Quaestio 3
Quaestio 3
An mansit idem corpus post separationem animae quod antea fuit vivum
TErtio quero: an mansit idem corpus post separationem anime: quod antea fuit viuum. Pro questionis solutione reminisci oportet quod corpus interdum capitur pro altera parte compositi: non numquam prototo composito: et vocatur corpus de predicamentos substantie. tertio modo capitur pro qualibet reextensa. Primo modo dicimus: homo ex anima et corpore componitur. Secundo modo: corpus est superius predicamentale ad ly homo. Tertio modo: albedo est corporea qualitas: vel corpus. Rursus aliqui ponunt formam corporeitatis mixti vel formam organicam pro primo perfectibili anime: e inter se partiti sunt. aliqui enim ponunt quod quelibet pars ethrogenea habet formam substantialem aliam abalia parte alterius rationis: et adhuc vnam super¬ additam ponunt. aliqui vero nullam superadditam. secundum primos: separata anima a corpore: remanens erit nisi quoddam aggregatum: et non aliquod vnum: quod est inconueniens. Contra posteriores arguitur: si vna forma informat partes diuersarum rationum: quid opus est ponere pro variis partibus ethrogeneis formas varias. aliqui ponunt precise vnam formam in mixto tam perfecto quam imperfecto: et istorum aliqui dicunt quod materia non potest esse sine forma substantiali de potentia dei absoluta. Aliqui sanius loquuntur dicentes quod sic.
¶ Pono piecise vnam formam: scilicet animam rationalem et corpus vel materia potest esse sine ea: et ita de facto fuit in christo.
¶ Tertia conclusio: corpus christi in triduo fuit materia sine aliqua forma specifica substantiali superaddita.
¶ Prima conclusio probatur: nullum agens intrinsecum vel extrinsecum corrumpebat aliquid de corpore christi in triduo: ex questione precedenti. ergo mansit eadem materia post mortem que fuit in vita.
¶ Secundo arguitur: eadem materia habuit animam: que anima caruit in morte. ergo idem fuit corpus viuum et mortuum: capiendo corpus pro materia.
¶ Secunda conclusio probatur. corpus de predicamento substantie est aggregatum ex materia et forma corporeitatis informante. sed hec forma corporeitatis in homine est anima intellectiua: quae dat esse animatum esse sensitiuum rationale / corporeum / et ita de talibus: quia non oportet multiplicare formas secundum numerum predicatorum que essentialiter praedicantur de pronomine rem demonstrante. tunc essent infinita cathegoreumatice: cum inter que cumque duo indiuidua specie distincta deus potesscreare infinita inter media: dabuntur infiniti conceptus inter medii: se habentes secundum superius et in ferius. Insuper: qua ratione anima dat suo perfectibili esse animatumet sensitiuum: eadem ratione dat es esse corporeum.
¶ Secundo probatur. corpus mortuum: vt tantum valet sicut materia carens vita: efficitur pars corporis viui: sed pars essentialis nunquam potest esse suum totum: igitur.
¶ Tertio: corpus mortuum est materia carens vita. corpus de predicamento substantie / vitam habet tanquam partem: igitur.
¶ Tertia conclusio probatur: vel in corpore christi fuit forma cadaueris: et hoc est falsissimum: quia sic deus talem formam in morte accepisset de nouo: preter absurditatem quod illic erat cadauer. vel fuit formacorporeitatis vltra animam intellectiuam: et hoc non: quia nulla talis est: prout latius in. xvi. distinct. declaratum est. et non est ponenda anima intellectiua in corpore in triduo informatiue: quia tunc falsum esset dicere quod christus esse mortuus: ergo nulla forma substantiali informabatur illud corpus Preterea arguitur ad idem: si non erat materia sine forma substantiali in triduo: hoc erat propterea quia materia non potest esse sine forma substantiali: sed hoc in. xii. distinctione. ii. improbatum est: lgitur.
¶ Contra hoc arguitur: si non est in homine alia forma quam intellectiua: sequitur quod corpus christi non fuit idem numero viuum et mortuum: sed hoc est falsum. probatio consequentie: corpus substantiale non manet idem numero nisi manente ead esm forma substam tiali: sicut nec aliqua substantia composita manet ea dem numero nisi manente sua forma substentiali. sed anima rationalis non mansit in sepulchro. ergo non mansit idem corpus. consequens est falsum. vnde veritas ait ad discipulos: hec inquit caro mea est pro mundi vita. et Ambrosius hoc tangens prout recitatur de consecra. distinc. ii. veritas ait ad discipulos. postea subiungit: non alia plane quam que nata est de maria virgine et passa in cruce resurrexit de sepulchro: sed planum est quod illa eadem numero que iacuit in sepulchro mortua resurrexit viua.
