Quaestio 4
Quaestio 4
An Christus probavit efficaciter suam resurrectionem
Quarto queritur: an christus probauit efficaciter suam resurrectionem. Respondetur per duas conclusiones.
¶ Quarum prior est: christus prcbauit suam resurrectionem probatur Actuum. i. de christo dicitur: quod apostolis suis prebuit seipsum viuum post passionem suam in multis argumentis: per dies. xl. apparens eis: et loquens de regno dei.
¶ Secunda conclusiochistus probauit sufficienter et efficaci ter apostolis suam resurrectionem: quia se prebendo palpabilem probauit se verum corpus christi habere: quia nihil potest probari nisi corpus. vnde dicit discipulis suis Luce vlti. palpate et videte quia spiritus carnemet ossa non habet / sicut me videtis habere. cicatrices demonstrando / se probauit habere idem corpus numero quod antea habebat: puta idem corpus de praedicamento substantie quod antea habebat in oita: et corpus pro materia / quod antea habebat iin vita et in morte: vt in questione praecedente diximus. vnde postquam thomas cicatrices vidit et teti git: statim dixit: domins meus et deus meus: vt habetur Io. vlti. comedendo probauit suum corpus viuelre. corpera enmin mortuorum non capiunt cibum. vltra hoc probauit eis hoc ipsum auctoritate scripture. Lucexxiiii. nonne hec oportuit perati christum: et ita intrare in gloriam suam. et incipiens a Moyse et in omnibus pphetis interptabatur illis i omnibus scripturis que de ipso erant. et sequitur in eodem capite: tunc aperuit illis sensum vt intelligerent scripturas: ergo sufficientissime erat supser hoc informati. Preterea: apostoli de bebant testimonium de christi resurrectione praebere: secundum illud Actuum. i. eritis michi testes in hierusalem: et in omni iudea et samaria: et vsque ad vltimum terre. sed nemo debet ferre testimonium (et potissimum in re arduissima) nisi sufficientissime esset de veritate certioratus. hec res erat arduissima: ergo apestoli erant sufficientissime certiorati. Alia requiritur certitudo ad deponendum de homicidio quam ad recipiendum socium sorbonicum: et certissima circa fidei articulos
¶ Quarto arguitur: aposoli numquam suam vitam posuissent pro resurrectione christi nisi fuissent certissime suphoc certiorati. tum primo: male egissent pro re non certa ferre certum testimonium. tum secundo: tenebantur seruare suam vitam / nisi fuissent certiorati quod deobligabantur certisstme de opposito: igitur. sicut fluctuatio Thome / posteris certitudinis multum adiecit: ita duodeci aposolorum et primorum martyrum certitudo / est nobis magna certitudinis pars.
¶ Contra istas conclusiones arguitur: principia alicuius scientie vel alterius doctrine non debent probari in illa scientia i. phisicorum. et. iiii. methaphisice: non est disputandum contra negantem principia. sed resurrectio christi est articulus fidei: et principium in hac doctrina theologica. ergo non debet probari.
¶ Ad primum respondetur quod in scientia prima: suadentur principia aliqua: et a posteriore ostenduntur: sic Aristoteles facit. iiii. methaphisice de quolibet est affirmatio vel negatio
¶ Ad secundum respondetur: quilibet articulus est sufficienter ostensus in generali. probatio: ita est omnium que fidei sunt. et in speciali aliqui articuli per sensum cognoscuntur: vt mors / passio ascensio saltemhumanitatis. decuit ergo hunc difficilem articulu aposolois demonstrare: quia increduli de resurrectione manserunt secundum illud Luce. xxiiii. O stulti et tardicorde ad credendum.
¶ Tertio arguitur: christus non comedit post resurrectionem. patet: post resurrectionem habebat corpus gloriosum: ergo nichil conuertebatur in ipsum: ergo non assumpsit cibum: quia non as¬ sumpsit cibum nisi quatenus in ipsum conuerieretur.
¶ Quarto: comestio non erat argumentum sufficiens resurrectionis: patet. angeli in corporibus assumptis leguntur comedisse: vt patet Seneis xviiiet Thobie. xii. dixit Raphael angelus: videbar vobiscum manducare et bibere.
¶ Quinto: Mat. xiiii. quando discipuli viderunt christum supermare ambulantem: turbati sunt / dicentes: quia fantasma est: ergo similiter potuerunt credere quod erat fantasma quando viderunt eum post suam resurrectionem.
¶ Ad tertium: negatur assumptum: et ad probationem quae querit quid de illo cibo factum est. potest dici quod resoluebatur. vel melius / ponebatur extra corpus christi non transeundo per medium non est de ratione comesfionis quod cibus in comedente alatur patet: in habente forte ventris profluuium. poterat tamen deus fecisse ( si voluisset) quod fuisset cibus / ille conuersus in suum corpus. xiii. de trinitate dicit Augu. non potestas sed egestas comedendi corporibus resurgentium aufertur.
¶ Ad quartum et quintum argumenta simul respondetur: et si vnum istorum vel duo non sufficientissime suam resuttectionem aposolis declararunt: omnia tame iuncta sufficienter hoc ostendunt. sicut vnus clatus vnda rimam claudit: et plures claui: omnes: et potissimum scripture auctoritas cum illuminatione spuimtali mentium.
¶ Sexto arguitur. Mar. vlti. ostensus est Iesus in alia effigie duobus in villam euntibus: ergo non sufficienter se apostolis ostendit.
¶ Septimo arguitur: christus in resurrectione corporis habebat dotes et claritatem: quam intueri non poterant. ergo non sufficienter ostendit aposolis suam resurrectionem.
¶ Ad sextum respondetur hoc sufficientissime et congruissime factum est. illi duoapostoli christum amabant: et de resurrectione fluctuabant. ratione primi / digni erant quod christus eis presens esset. ratione secundi digni erantvt eis ad tempus se occultaret. quia non ponebant se sollicite ad inquirendum quisnam esset: sicut frequenter nobis contingit: potissimum quando quis in alio habitu apparet: tamem realiter eis finaliter ostendit se esse illum.
¶ Ad septimum dicitur: licet esset in corpore christi claritas: poterat non concurrere cum illa ad immutandas potentias apostolorum: et concurrere cum coloris immutatione / vt eum cognoscerent sub specie qua ante eum cognouerunt: si lux et coloressent in eodem subiecto: deus potest concurrere cum colore ad hoc quod videatur: et non cum luce vel lumine
¶ Ecce resurrectionem christi sufficienter ostensam aposolis: et deuotis illis mulieribus: per arcumenta. xl. dierum a christo: et ab angelis: sic quod nulla cadit in hoc ambages: nec angeli asseruerunt se manducasse: sed oppositum. patet de angelo Thobie. christus veritas dicebat se manducasse: christus fecit miracula: et illa fecit in attestatione veritatum quas dicebat: et sic sequaces christi omnes agminatim illi assertioni innitentes: quod christus erat deus. pro falsitate non fiunt miracula. Preterea articulorum quidam sunt de diuinitate: qui per sensum non probantur. quidam per sensum probantur: vt ascensus christi / mors verbera: et isti non indigebant probatione. resurrectio in seipsa non fuit visa ab apostolis: propterea probatione indiguit.
On this page