Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

An Christus poterat aliter quam per passionem suam genus humanum redimere

NUnc in hac distinctione. xx. videndum est: an christus poterat aliter quam per passionem suam genus humanum redimeres

¶ Respondetur: beatus Ansel. in duobus libris: cur deus homo nititur respondere per aliquas propositiones principales.

¶ Quarum vna est: hominem ad beatitudinem creatum et a iusticia lapsum necesse fuit reparare: ne deus in suo opere frustraretur: et in vanum ceperit quod de tam sublimi natura facere cepit.

¶ Secunda propositio: homo sine satisfactione redimi non poterat: quia peccando honorem deo abstulit quandiu non satisfecit: in culpa fuit.

¶ Tertia propositio: deum derelinquere peccatum impunitum iniustum est et indecens. nec sola misericordia remittere potest / sine satisfactione: qula tunc dimitteretur peccatum inordinatum.

¶ Quarta propositio: illa satisfactio non potest fieri nisi per hominem deum.

¶ Quinta propositio: oportet hominem deum satisfacere per passionem / et mortem.

¶ Pro questionis solutione ponuntur conclusiones.

¶ Quarum prima est. sicut non fuit necessaria redemptio humani generis: ita nec modus ille redemptionis prior pars conclusionis patet. deus ad extra nihil necessario agit. humanum genus reparare est actio ad extra: igitur Secunda pars patet non implicat contradictionem quod genus humanum aliter liberaretur. immo mille aliis modis. sed deus potest facere omne illud quod non implicat: igitur. Confirmatur illud per Augu. xiii de trinitate c. x. alius modus liberandi genus humanum fuit deo possibilis: cuius potestati equaliter cuncta subiacent.

¶ Secunda conclusio. contingenter deus redemit humanum genus: et contingenter ipsam per passionem redemit. hec conclusio claret ex priore: et ipsa est nota cuilibet in theologia aliquid capienti. Ex illo patet quid veritatis contineant propositiones beati Ansel.

¶ Tertia conclusio: cogruentissimus modus redimendi humani generis fuit per passionem: et illo modo quo humanum genus redemit: probatio: ille modus preuisus est a deo: ergo nullus modus est congruentior. ille modus magnam dilectionem dei ostendit erga nos: secundum illud apostoli ad Ephe. ii deus qui diues est in misericordiam propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos: cum essemus mortui peccatis conuificauit nos in christo cuius gratia estis saluati: et maiorem charitatem nemo habet quam vt animam suam ponat pro amicis suis. propterea fuit modus congruus ex parte dei pro tanto quod in omni opere dei debet manifestari misericordia et iusticia: secundum illud psalmi. xxiiii vniuerse vie domini misericordia et veritas: hoc est iusticia: sed si genus humanum reparasset sine satisfactione fuisset misericordia sine iusticia

¶ Cotra secundam conclusionem arguitur: stante ordinatione diuina / necessarium fuit genus humanum hoc modo reparari: ergo non erat contingens. distinguitur quod erat necessarium: vel necessitate consequentie: quamadmodum hic / necesse est sortem mouere si sortes currat: vel necessarium necessitate consequentis: et sic negatur. cum priore necessitate stat contingentia vtriusque propositionis: et contingentia totius copulatiue.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1