Quaestio 2
Quaestio 2
An Christus descendit ad inferos
SEcundo queritur: an christus descenditad inferos. Respondetur: hic durandus dicit: anima christi non descendit ad inferos realiter: et sic christus non descendit ad Minferos. sed anima christi descendit secundum effectus aliquos ad inferos. et duplex effegtus in proposito ponitu ynus esectus eras slluminare animas patrum que erant in inferno. alius effectus erat exhibitio visionis diumine qua carebant existentes in inferno: ad quam se habuit passio christi per modum meriti. ratio quare sic dicat est hec. dicit cum anima separata non est corpus: nec virtus in corpore: non potest dici quod anima christi descendat ad inferos / eo genere motus vel descensus quo corpora mouentur. et rursus quod animamoueatur eo genere motus quo angeli mouentur non clare patet. angeli tantum dicuntur moueri de loco ad locum: inquantum successiue operantur in diuersis locis. anima autem separata non potest habere aliquam operationem circa locum vel circa corpus existens in loco: quia cum ex natura sua sit determinata ad certum corpus: non potest mouere nec agere in aliud: nisi mediante corpore proprio. sed illo caret dum est separata. ergo non potest dici moueri de loco ad locum ratione operationis quam habet circa locum: vel circa corpus existens in loco. In fine tamen dicit: quanuis illud sit probabiliter dictum: et satis videatur saluare articulum et dictum scripture: tamen quia virtus diuina non conprehenditur a ratione humana: ideo non est pertinaciter asserendum quin anima christi per alium modum nobis ignotum potuerit descendere ad infernum. nec nos negamus alium modum esse forsitan veriorem: sed fatemur nos illum ignorare. Uideo quod positio vel fantasia huius viri fecit Ioannem picum hanc conclusionem inter suas ceteras tenere: que est hec. Anima christ non descendit ad inferos: sicut dicit Thomas et communiter loquentes. licet in apologia nisus est se logice vel potius sophistice tueri.
¶ Pro huius erroris reprobatione pono tres conclusiones. Quarum prima est: anima separata realiter est in loco. Secunda conclusio: anima separata potest se mouere subito vel successiue per quancunque distantiam. in sensu composito et sine sophisticatione omnia intelligo. Tertia conclusio: animachristi realiter descendit ad inferos: et non imaginarie: sicut ille vir dicit per effectus.
¶ Prima conclusio probatur: angelus realiter est in loco: vt in secunda distinctione secundi dictum est. ergo et animaseparata. tenet consequentia. vna est impartibilis sicut et alia: et omnis ratio improbans animam esse in loco: angelum probat non esse in loco.
¶ Secunda conclusio probatur. anima hominis mouet totum corpus: ergo anima est sufficiens motrix: nec est minoris actiuitatis separata in mouendo quam coniuncta. corpus non dat ei principium mouendi. igitur
¶ Tertia conclusio probatur. quod scilicet anima christi realiter descendit ad inferos. christus descendit ad inferna sicut dicit articulus fidei: et non ratione diuinitatis: quia illa est vbique. nec secundum corpus quod mansit in sepulchro. ergo secundum animam. hoc dicit Augustinus in epstola ad Dardanum sic inquiens: quod non ipse / die quo dixit hodie mecum eris in paradiso in celo erat futurus homo / christus Iesus: sed in inferno secundum animam: in sepulchro secundum carnem. articuli fidei veri sunt prout recitantur. nec oportet tropice et cum ambage eos exponere. et potissimum vbi veritas habetur in foribus: sicut hic. in proba¬ tionibus suis nichil apparentie est. quot proposstiones assumit: tot falsitates annectit. Dico anima mouetur licet alio genere motus quam corpus: siue teneatur mobile distinctum a motu locali. siue idenptificari: non refert. falsum est quod anime non mouentur sicut angeli. Tertio: falsum est quod angelipiecise mouentur quia operantur circa corpora. falsum est etiam quod anima separata non potest operari circa corpus: quando informat corpus mouet se et corpus vbilibet. sic separata mouere potest se et aliud corpus minoris resistentie quam anima sit actiuitatis. nullam difficultatem video quin quilibet facile capit quomodo anima separata posset se mouere. Dico quod est articulus fidei: quod anima christi realiter de scendit ad inferos: et quod christus prercommunicationem ydiomatum descendit ad inferos.
