Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

An divinitas fuit separata ab humanitate Christi et a corpore et anima eius in triduo

PAucis distinctione. xx. expedita: aggredienda est distinctio. xxi. circa quam quero quattuor. Primo: an diuinitas fuit separata ab humanitate christi et a corpore et anima eius in triduo

¶ Secundo: an corpus illud fuisset putrefactum: si diu resurrectio fuisset prolongata.

¶ Tertio: an post separationem anime manet idem corpus numero quod ante fuit viuum.

¶ Quarto: an christus per argumenta sufficientia probauit suam resurrectionem.

¶ Quo ad primum quesitum ponuntur conclusiones: quarum. Prima est: christus mortuus est in triduo patet Ioannis. xix. Et inclinato capite tradidit spiritum et Matthei xxvii clamans voce magna emisit spiritum. et per articulum fidei in simbolo / crucifixus mortuus.

¶ Secunda conclusio. in morte christi anima fuit separata a corpore: probatur: hoc requiritur ad mortem in aliis omnibus hominibus. et christus solum mortuus est secundum humanitatem: ergo hoc requiritur ad mortem in christo. in brutorum morte forma simpliciter desinit esse. in morte hominis solum est separatio partis a parte quae fuit.

¶ Tertia conclusio. de virtute sermonis: diuinitas non separabatur ab humanitate christi in triduo patet: ad hoc quod aliqua dicantur separata requiritur quod vtrumqe separatorum maneat in rerum natura: propterea anima separabatur a corpore. modo non fuit humanitas christi in triduo.

¶ Quarta conclusio: diuinitas in triduo non separabatur a corpore: nec separabatur ab anima in triduo probatur hec conclusio: christus sepultus est: et simul cum hoc descendit ad inferna: vt dicit simbolum fidei. non autem sepultus est vt descenderet ad inferna secundum naturam diuinam: quia illa est immutabilis: igitur descendit secundum naturam sibi vnitam: scilicet animam: et sepultus est secundum corpus ei vnitum. nichil autem assumpte nature fuit in sepulchro nisi corpus / partes eius / et accidentia eius: nec in inferno nisi anima. Secundo: Augustinus contra felicianum dicit: christus / in sepulchro carnem suam non deseruit. et Omelia. xlvii. super Ioannem dicit quod verbum nunquam deposuit animam vt esset anima separata a verbo. hoc idem Damascenus ponit in. iii. Preterea: quod humanitas christi in triduo mortua est hoc erat propter nostram redemptionem ac vtilitatem: sed filium dei corpus deserere vel animam ( quam assumpsit ) nullo modo fuisset nobis vtile: nec deum hoc decuit facere: postquam statim in resurrectione debebat esse illarum partium vnio: igitur.

¶ Contra primam conclusionem arguitur sic. per quartam conclusionem anima et corpus sunt vnita verbo. tunc sic: has partes deus numquam dereliquit: hee partes sunt vel fuerunt humanitas christi: ergo humanitatem christi deus numquam dereliquit: expositorie. maior est quarta conclusio minor superius declarata est distinctione secunda huius.

¶ Seundo arguitur illud non est mortuum quod semper habuit vitam. sed corpus christi habuit vitam in triduo. patet: habuit deum qui est vita: secundum illud Ioannis. i. vita erat lux hominum.

¶ Ad primum dicitur deus dereliquit humanitatem.

¶ Ad secundum: corpus pro altera parte est viuum: quando habet vitam infomatiue: puta animam. et etiam totum ratione partium. anima est vita dum corpus viuificat: verbum non est vita informatiue. vita est pura sicut actus purus.

¶ Contra quartam conclusionem arguitur: deus non vniebatur corpori christi in triduo: ergo quarta conclusio falsa. eodem modo non vniebatur anime christi in triduo. probantur ille negatiue: ista est falsa verbum vniebatur corpori christi in triduo. patet: predicatum tunc non supponebat. bene sequitur: verbum vniebatur corpori christi: ergo fuit christus / in triduo consequens non est concedendum: ex distinctione sequenti. et per hoc ille negatiue assumpte probantur vere. quo fit: verbum vniebatur corpori non christi in triduo.

