Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

An virtus sive habitus quae est virtus distinguatur a potentia et passione

IN hac distinctione. xxiii. magister loquitur de fide: et primo materiam de virtutibus omnibus necessariam aggreditur: licet de gratia anime christi et eius scientia prius loquutus fuerit. Conformiter ad hoc duodecim questiones inquiram. Primo loquar de genere virtutis: scilicet de habitu. post hac in aliis distinctionibus de eius specie: scilicet virtute loquuturus. Secundo in hac distinctione de fide loquar. Quo ad primum: septem formabo breues questiones. Prima erit: an habitus sit qualitas a passione et potentia distincta. Secundo: in qua potentia est habitus subiectiue: qui est virtus ¶ Tertio: a quo scatet habitus. Quarto: an ad actus productionem concurrat habitus. Quinto: an habitus precise inclinet in similes actus actibus a quibus emersit. Sexto: de eius cremento Septimo: de habitus decremento. Postea circamateriam fidei quinque formabo questiones. Primaerit de eius necessitate. et hec erit quaestio octaua. Nona questio erit de fidei obiecto: an obiectum fidei sit enunciabile: complexum significabile vel res significata per enunciabile. Decimo queritur de obiecto complexo fidei: an fides sit praecise de vero. vel an potest esse fides de propositione falsa. et quia specialis est difficultas quomodo generetur actus credendi primus: Endecimo in loco inquiremus: quomodo acquiritur primus actus credendi. Duodecima questio erit: an fidei confessio sit actus fidei: et an confiteri fidem ore sit de precepto vel de consilio. hoc duodesario questionum numero expedito circa hanc distinctionem contenti manebimus.

¶ Accedendo ad primum queritur: an virtus siue habitus que est virtus distinguatur a potentia et passione. Aliquitermini in questionis titulo explicabuntur: postea conclusiue respondendum est. Uirtus multum equiuoce accipitur. primo pro potentia: vt psalmo. xxiiiverbo domini celi formati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum. non nunquam pro fortititudine corporali: vt in psalmo. xxi. aruit tanquam testa virtus mea. quandoque pro victoria: vt Iudith. xiii. nobiscum deus qui fecit virtutem in israel. aliis multis modis sparsim in scriptura inuenitur. hic autem capitur pro habitu mentis: de qua latius post hac dicetur: secundum quam acceptionem loquitur psalmista psal. lxxx iii. Ibunt de virtute in virtutem vbi videbitur dominus in syon. Passio ( non vagando late circa peregrinas acceptiones) tripliciter accipitur Primo pro quaelitate potissimum nociua per quam ali quis dicitur pati: sicut dicimus infirmum pati et esse patientem. Secundo modo accipitur pro qualitate existente in appetitu necessario requirente cognitionem preuiam tempore vel natura. per hoc excluduntur noticie et qualitates in rebus / inanimatis: que non sunt passiones. per hoc excluduntur etiam habitus: qui non requirunt cognitionem ad eorum esse. omni noticia actuali seclusa: habitus remanet in anima. quo fit: omnis actus appetitiuus tam sensitiuus quam intellectiuus dicitur esse passio. vt volitio no litio. et passiones sequentes: vt dicit Aristo. ii. ethicorum. v. ca. secundum antiquam translationem sic inquiens: dico autem passiones quidem concupiscentiam / iram / timorem / audaciam / gaudium / amiciciam / odium / desiderium / passiones. Argiropilus et Leonardus affectus vocant. vnde sic ait argiropilus: affectus qui dem voco impudiciciam / iram / metum / fiduciam / inuidiam / gaudium / amiciciam / odium / desiderium / emulationem / misericordiam / et ea omnino que voluptas sequitur aut dolor. Ultimo modo capitur passio specialius: et sic diffinitur. Passio est qualitas anime que transit transeunte actu: ita quod non potest manere actu extincto: ad quem animapure passiue se habet: et non actiue. ab actibus anime: ad quos anima concurrit prodeunt duo effectus vnus remanet: actu transeunte. et est habitus. alter non manet abeunte actu: et est passio: vt gaudium / tristicia. potentia nichil aliud est quam instrumentum potens aliquem effectum producere: vt intellectus et voluntas.

¶ His premissis ponitur hec conclusio. habitus ab actu / passione proprie dicta et potentia distinguitur. probatur sic: potentia idem ptificatur cum essentia anime ex. ii. distinctio. xvi. habitus non idemptificatur cum essentia anime. ergo habitus distinguitur a potentia. quod distinguitur ab actu et passione patet: habitus naturaliter potest esse sine actu et passione. actus et passio non possunt naturaliter esse sine actu. ergo passio et ac tus distinguntur ab habitu. tenet consequentia. quando suut aliqua duo quorum vnum potest esse sine alio illa realiter distinguntur.

¶ Contra conclusionem arguitur sic: intellectus est habitus. patet tenendo quod distinguatur a potentia. est accidens eius: et non est perassio vel actus: ergo est habitus. tenet consequentia. ii. et hico. quicquid est in anima / est passio potentia vel habitus. Confirmatur hec ratio. intellectus est in anima. ii. ethicorum. ergo non est potentia. nec est passio: ergo est habitus.

¶ Respondetur negando quod intellectus sit habitus: et nego quod intellectus distinguatur ab essentia anime. qui dicunt quod distinguitur realiter ab essentia anime: dicerent cum intellectus non generetur ex actu vel actibus non est habitus. sed hos dicere oportet aliquid esse in anima inhesiue: quod non est actus passio vel habitus: contra Aristotelem.

¶ Ad secundum dico intellectus est in anima idemptice: puta: est ipsa anima. non loquimur de noticia principiorum que est intellectus: quia clarum est quod intellectus hoc modo capiendo est accidens.

¶ Tertio arguitur: homo assuetus currere bene currit. fabricando fabri fimus: et talis non habet in se habitum inclinantem se ad currendum: cum motus localis est ipsum mobile. ergo in nullo est ponendus habitus. tenet consequentia: non ponitur habitus in aliqua potentia nisi ad facilitandam potentiam ad exeundum in suum opus.

¶ Respondetur. hoc argumentum probabiliter probat motum localem non idemptificari cum mobili realiter quod mouetur. planum est assuetus actualiter crebro currere est promptus currere. si in eo non generetur habitus: dabitur argumentum sustinendi quod nullus sit habitus in aliquo. vel si ponatur motus localis ipsum mobile: fingere oportet aliquod accidens in moto constituto: quod habitum generat.

¶ Quarto arguitur: sequitur quod species sensibilis producta in anima ab obiecto: antede omnem actum anime esset habitus: cum est in anima: et nec est potentia / nec passio: consequens est falsum. habitus producitur ab actu: saltem naturaliter non potest aliter produci. sine actunotum est deus potest producere habitum: sed naturaliter non potest produci sine actu vel actibus.

¶ Respondetur: species sensibilis potest vocarihabitus (late capiendo vocabulum ) cum est in anima: et non passio nec potentia: sic capit Aristo. ii. ethicorum. sed capiendo sicut nos capimus et capiemus in hac materia: hoc negatur: oportet quod habitus ex actibus emergat: si naturaliter proficiscatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1