¶ Contra ista arguitur: anima christi descendit ad inferos et propterea christus dicitur descendisse ad inferos. vel hoc erat subito vel successiue. consequens non est certum: cum sit disiunctiua cuius vtraque pars est dubia. ergo non est in illo sensu articulus fidei: ergo nec antecedens est certum
¶ Secundo arguitur: si christus descendit ad inferos: vel hoc erat ad infimum infernorum: vel solum ad proximum. si primum: liberauit eos in quorum inferis erat: et sic liberauit omnes: si secundum: non est maior ratio quod ad vnum infernum descenderit quam ad alium. ergo si ad vnum descendit: ad quemlibet descendit.
¶ Concedo hanc consequentiam cum consequente: christus descendit ad inferos: ergo subito vel successiue. et nego quod consequens non sit certum. et probatio nulla est. vtraque pars illius disiunctiue est michi dubia: ergo illa disiunctiua est michi dubia. patet de disiunctiua ex contradictoriis dubitabilibus conflata: nec requiritur quod partes mutuo contradicant. hec est michi certa: sortes non currit vel sortes mouetur: cum sciam contradictoriam huius disiunctiue esse falsam. sic est in proposito. scio hanc esse falsam: christus non descendit subito et christus non descendit successiue. animachristi poterat subito descendere si voluisset ad infernum. ratio est: non habuit resistentiam extrinsecam per medium: nec est resistentia intrinseca: si semutare voluisset subito. ergo poterat in instantidescendere: ita quod primum instans non esse vite humanitatis christi: fuisse poterat primum instans esse in inferno. etiam si voluisset poterat ( quantum est ex parte anime ) successiue se mouere: cum erat potentia libera realiter / ratione voluntatis. et apparet quod successiue descenderit: et hoc patebit soluendo tertium argumentum.
¶ Pro secundi argumenti solutione scito: quadruplex erat locus in terra siue infernus. Primus et locorum infimus erat et est infernus damnatorum / eorum qui cum mortali descenderant: super quos probabiliter ponitur limbus puerorum: locus eorum qui cum solo originali decesserunt. consequenter super illos ponuntur anime que purgantur: quorum locus communis dicitur purgatorium. In loco enim illo commniter purgantur: quanuis alique anime ex speciali causa alibi purgantur. superhec tria loca erat limbus patrum: eorum qui non erant debitores alicuius pene vel quia suam penam iam in purgatorio impleuerant: vel nichil purgandum habebant: sed quia precium seculi nondum erat solutum: illic ad solutionem vsque erant perman suri. de loco infimo ad ei vicinum nullus accessit: nec contra. bene autem erat transitus a tertio loco ad quartum: non autem econuerso. nunc autem nullus est in patrum limbo: nec erat aliquis postquam christus animas illas liberauit. anima christi ad patrum limbum descenderat quem purgauit in toto. de purgatorio probabile est quod aliquas animas ab ipso liberauit: eas videlicet que flagranti desiderio cius desiderabant aduentum. et non est improbabile quod omnes a purgatorio eruit. secus nunc est vel post passionem. pro primo in vrbem ingressu rex liberare solet captiuos pro modica pena sine aliorum iactura. et tunc anima christi ingressum fecit in partibus illis: non tamen diu permam sura. De duobus vltimis locis neminem liberauit. non erant coniuncti capiti per gratiam. et per consequens non erant eius propinqua menbra: et liberationis capacia: secundum illud Esa. vltimo. Ignis eorum non extinguetur: et in inferno nulla est redemptio
¶ Sed contra illud arguitur. psalmista dicit psal. lxxxv. Eruisti animam meam ex inferno inferiori. similiter ascensus descensui respondet: sed christus ascendit super omnes: ergo descendit ad infimum infernum.
¶ Ad primum dicitur: limbus patrum dicitur infernus / inferior: non simpliciter: sed conparatiue ad nostram habitationem secundum illuod Iob. xiiiin profundum inferni descenderunt ossa mea. Ad aliud dicitur: locus altissimus / conueniebat christo: quia ipse erat suprismus: sed descendere non connueniebat einisi pro nobis. et ideo tantum descendere conueniebat quantum liberare debuit.