¶ Secundo arguitur per illud quod scribitur Ioannis. x. ego pono animam meam. sermo est de verbo. ergo deposuit animam suam.

¶ Tertio: que coniunguntur in natiuitate / separantur in morte sed diuinitas et anima christi fuerunt coniuncta in natiuitate. ergo fuerunt separata in morte.

¶ Quarto arguitur: ex illo sequitur quod verbum in triduo denominari debet carneum et animatum: sicut denominatur homo ab humanitate assumpta.

¶ Ad primum concedo quod verbum non vniebatur corpori christi in triduo: sed corpori christi vniebatur in triduo: et anime christi vniebatur in triduo.

¶ Ad secundum responsum est distinctione. xvi.

¶ Ad tertium concedo de actu et potentia: sed non omnia que coniunguntur in vita separantur in morte. hoc patet de partibus materie: sic de diuinitate et corpore.

¶ Ad quartum concedo quod est aliqua denominatio. sed carnosus sonat in carnis superfluitatem: et carnalis sonat in virum sensualitati deditum. et animatum vocatur illud quod habet animam informatiue. potest vocari verbum in triduo animatum / quia animam sustentans. in triduo verum erat dicere verbum sustentat animam. verbum sustentat corpus de concretis non est difficultas nisi verbalis.

¶ Quinto arguitur: si verbum fuit vnitum materie et anime: sequitur quod duplici vnione vniebatur: hoc est inconueniens: cum solum vna vnione vniebatur nature humane assumpte. Istud argumentum apud nominalem negantem relationes distingui a fundamento et termino nullius est momenti. vnio actiua est verbum et tota trinitas que non mutatur. vnio passiua est res vnita. et he due res prius erant verbo vnite sicut nunc sunt. prius dum christus vixit: tota natura humana et quelibet pars eius et accidens eius vniebatur verbo. sed ponendo relationes istas a rebus assumptis distingui dupliciter respondeo: et vtraque est probabilis responsio. Dico quod quelibet pars sua vnione vniebatur: et quodlibet accidens partium: et sic sunt infinite vniones: siue quando humanitas tota est vnita: siue quando materia est vnita: quia ipsa habet infinitas partes proportionales.

¶ Secunda responsio: est nisi vna vnio respectu totius humanitatis. et de per accidens et mediate partes et accidentia vniuntur. hanc viam minus / probabilem priore reputo: licet prior infinitatem relationum ponat: quia illud concedere non inconuenit extra hanc materiam: vt hec albedo a. est similis b. albedini: et cuilibet parti eius. modo ad multiplicationem termini multiplicantur relationes: sicut ad multiplicationem fundamenti.

¶ Sexto arguitur: caro christi in vita nutriebatur: et augebatur. ergo partes alique fluebant et desinebant esse partes: et alique accesserunt de nouo. et tunc demonstrato corpore arguitur sic: aliquas istarum partium dereliquit verbum: et per consequens naturam dereliquit.

¶ Respondetur: partem corporis verbum dereliquit: sed verbum non dereliquerat vnam partem corporis christi. quandiu aliquid fuit pars corporis christifuit verbo vnitum: et a verbo assumptum: dato quod quelibet pars assumpta suscessiue fuisset resoluta.

¶ Dubitatur: cum verbum vniebatur anime et corpori in triduo: et toti humanitati ante mortem: et post resurrectionem: que illarum vnionum est alia perfectior. Si sit sermo de vnione actiua: ipsa semper est equalis: quia est verbum. quelibet harum partium prius vniebatur: et est equaliter perfecta entitatiue in toto et extra totum. tota natura humana est perfectior entitatiue quaecunqe sua parte essentiali. qui ponerent vnionem relationem superadditam: dicere debent: perfectioris fundamenti perfectior est relatio: licet terminus sit idem. hoc est certum: vbi terminus est creatura. ego autem non pono tales relationes: tamen pro ponentibus interscribendum obiter occurrentia pono.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1