Quaestio 3
Quaestio 3
An Christus ascenderit ad supremam partem caeli
TErtio queritur circa hanc distinctionem xxii. an christus ascenderitad supremam partem celi. Respondetur per quattuor conclusiones. Prima est. sicut non decuit christum mox post resurrectionem ascen¬ dere: sic nec post resurrectionem protinus ascendit sed quadraginta diebus mansit hic inferius. Decunda conclusio: christus est vbique et in vacuo ymaginario infinito extra celum. Teriia conclusio: christus secundum humanitatem vel humanitas christi a scendere potest extra celos. Quarta conclusio: christus secundum humanitatem ascendit ad partem supremam celi.
¶ Prima conclusio probatur quo ad eius priorem partem: si statim ascendisset post resurrectionem: poterant apostoli suspicari quod erat fantasma de resurrectione christi: ergo decuit pluries suam resurrectionem patefacere eis. Secunda pars patuit in distinctione precedenti.
¶ Secunda conclusio pariforma duas sortitur partes: quarum prior est: christus est vbique. patet. hic deus est vbique: hic deus est christus: ergo christus est vbique: sed non est vbique christus. Secunda pars patet per illud quod ecclesia canit de diua virgine. Uirgo dei genitrix: quem totus non capit orbis. hoc idem putauit Salomoniii. Regum. viii. inquiens: si enim celum et celi celorum te capere non possunt: quanto magis domus hec quam edificaui tibi. hoc idem putauit Iob inquiens. Iobxi. excelsior celo est / et quid facies profundior inferno / et vnde cognosces. longior terra mensura eius et latior mari. et Daruth. iii. Disrael quam magna est domus dei et ingens locus possessionis eius. magnus est non habens finem: excelsus et immensus.
¶ Tertia conclusio probatur: extra celum nula est resistentia extrinseca: nec suum corpus resistit: cum dotem agilitatis habeat: et anima christi est motrix sufficiens: ergo si deus influentia generalicum ea concurrat: potest suum corpus extra celum mouere. hoc ipsum patet de quolibet beato alio.
¶ Quarta conclusio est de facto: que sic probatur: nobilissimum locatum debet communiter residere in loco nobilissimo: sed corpus christi est nobilissimum locatum: et suprema pars celi locus nobilissimus: igitur. dixi communiter: quia dispensatiue ad tempus hic quieuit. patet hec conclusio per psalmistam psal. lxvii. ascendit super celum celi. et ad Epheseos. iiii. ascendit super omnes celos.
¶ Contra primam conclusionem arguitur sic: anime iustorum nihilhabentes quod eas inferius detineat statim ascendunt: ergo etiam corpus christi: et anime patrum in limbo educte.
¶ Respondetur: non est simile: quia rationabilis fuit causa more christi hic inferius ad tempus. nec decuit animas patrum intrare regnum celorum ante animam christi: que debuit esse prima ascendentium. ista omnia saluantur: dato quod anime nichilhabentes ad purgandum nunc / mox conscendant.
¶ Contra quartam conclusionem arguitur: christus semper residebat in celo a principio celi conditi: sed nichil ascendit in locum in quo est: ergo christus non ascendit ad celum. Sed dicis (et bene ) non ascendit secundum diuinitatem: que est vbique. sed secundum humanitatem. Sed contra: vel ascendit successiue: vel in instanti. sed neutrum est dicendum. non successiue: propter virtutem infinitam christi: et anima eius poterat subito mouere corpus suum (cum erat gloriosum ) quoquouersum. nec subito. patet sic: quia tunc apostoli non bene percepissent illum ascensum:et partes superiores inferiores corporis christi in sllo subito a scensu fuissent in eodem loco adequato: et sic corporum penetratio.