¶ Tertio principaliter arguitur probando quod non descenderit in infernum. Augu. in epstola ad Dardanum dicit: non facile alicubi in scriptura inferorum nomen positum inuenitur in bono: sed christus non debuit descendere in locum nisi in bonum sonantem: ergo christus non descendebat ad inferos.
¶ Quito: christus non fuit simul secundum animam in paradiso: et in inferno. sed christus post mortem ascendit ad paradisum. patet Lu. xxiii. dixit latroni penitenti: hodie mecum eris in paradiso.
¶ Ad tertium respondetur: quanuis nomem inferni non capitur communiter in bonam partem: sed supplicium importat comunius: interdum tamen in bonam partemcapitur: vt quod anima christi illuc descenderit que nichil supplicii illic habuit. similiter multi angeli descensum eius praecesserunt ob reuerentiam christi: vt glo. dicit super illo psal. xxiii. Attollite portas principes vestras. et cum angeli descensum anime christi ad inferos precesserunt: patet quod non erat anima eius in limboin primo instanti non esse vite christi: nisi diceretur quod angeli precesserunt illud instans: et tamen angeli (dato quod illic erant ) nihil supplicii habebant. vel dicitur: dato quod locus ille sit tenebrosus: et non secundum se bonus: tamen tmpere quo erat illic anima christi: fuit illuminatus: secundum illud Esa. ix. Habitantibus / in regione vmbre mortis lux orta est eis / spuialiter saltem: sicut anime erant spuritales: et sic locus erat bonus dispensatiue ad tempus.
¶ Ad quartum dicitur probabiliter descendit ad duo loca: quod suadetur Actuum. ii. scribitur: descendit ad locum in quo erant dolores: sed illi non erant in sinu Abrahe: cui Augu. in epstola ad Cuodium stipilari videtur. illud est probabilius. sed volenti tenere oppositum consequentiam nihil valet. crebro scriptura ponit plurale pro singulari et contta. psal. v. Qunuim in iniquitatibus conceptus sum: et sermo solum est de originali: quod est vnum.
¶ Ad quintum dicitur: si paradisus nominet locum: transeat hoc. licet deus potest ponere animam in limbo et in paradiso simul: vt ex. x. distinctione quarti patuit. quando christus dixit latroni: hodie mecum eris in paradiso: hoc est in beatitudine in limbo: quam patres illic habebunt sicut Augu. exponit in epsola ad Dardanum dicens: in illo autem sinu vitam eternam habuerunt anime sancte / quandiu ibifuerunt post mortem christi: quia ibi extunc claram visionem dei habuerunt.
¶ Dubitatur circahanc questionem: an anima christi stetit in inferno ad diem resurrectionis vsque. Respondetur quod sic: que responsio suadetur auctoritatibus. dicit Augu. de fide ad Petrum / quod anima christi de inferis ad carnem tertia die reuertentem idem deus secundum carnem qua in sepulchro iacuit de sepulchro resurrexit. Idem. xviii. de ciuitate dei declarat per illud Ione dicens: propheta in ventre ceti triduo fuit: et tamen alium significauit in profundo inferni triduo futurum qui domins est omnium prophetarum. hoc innuit ecclesia in collecta in die resurrectionis dicens. Deus qui hodierna die per vnigenitum tuum eternitatis nobis aditum deuicta morte reserasti: ordinauit deus quod nulla anima alia ab anima christi deum videret: permanenter saltem: quousque christus diabolum moriendo vicisset: quod alii de loco corporali inferni non educerentur quousque christus victurus erat mortem corporalem resurgendo.
¶ Sed contra illud arguitur. non decet magnum principem habitare in loco vili: sed quilibet locus inferni vilis est. igitur non decuit christum ita diuillic manere secundum animam.
¶ Respondetur. nullus locus anime separate vel angelo est disconueniens a natura rei: vt latius in distinctione. xliiii. quarti sententiarum dictum est.
¶ Secundo magnus princeps stat ad rempus in loco abiectiori vt condescendat suis. Si petas: quid animabus illis beatis contigerit toto tempore quo christus non ascendit. dicitur: erant cum christo: et in locis in quibus erat christus secundum humanitatem: que a viatoribus videri non poterant: quia pro hoc statu necesse est intelligentem fantasmata speculari. et nichil infelligitur quod non prius (natura saltem) sentitur: potissimum extra nos. modo spiritus non cadunt subobiecto sensus: et per consequens non sub obiecto intellectus nostri.
On this page