Quaestio 2
Quaestio 2
An corpus Christi non fuisset putrefactum si prolongata fuisset resurrectio Christi
Prima questione expedita: nunc aggredienda est secunda: quo querebatur: an corpus christi fuisset putrefactum: si prolongata fuisset resurrectio christi.
¶ Respondetur per propositiones. prima est: condicionalis proposita est falsa propositio. probatur: est mala consequentia: ergo est falsapropositio. consequentia tenet. idem requiritur et sufficit ad falsitatem propositionis conditionalis: et maliciam consequentie. antecdens patet: potest ita esse sicut significatur per antecedens: absque hoc quod sit sicut significatur per consequens.
¶ Secunda propositio: theologice lo quendo de lege propositio data est vra. vel dato quod refurrectio non fuisset accelerata: corpus christi non fuisset putrefactum. probatur per illud psalmiste psalmo. xv. non dabis sanctum tuum videre corruptionem: quod beatus Petrus exponit Actuum. ii. de corpere christi.
¶ Secundo arguitur ad illud. deus assumpsit defectus humane nature volens: propter humani generis redemptio nem: ergo non decuit assumere nisi illos defectus qui prodesse poterant nostre redemptioni: et non de rogabant sue dignitati. putrefactio autem corporis sui post mortem nostre redemptioni non profuisset: quia iam per mortem completa erat nostra redemptio: ergo talem putrefactionem non assumpsisset.
¶ Tertio arguitur sic. si corpus christi fuisset pu¬ trefactum: hoc fuisset propter causas corruptiuas intrinsecas: et extrinsecas. sed hoc causa superior impedire poterat: et impediuisset: vt dictum est. anima impedit corruptionem sui corporis quandiu ipsum informat: ergo a fortiore hoc potest deus. Alii hanc conclusionem probant per hec media: corpus in quo nunquam fuit corruptio fomitis / non debuit putrefieri. sed corruptio fomitis nunquam fuit in carne christi. ergo non debuit putrefieri. Preterea arguunt secundum Augustinum. xiii. de trini. ca. xvi. defectus humane nature venerant de meritis originalis peccati: ergo cum christus siunquam habuit peccatum originale: non debuit habere defectus nisi voluntarie assunptos pro nostra redemptione. sed ille probationes sunt nulle. beata virgo non habuit fomitem originalis: nec erat in originali concepta. ergo rationes concluderent de corpore eius: quod ipsi / vel forte alii non concederent. sed de facto puto corpus eius assumptum cum anima. sed si non fuisset assumptum scio quod deus poterat miraculose ipsum a putrefactio ne preseruasse. ponam conclusionem propter tres primas rationes.
¶ Tertia conclusio de qua variidigladiantur est hec probabilis. si corpus christi fuisset sibi relictum cum diuinitate sicut erat in triduo:et remsurrectio non fuisset accelerata: si non fuisset nouum miraculum: corpus christi fuisset putrefactum suadetu r hec conclusio: corpus christi fuit compositum ex contrariis et erant corruptiua extrinseca: ergo natum erat corrumpi: et corruptum fuisset: si non fuisset nouum miraculum aliud ab assumptione diuinitatis. patet resoluebatur: nutriebatur / augebatur / clauis diuidebatur / et patiebatur / tempore quo fuit assumptum a verbo: ergo cum assumptione verbi / stat eodem modo quod fuisset putrefactum: quia mirra et aloe non poterant perpetuo preseruare iplum a putrefactid ne: licet bene ad tempus: proptetea iudei corporamortuorum sic condiebant: Ioannis. xix. huic rationi dici potest: verum est / toto tempore ante mortempatiebatur / nutriebatur / augebatur / vt osedatur humana natura in christo et pro nobis pateretur: sccus est post mortem.
¶ Secundo arguitur ad idest. an te resurrectionem corpus christi non fuit gloriosum: eterat passiuum naturale: et actiuum naturale fuit ei applicatum: ergo ipsum corrupisset si non fuisset nouum miraculum. istud non potest adiuuare arguentes: multi huic rationi innitentes concedunt(et bene ) quod dos impassibilitatis non est aliqua qualitas corpus beati preseruans: sed specialis solum manutenentia dei: quam habuisset in primo instanti mortis dicerent alii. ita quod sic dicerent vel dicere possunt: deus in primo instanti complete dispositionis corporis christi / assumpsit ipsum cum suis partibus: et permisit ipsum more aliorum hominum augeri nutriri / pati inediam / sitim / lachrimas / calorem / frigus / agoniam / timorem lanceationem / verbera / mortem / et huiusmodi ad mortem vsque exclusiue: ita quod in primo instanti non esse vite / a prima assumptione: determinauit quod nullum agens iam amplius in ipsum corpus ageret corrumpendo. et patet a signo: in anima tunc omnis tristicia primo fuit eiecta: et nulla postea sequuta est: licet non stnt idem penitus: sic dicendo / esset solum verbaliter luctari in termino an esset nouum miraculum: vel antiquum. sufficit hoc certum: dato quod resurrectio christi non fuisset accelerata: corpus christi non fuisset putrefactum siue dicatur nouum miraculum vel ne.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur. humilitas est meritum exaltationis: qui se humiliat exaltabitur. sed corpus christi maxime ex altandum erat: ergo prius debuit humiliari: sed hoc fuisset per putrefactionem.
¶ Secundo arguitur per illud quod scribitur ad hebreos. ii. debuit per omnia fratribus assimulari: ergo corpus christi debuit putrefieri more corporum aliorum hominum.
¶ Distingo istam: corpus maxime exaltandum maxine erat humiliandum: verum est humiliatione meritoria. si autem post mortem fuisset putrefactum illa putrefactio non fuisset meritoria: quia per illam humiliationem non meruisset diuinitas: quia ipsa non potest mereri. nec anima christi: quia iam erat extra statum vie: ergo non tunc merita fuisset exaltationem sui corporis. nec corpus exanime poterat mereri. sed in vita maxine se humiliauit: cum esset deus exinaniuit seipsum formam serui accipiens. si intelligas propositionem hanc assumptam de humilia tione per putrefactionem: falsa est propositio: nec est vllo modo humilitas.
¶ Tertio arguitur: natura non incipit motum quem terminare non potest sexto phisicorum. erminus autem corruptionis mixtiviuentis est putrefactio: secundum philo. iiii. metheororum. sed natura incipit illam in separatione anime a corpere. illa enim separatio anime ad corpus est inchoatio ad prutrefactionem.
¶ Quarto: secundum damascenum libro. iii. ca. xix. christus assumpsit passiones nature humane: totum hominem: et omnia que sunt hominis assumpsit preter pccatum. modo corpus putrefieri non est peccatum: igitur.
On this page