¶ Secundo arguitur: Io. xx. christus volens probare resurrectionis veritatem Thome dicenti: nisi videro in manibus eius fixuram clauorum: et mittam manum meam in latus eius: non credam. dixit christus ipsi Thome: affer manum tuam in latus meum: et noli esse incredulus sed fidelis: queritur ergo de illo vulnerelateris: aut fuit idem vulnus quod fuit ibi in flictum cum in cruce iam esset mortuus: sicut dicitur Ioannis. xix. aut non fuit idem vulnus. si fuit idem vulnus numero: ergo idem corpus vulneratum: et ita corpus christi viuum et mortuum idem est. si fuit aliud vulnus: tunc christus non certificauit Thomam de eo quod querebat. quidam bassolis in hac distinctione hanc secundam rationem facit cum nouem aliis: ad probandum quod erat idem corpus christi viuum et mortuum. et in. xvii. distinctione secundi sui primam ratio nem facit. Pro eis omnibus vnum verbum sufficit. prodocto nichil esset dicendum: quia mox videt quod nichil ponderis habent. Respondebo tamen ad has rationes factas.
¶ Ad priorem rationem. conclusio nes ferme respondent. caro interdum capitur prohomine: vt verbum caro factum est. caro etiam capitur pro materia carnis: et sic erat de corpore christiin sepulchro. dico quod illic erat caro: hoc est mateteria que fuit pars humanitatis christi. si boue mortuo deus conseruaret materiam sine forma substantiali vlla generanda: sicut potest: reputaretur caro: sed non talis qualem nunc habemus: quia forma carnis nunc corrupta / generatur noua forma. generaratio vnius est corruptio alterius primo de gene ratione. pone quod carnis comedende forma annichiletur a deo: que res erit: et quo nomine vocetur: non curo. scio quod non est eiusdem speciei cum carne que ante erat. quando homo moritur: anima solum desinit informare suam materiam: et materia communiter in morte informatur forma cadaueris: non autem in christo: sed materia mansit sine vlla formasubansttiali. surrexit cum eodem corpore de predicamento substantie cum corpore quod antea habebat.
¶ Secundi argumenti punctum iacet in idemptitate vulneris: et dico quod tantum vel magis valet contra arguentem quam contra positionem oppositam. quod sic declaro: christus non habuit idem corpus de predicamento substantie in resurrectio ne cum corpore mortuo. patet: omnis homo est cor¬ pus: capiendo corpus de predicamento substantie. et certe homo non est materia cum forma corporeitatis: siue ponatur vna: siue multe: prout in questionis principio recitaui. et cum non est idem corpus vulneratum: non erat idem vulnus per argumentum istius. vulnus nihil aliud est quam carnis vel alterius partis in animali violenta partitio: et iterum ista partitio nichil aliud est quam res sic partita. qualitercumque aliter: vel quicumque ponens formamcorporeitatis responderet: ita respondere possum. si ipsi dicunt: erat separatio earnis et neruorum materie et forme corporeitatis: et illa diuisio eadem mansit: nunquid ego dicam sic de sola materia que erat partita: et mansit eadem partita in resurrectione: et per consequens saluabo ita bene sicut alii quod mansit idem vulnus in morte et in vita.
¶ Tertio arguitur: tunc non essent eadem corpora sanctorum mortua et viua: et per consequens non adoranda.
¶ Respondetur quod generatur noua forma cadaueris. notum est quod istud totum non erat pars alicuius hominis. Sed tu dicis: forma corporeitatis fuit pars eius: et ratione illius partis colitur: sic ego dico de materia. breuiter nulla est ratio quin potest reduci contra illam positionem tantum sicut ipsa contraalios arguit:
¶ Quarto arguitur: si sit nisi vna forma in homine et in bruto accidens migrabit de subiecto in subiectum. patet de albedine in equo vel homine mortuo. Respondetur: omnia accidentia extensa / non vitales immutationes / quamadmodum sunt sensationes / et appetitiones sensuales / inherent materie prime: et quia latius hanc materiam in secundo deduxi: pertranseo.
¶ Respondetur quod sic. patet Ioan. xx. Infer digitum tuum huc: et vide manus meas: et affer manum tuam: et mitte in latus meum. hoc est conueniens vt iudei videant in quem pepigerunt: et in signum victorie. non dedecet fortem militem cicatrices vulnerum habere. Augustinus dicit. xxii. de trinitate dei: fortassis in illo regno / in corporibus martyrum videbimus vulnerum cicatrices: que pro christi nomine pertulerunt Insuper: hoc facit vt patri supplicans / ostendat quale genus mortis pro nobis pertulit. sed ista ratio parum valet. pater sine signo hoc semper deprehendit. probabile est ergo quod in perpetuum: vel saltem ad iudicium vsque: cicatrices in corpore christus seruet: et martyres similiter: non ita sicut erat in re: quia sic Dyonisius haberet caput in brachiis: sed in signo cognoscibili.
On this page