in aliis. et inmirum: erat simul comprehensor et viator.

¶ Tertia via: quilibet actus liber christi erat ei meritorius per totum tempus quo erat viator secundum corpus. sed beatitudo anime christi non augebatur intensiue vltra illam quam habuit in primo instanti quo fuit anima in rerum natura. et illud est rationabile: quia per totum illud tempus erat secundum aliquid viator: sed toto tempore quo quis est viator est in statu merendi. Ex ista via sequitur quod beatitudo precessit aliqua merita: et hoc nullum est inconueniens: quia habuit meritum infinitum in primo instanti: et sic non precessit premium finale meritum: sicut vna via quam magister recitat in secundo de angelis tenet. Secundo: non est idem de angelis qui erant in termino et non partim viatores: hoc est: non secundum aliquam eorum partem: cum partes non habuerunt.

¶ Quantum ad meritum quo nobis meruit: dicitur quod nobis meruit apertionem ad paradisum sicut dicit magister in littera. Et patet hec conclusio: nullus ante precium seculi redemptum iuit ad paradisum: hoc est celum: vel habuit visionem beatificam: patet de patribus in limbo: nec diua genitrix habuisset hoc / si mortem obiisset ante mortem christi: propterea christus eam adhuc superstitem tenuit: non tamen erat necesse quod ad patrum limbum iret: cum lex communis de originali in ea non habuit locum. etiam est verosimile quod non iuisset ad patrum limbum: sed ad paradisum terrestem: vel alium locum secundum quod deo placet. christus prius ascendit ad paradisum celestem: super illo Michee. v. ascendet pandit iter ante eos: glosa interlinearis hoc exponit de ascensu in paradisum. ergo paradisus celestis si capiatur provisione beatifica fuit clausa ante mortem christi

¶ Contra primam conclusionem arguitur: christo debebantur dotes corporis ratione beatitudinis anime secundum communem legem. hoc habent reliqui omnes beati. ergo non meruit eas.

¶ Secundo: christus inprimo instanti quo erat in rerum natura meruit beatitudinem corporis: ergo postea illam beatitudinem non sibi meruit in via. Si hoc concedas.

¶ Contra hoc arguitur: christus erat beatus in primo instanti secundum animam: sicut in toto tempore vie. ergo debes eodem modo concedere quod dotes corporis meritus est toto tempore vie sicut in primo instanti.

¶ Ad primum respondetur negando consequentiam. fuit viator secundum corpus: propterea non fuit idem de ipso et aliis.

¶ Ad secundum: concedo antecedens et nego consequentiam. multipliciter meruit idem. sicut apud regem aliquis potest idem multis modis mereri. in aliis beatis / per varios actus voluntatis beati partiales beatitudines anime varias merentur: et forte ita est de corporum dotibus. secus est de christo.

¶ Contra istas tres vias de beatitudine: probatur quod christus non meritus est suam beatitudinem per magistrum in littera. c. ii. dicentem. Tanta enim plenitudo spiritualium carismatum in eo fuit quod in eis proficere non potuit: et ideo melior ipsius animam fieri non poterat quam ab initio sue conditionis extitit: quia proficere in meritis non valuit. et ad hoc Gregorium introducit.

¶ Respondetur: magister est pro his viis: vel earum imaginatione aliqua. in eodem ca. dicit: non ergo profecit secundum anime meritum quantum ad virtutem merriti: profecit tamen quantum ad numerum meritorum. plura enim habuit merita in passione quam in conceptione. et Paulo post subiungit: non ergo beatior vel melior fuit quam antea. Ex his et littera sua clare patet quod magister vult dicere quod christus meruit toto tempore vite sue secundum carnem antequam esset mortuus: nec inparticulari distinguit de meritis quo ad beatitudinem anime. sed de omnibus / intelligit.

¶ Recolligendo quattuor vias: dici potest quod christus habuit beatitudinem anime sine meritis.

¶ Secundo dici potest quod beatitudine anime habuit per merita. et hoc triplici via: vno modo per actus prioritate nature dispositos ad premium: licet premium ita cito erat in eadem anima: actus inquam a premio distinctos: vt volendo pati pro humani generis redemptione. diligendo humanitatem suam: et alias creaturas propter deum: et ita de aliis actibus laudabilibus erga creaturas: actualiter in deum relatis. licet isti actus erant dilectiones dei clare visi: non erant beatifici / cum non erant solius: dei ex. xlix. distinctione quarti.

¶ Secunda via idem actus / est beatitudo et meritum: sed non quilibet actus meritorius est premium sui: sed solum dilectio solius dei clare visi: reliqui actus sunt merita et non premia: et hoc in primo instanti esse anime christi

¶ Tertia via: quilibet actus anime christi per totam vitam christi erat meritorius etiam vite eterne. sed secundum quamcumqe viam non augetur beatitudo in fine plusquam in primo instanti. Ad huc alia via in argumento sequenti aperietur.