¶ Respondetur: corpus christi poterat ascendere subito tam ex parte deiquam ex parte humanitatis cum influentia dei generali. nec illud argumentum de penetratione corporum mouet in oppositum. si vnum mobile subito moueretur per aliquod spacium: multe partes raptim fierent in eodem loco adequato. sed suasio est bonade apostolis in iugo montis oliueti sedentibus: qui non bene contemplati fuissent illum ascensum: de quo dicitur Mat. vltimo. Dmns Iesus postquam loquutus est discipulis assumptus est in celum. et Actuum. i. videntibus illis eleuatus est: et si fuisset subitus non bene percepissent. propterea dicitur quod successiue ascendebat ( potissimum quandoerat abeis visibilis christus) postea probabile est quod subito ascenderunt christus et sua societas. ratio de christo interarguendum tacta est. et ratio equaliter militat de animabus et angelis eum concomitantibus. nec videtur ponenda ratio ascensus successiui: igitur. ad corporum penetrationem alibi loquuti sumus.
¶ Contra hoc arguitur: ille ascensus erat violentus ex parte corporis christi: ergo non poterat esse subito ab anima christi: cum influentia dei generali. assumptum patet: graue violente ascendit.
¶ Respondetur: corpora gliosa nec naturaliter nec violente mouentur ad hanc partem vel ad illam: sed neutraliter: etiam considerando motum ex parte corporis anima seclusa. sed quodam modo est naturalis quia a principio intrinseco. nunc autem graue violente mouetur sursum ab impetu impresso
¶ Secundo arguitur locus medius supremi celi est nobilior quam locus supremus. ergo ille est conuenientior locus christi. antecedens patet in elementis et in animalibus. cor residet in medio: propterea sol ponitur in medio sperarum tanquam spera nobilissima. Confirmatur istud: decet regem esse in medio exercitus sui: secundum illud Iob xxix. Cum sederent quasi rex circunstante exercitu. et christus post resurrectio nem cum apparuit discipulis stetit in medio eorum. hoc patet Iohannis. x. et. xx.
¶ Ad secundum: nego antecedens. et ad probationem de elementis inferioribus duobus illud est probabile et etiam probabile de aere quo ad locum quantitatiue medium. non autem ad mediam regionem aeris que semper est frigida. ignis etiam in suprema sui parte naturalissime conseruatur. de celis etiam dicitur quod supremum est nobilissimum. sol non residet in medio tanquam in celo nobilissimo: sed vt lumen aliis ministret. superiores tamen / influentias et proprietates habent nobiliores: sicut inter spiritus angelicos. et dato quod celi inferiores essent nobiliores celo empirio: et celum empirium sit vniforme quo ad nobilitatem: tamemn suprema pars eius est nobilissima sedes. non decet supremum in loco inferiori et inferiorem in loco superiori residere. Confirmationes nihil probant: rexin medio exercitus sedet: quia timet hostem: modo christus neminem timet. apparuit in medio discipulorum quatenus apprehenderetur melius abeis viatoribus: non est sic de celo. et licet christus secundum corpus dicitur aliquibus apparuisse: hoc non arguit corpus christi celos deseruisse: quia potest idem corpus esse in duobus locis separatis.
¶ Ultimo arguitur: aliqua pars celi est supra corpus christi: ergo corpus christi non est in suprema parte celi. antecedens patet: si caput christi sit extra supremum celum: iam oculus christi non potest celum vel aliquod existens in celo videre: cum visibilia non ducant suas species sine medio. similiter per articulum fidei: christus sedit ad dexteram dei patris.
¶ Respondetur: si oculi christi essent extra celum per aliquam distantiam: nec celum / nec aliquid existens in eo viderent: et ratio inter arguendum tacta est. poni ergo probabiliter potest quod suprema superficies capitis christi sit cum suprema superficie conuexa celi empirii.
¶ Circa hoc quod finis argumenti tangit de sessione ad dexteram patris dubitatur: quo sedit christus ad dexteram patris: cum est in suprema parte celi.
¶ Respondetur: sedere ad dexteram patris nihil aliud est quam simul cum patre gloriam deitatis et iudiciariam potestatem et immutabilem habare: vt Aaugu. exponit in sermone de simbolo: et cum filius est a patre originaliter: pater non dicitur sic sedere ad dexteram filii. et illud sedere compatitur stare: secundum illud Actuum. vii. Ecce video celos apertos: et filium hominis stantem a dextris virtutis dei.
On this page