Quaestio 2
Quaestio 2
In qua potentia vel in quo subiecto ponendus est habitus
¶ Respondetur quod habitus non est ponendus in subiecto naturali. probatur hec conclusio ex Aristotele. ii. ethicorum: et ab ex perientia. si lapis millies proiicietur in altum: numquam propterea facilius ascendet in fine quam in principio. eodem modo de descensu eius.
¶ Contra hoc arguitur: ex ista conclusione sequitur quod nullus est habitus ponendus in intellectu. consequens est falsum et contra Aristo. vi. ethicorum ponentem habitus veredicos in intellectu / sapientiam / prudentiam / scientiam artem / et intellectum. quod sequatur patet sic: intellectus / est agens naturale inquantum huiusmodi.
¶ Re¬ spondetur negando sequelam. et ad probationem qua dicitur / intellectus est agens naturale. dicunt aliqui quod duplex est potentia: quedam est determinata ad vnum: sic scilicet: quod potest exire in talem actum et non in oppositum: et in tali potentia nullus est ponendus habitus: quamadmodum est respectu principiorum indemonstrabilium et propositionum per se notarum. aliquae est potentia quae potest in oppositum inclinatoniis sui habitus: in talibus ponendus est habitus.
¶ Contra hoc arguitur sic: post frequentem assensum actualem alicuius principii quis inucnit se promptum ad assentiendum illi principio actualiter: vt patet per experientiam: ergo in illo ponendus est habitus respectu illius principii. tenet consequentia: quia non alas in ali qua potentia concluditur esse habitus.
¶ Propterea aliter dico: hoc iacto fundamento in tota hac materia. in qualibet potentia que potest facilitari ad suam operationem post actuum frequentationem / ponitur habitus: et in nulla alia. probatur hoc principium fundamentale. habitus solum ponitur ad sacilitandam potentiam ad hoc quod exeat in actus suos. ergo quacumque potentia data: naturali vel libera: que in actuum fine promptius expeditius exit in suum actum quam in principio: in illa ponendus est habitus. et per oppositum: si non exeat facilius in operationem suam / in actuum fine quam in principio: nullus est ponendus habitus. hoc fundamento negato: nescis habitum probare vllum: et sic concedo quod in intellectu ponendus est habitus respectu principiorum indemonstrabilium: licet intellectus determinetur assentire propositionibus per se notis habita sola apprehensione terminorum: vt patet. iiii metaphisice
¶ Ex his patet responsis ad argumentum principale: scilicet quod in aliquo subiecto uaturali ponendus est habitus: quando subiectum est facilitabile ad suam operationem: quamadmodum contingit in omni potentia cognitiuae appetitiua. secus est in potentia naturali nullam cognitionem habente: quamadmodum est calor) vel calidum / vel graue cetera id genus
¶ Quarum prima est: ponendus est habitus in aliqua potentia respectu alicuius obiecti cui potentia dissentire non potest. patet: post frequentes assensus actuales propositionis per se note generatur habitus in intellectu: ergo intellectus efficitur promptus ad assentiendum tali propositioni actualiter: et tamen intellectus non potest dissentire tali propositioni: licet aliqui philosophi ore negarunt principium primum: non autem mente: quarto methaphisice.
¶ Secundo in voluntate ponendus est habitus. patet: potest inclinari ad actus similes actibus quos voluntas elicuit. licet de se sit libera exire in actus suos: potest habituari: vt intensius facilius exeat in actus suos. sed seriosius super hoc post hac loquendum erit.
¶ Tertio sequitur: in pede textoris / in manu citharede / et scriptoris / ponendus est habitus. probatio: assuetus crebriter percutere citharam: prompte et expedite eam percutit in tenebris: similiter de scriptore. et hoc non nisi rarione habitus: ergo in talibus potentiis ponendua est habitus.
¶ Quarto sequitur: in brutis ponendus est habitus. patet. equus ad stabulum: bos ad suum presepe / redit: nullo ductore: post frequentationem actuum: et istud non potest saluari sine habitu. alio quin omnis habitus tibi negabitur.
¶ Quinto: in appetitu sensitiuo naturali ponendus est habitus. hoc amplius declarabitur in distinc. xxxvi. huius
¶ Secundo arguitur: aliquis facilius exit in actum discernendi verum quam alter: et hoc sine habitu. simi liter colericus facile irascitur: et hoc sine habitu. similiter aliqui sunt bene nati: aliqui male nati. viEthicorum. omnia hec possunt saluari per quaelitates corporis: ergo non sunt ponendi hii habitus.
¶ Respondetur: istud argumentum non mouet. non negoquin vnus est bene natus / mansuetus / verax. alter ex inclinatione naturali rudis / versipellis / vafer. sed vno istorum capto: si promptius exit in actus post actuum frequentationem quam in principio: simili dispositione existente in corpore: concludimus / in illo esse habitum. duo tamen ante actuum frequentationem possunt sic se habere quod vnus exit melius in actum quam alter.
¶ Tertio arguitur contra tertium correlarium probando quod non sit habitus in manucitharedi vel scriptoris. patet sic: anima mouet corpus manum vel pedem: ergo in anima est habitus ille motiuus: et non in manu vel pede. et istud potest confirmari per argumentum tertium questionis precedentis: dicendo quod ille habitus est in anima quo homo est habituatus mouere corpus: et non in corpore: quia tenendo quod motus localis est mobile piclitatur omnis via probandi habitus.
¶ Respondeo: he rationes sunt probabiles: sed non concludunt. quod patet: aliqui sunt habitus corporei tam in sensu quam in appetitu sensitiuo que sunt extensi existentes in aggregato ex anima et organo: et cum anima informat manum vel pedem quare negabitur habitus extensus in eis.
¶ Ad formam ergo argumenti tertii concedo quod forma mouet manum vel pedem: sed ille actus mouendi producit habitum in potentia que mouetur vel mouet. anima in manu vel pede mouet.
¶ Respondetur distinguendo antecedens: vel actum ita intensum et prompte sine habitu sicut cum habitu: et sic nego. vel remisse: et sic concedo. Ecce qua nam pacto in qualibet potentia facilitabili post frequentationem actuum generabitur habitus: et in nulla alia: et quod ipse tam in potentia naturali quam libera generetur.
On this page