¶ Contra secundam viam arguitur: beatitudo illa non est libera: ergo non est meritum.

¶ Respondetur: probabile est quod beatitudo a solo deo causetur: et sic beatitudo non est libera. deus tamen preter legem commune potest illum actum acceptare. et tunc dilectio dei clare visi que est a voluntate creata elicita est actus meritorius premii beatifici: et alterius speciei a fruitione beatifica. et fruitio beatifica est a solo deo causata et premium: et non meritum. dilectio dei libere elicita a voluntate est meritum et non premium. et sic non habetur quod idem actus est meritum et premium vltimatum. Si probabiliter teneatur quod anima christi effectiue concurrit ad suam beatitudinem: sicut quelibet alia anima beata vel spiritus / beatus: iam responsum habes ex precedentibus. Sed forte dicis: si anima christi ad suam beatitudinem concurrat: ipsa erit minor: inferior in specie beatitate angelica: quod est inconueniens. patet sic: semper nobilior potentia circa idem obiectum potest causare noticiam perfectiorem. sed angelus est perfectior entitatiue anima christi. ergo noticiam intuitiuam perfectiorem habet respectu verbi quam anima quecumque. et si actus intellectus angelici fuerit alterius speciei ab actu intellectus anime vel hominis: etiam erit actus voluntatis. non alias arguitur dilectio dei clare visi esse alterius speciei a dilectione dei abstractiue cogniti: igitur. hec eadem difficultas in. xiiii. di¬ stinctione huius fieri poterat

¶ Respondetur si teneamus quod beatitudo a solo deo causetur in dubitatione nulla est ambages. id rationis est: quia anima quelibet est cuiuslibet accidentis receptiua cuius est angelus: et per consequens deus potest ita perfectum actum intelligendi et volendi producere in animam sicut angelus aliquis habet. Secundo dico: licet quilibet beatus ad suam beatitudinem effectiue concurrit: et beatitudo angelica esset perfectior entitatiue beatitudine humana: vel beatitudine anime. non tamen est melior et magis expetenda: sicut magna portio argenti valet paruam peciam auri. sic intensior actus indiuidui speciei inferioris / potest transcendere in expetibilitate indiuiduum remissum speciei superioris. modo beatitudo anime xhrdti est infinita gradualiter. Tertio dicodifficulter probabis noticias intuitiuas eiusdem obiecti a potentiis diuersarum rationum esse distinctas specie. sed oppositum est rationabilius.

¶ Quarto dico: anima christi potest concurrere ad suam beatitudinem perfectiorem entitatiue quam sit beatitudo cuiuscunqe angeli. hoc sic declaro: deus / potest infundere lumen glorie vel alium habitum maiorem ( quocumqe nomine vocetur ) in animam christi: concurrentem cum anima ad visionem verbi altioris speciei quam sit visio in quocumqe angelo. manifestius hoc sic explico: intellectus respectu eiusdem obiecti potest habere duas noticias simplices distinctas specie: patet de intuitiua noticia et abstractiua concomitante: vel sequente et si dabiles sunt due noticie incomplexe respectu eiusdem obiecti specie distincte ad quas concurrit intellectus: dari possunt innumere specie distincte: que a variis habitibus vel actibus produci possunt. et quicquid deus / potest facere mediante causa secunda: deus potest se solo facere: ergo cum deus potest noticiam altiorem producere in animam christi mediante dispositione actuali vel habituali quam habeat aliquis angelus: etiam anima concurrente: ergo hoc potest facere se solo. et in hoc vltimo quo ad beatitudinem anime christi magis sto: puta quod illa beatitudo est perfectior entitatiue quam beatitudo cuiuscumque angeli. non quod beatitudo sua sit perfectissima creata possibilis: quia non potest dari beatitudo beati infinite perfecta entitatiue: et quaecunquam finita dabili creata: potest deus perfectiorem beatitudinem producere: sicut quacumque creatura producibili data / potest pefectiorem producere Et si dicas: semper perfectior potentia respectu eiusdem obiecti habebit perfectiorem noticiam: supposita equali approximatione obiectiua.

¶ Respondetur: potest esse alia et alia approximatio obiecti: vt de obiecto visio a remotis et propinquis Dicis: illic est eadem noticia specie: differunt solum secundum intensum et remissum. quicquid sit de illo: deo specialiter auxiliante cum dispositione accidentali: vel sine dispositione vlla preuia: assumptum tuum non habet verum. sed viritatem continet secundum communem legem: potissimum vie: et hoc habito: quod visio anime christi in verbo est altioris speciei quam cuiuscumque angeli visio: ex consequenti concludetur quod dilectio voluntatis eius est altioris speciei quam dilectio ali¬ cuius angeli: cum causetur partialiter a noticia actuali altioris speciei. sed dilectionem in patria distinguimus / specie a dilectione dei in via: qua prior causatur a noticia intuitiua verbi: posterior vero a noticia abstractiua obscura eiusdem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2