Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

An Christus in triduo fuit homo

CIrca. xxii. distinctionem quero tres questiones Prima erit: vtrum christus in triduo fuit homo. Secundo: an christus descendit ad inferos. Tertio: an christus ad supremam partem celi conscenderit. Quantum ad primum queritur talis questionis titulus: an christus in triduo fuit homo.

¶ Proquaestionis solutione varie extant positiones. Quarum prima est hugonis de sancto victore li. ii. de sacramentis parte prima ca. penultimo tenentis quod christus erat homo in triduo. ratio eius est: quia anima dicit totam essentiam homis. Preterea: dicit animam esse per se suppositum: magister illud idem tenet in littera: alia tamen ratione motus: dicit quod sola anima non sufficit ad essentiam hominis. sed requiritur tam anima quam corpus adesse hominem. et hoc potest esse dupliciter. vno modo quando animacorpus informat. alio modo quod vtraque illarum assumatur ab alio: sed sic est in proposito: vt ex distincti one precedenti patuit. Alia est via communis: quod christus non erat homo in triduo.

¶ Pro istarum po sitionum varietate declaranda / ponuntur conclusiones sequentes. Quarum prima est: non sola anima est homo. probatur hec conclusio: hommo est animal rationale ex materia et forma compositus. Insupper simbolum Athanasii: sicut ex anima rationaliet carne vnus est homo etc.

¶ Secunda conclusio: adesse hominem / non sufficit quod vtraque pars hominis / vel vtra que pars que fuit / assumatur ab aliquo. probatur: nichil est homo nisi materiam anima rationalis in formet: vel talem assumat. nichil est ignis nisi habeat formam ignis materiam informantem: et ita in aliis inductiue: ergo sic est in proposito.

¶ Tertia conclusio: christus fuit homo in triduo. probatio: christus fuit homo in tribus diebus post incarnationem: et resurrectionem: ergo christus fuit homo in triduo.

¶ Quarta conclusio: christus non fuit homo in triduo: intelligendo per triduum tres dies illos in quibus christus mortuus erat: hoc est intelligendo partem diei veneris post horam nonam: et partem diei dominice ante solis ortum: et integrum sabbatum: et sic loquentes intelligunt. probatur hec conclusio: christus fuit homo mortuus in triduo: ergo christus non fuit homo in triduo. consequentia est nota ex primo periarmenias. non sequitur: homerus viuit vt poeta: ergo homerus est. Secundo arguitur: non fuit aliqua humanitas assumpta a verbo in triduo: ergo christus non fuit homo in triduo. Tertio: de in esse illius de preterito erat falsa in triduo. ergo ista de preterito hoc enuncians nunc est falsa.

¶ Contra hanc vltimam conclusionem arguitur sic: christus homo fuit in triduo: ergo christus fuit homo in triduo. antecedens patet: hoc fuit in triduo demonstrato verbo: hoc est vel fuit christus homo: ergo christus homofuit in triduo. Insuper: ego sum deus Abraham deus Isaac et deus Iacob. non est deus mortuorum: ergo est deus viuorum. per consequens oportet dicere quod anima Abrahe est Abra¬ ham. Et confirmatur istud a eommuni vsu hominim: concedimus caput Ioannis baptiste esse ambianis. et corpus Iacobi maioris esse in compostella. et iste propositiones concedi non possunt nisi anima esset homo: ergo dictum hugonis verum.

¶ Ad primum respondetur per propositiones sequentes christus homo fuit in triduo. christus homo fuit ante Adam et ante Abraham: antequam Abraham fieret ego sum. Ioannis. viii. aliquis homo est vbique. sed christus non fuit homo in triduo. immo christus fuit non homo in triduo: quia christus non fuit homo in triduo: et christus fuit in triduo: ergo christus fuit non homo in triduo. consequentia est nota ex secundo periarmenias: a negatiua ad affirmatiuam predicato variato penes finitum et infinitum.

¶ Ad secundum argumentum et suam confirmationem simul respondetur. propositiones allate conceduntur persuppositionem synodechicam: ita quod nomen partis pro toto supponat: et vsus est tales admittere. et soluin tali sensu. in suppositione propria sunt false: licet verum per eas intelligatur: vt pote caput quod erat Ioannis baptiste est ambianis

¶ Tertio arguitur: christus fuit christus in triduo: ergo chriastus fuit homo in triduo. tenet consequentia: quandocumque christus est christus: christus est homo. antecedens patet: quia praedicatur idem de eodem.

¶ Quarto arguitur: christus fuit in triduo deus: ergo deus fuit in triduo christus: per conuersionem simplicem. Similiter: in triduo verum erat dicere christus est christus mortuus in triduo. ergo tuncverum erat dicere christus est. a propositione de est tertio adiacente ad propositionem de est secundo.

¶ Ad tertium nego istam: christus fuit christus in triduo: licet christus nichil aliud denotat nisi vnctionem: et christus fuit inunctus in triduo. sed illa non est comnunis acceptio vocabili. christus supponit pro verbo connotando quod habeat humanitatem assumptam. et quando illam habet est christus: et quando eam non habet: non est christus. vti oportet vocabulis secundum communem vsum. alioquin aperies michi modum sustinende tam positionis hugonis quammagistri: quia relicto communi modo loquendi possum exponere illos ineptos modos loquendi: quod sapientes facerenon debent: nego ergo hanc christus fuit christus in triduo. et ad probationem qua dicis: predicatur ide de eodem: ergo est propositio vera. consequentia est nulla. dico has omnes falsas. Adam est Adam: loquendo de prothoplasto. omnis homo omnis homo est. creans necessario est creans. in proposito requiritur quod termini supponant.

¶ Ad quartum: non est bona conuersio. nec secunda consequentia aliquid valet: vt iuuenes logici norunt: et quia res est protrita: transeo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1