Quaestio 3
Quaestio 3
A quo generatur habitus
¶ Respondetur: generatur ex actu vel actibus. probatio: post actuum elicitionem homo inuenit se pronptiorem exire in actum: ergo remanet in eo aliquid: quod eum ad hoc tncitat. si frequenter a obiectum vidi: facile de illo reminiscerer: et si nihil in me maneret: non reminiscerer.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur. vel qui libet actus generat habitum: et tunc sequitur quod in¬ infinitum paruus erat habitus: posito quod vnus actus pure partibiliter eliciatur: quod est inconueniens.
¶ Secundo arguitur: illa qualitas (cum erit remissa) facile discedit: et per consequens erit dispositio: et non habitus. quia per hoc dispositio segregatur ab habitu: quia vna qualitas est facile mobilis a subiecto: alia difficulter.
¶ Respondetur: aliquorum est opinio quod ex vno actu non generatur habitus: sed ac tuum requiritur multiplicatio. Contra quos arguitur. tunc requireretur repetitio duorum actuum / trium / vel quattuor. vel in aliquo alio certo numero: et hoc signare non potes. Preterea: vnus actus / intensus tantum producit sicut tres vel quattuor remissi: sed tres vel quattuor actus remissi possunt producere habitum. ergo vnus actus intensus: eis equalis: producit habitum. Insuper: siactus intensus magnum habitum producat: actus remissus remissum habitum producit. tenet consequentia. quandocumque sunt due cause differentes solum secundum magnitudinem et paruitatem: si causa maior potest effectum magnum producere: causa minor potest effectum minorem producere. patet de magno calore et paruo. de magnofrigore et paruo: verbi non est resistentia exuperans actiuitatem agentis: vel resistentia equalis: que non est hic: igitur. potissimum extra effectus qui non sunt iudicia: quia noticia intuitiua intensa de sorte propinquo causat iudicium quod hoc est homo: vel sortes: sed a remotis noticia remissa non sufficit tale iudicium producere. sed illa maxima est sane intelligendaquando due cause differunt secundum magnum et paruum possunt effectus producere secundum magnum et paruum. si magnus actus producat magnum habitum: paruus actus producit paruum habitum. et si noticia intuitiua intensa producat iudicium perfectum quod hoc est homo: vel hic homo: noticia intuitiua remissa producit iudicium imperfectius: non tamen eiusdem speciei. hoc est speciale in iudiciis: vt in. iii. distinc. ii. dictum est: nihil est dictu quod requiratur existentia obiecti ad productionem iudicii. noticia producit iudicium cum potentia: et obiectum cum potemtia producunt noticiam.
¶ Preterea arguitur sic: vel primus actus remissus adductus producit aliquid: vel nihil. si primum: illud erit eiusdem rationis et speciei specialissime cum habitu: ergo erit habitus: sicut quelibet quaelitas eiusdem speciei specias lissime cum calore erit calor. Insuper: illa qualitas in suo toto erit habitus: ergo quando separatur a toto. antecedens patet: quelibet pars habitus est habitus. forte dicis: primus actus remissus nihil generat: sicut prima gutta cadens de stillicidio non cauat lapidem: nec secunda gutta cauat lapidem. sed tamen vna gutta superueniens sua vi / et virtute guttarum precedentium cauat lapidemt: sic aliqui actus remissi nichil habitus generant: sed tandem vnus actus virtute propria / et virtute precedemtium actuum habitum parit.
¶ Contra analogiam de qua facis clipeum arguitur sic: prima gutta nichil lapidis tollit per te. secunda non est maior prima nec aliqua sequens est maior prima: hoc supponitur. ergo si prima nichil tollit: octaua / vel decima / nichil tollit. non valet dicere / virtute precedentiun quia precedentes non sunt. et per consequens ad cauationem non cooperantur.
¶ At forte dicis: et si non sunt: tamen disposuerunt lapidem ad cauatio nem ipsum mollificando: et lapide mollificato vltima gutta aliquid tollit et cauat: sicut prima gutta cadens super lutum non magne resistentie aliquid tolleret.
¶ Contra hoc arguitur: lapis non apparet mollior in loco concauitatis quam in locis sibi vicinis. et hoc probari potest de annulo: qui quotidiano vsu consumitur: secundum quod recte dici solet: ferrens assiduo consumitur annulus vsu. et tamen annulus non liquefit nec fit mollior.
¶ Rursus: et si analogia sit vera ad sensum inter respondendum pretensum: hoc non iuuat ad principale propositum: qui libet actus suapte natura est habitus generatiuus: et passum est bene dispositum: ergo in ipsum aliquid generat. et non nisi habitum. si actum geneerat: vel alium effectum: dum modo habitum geneoeret: habetur propositum.
¶ Confirmatur hec ratio: actus multum intensus: gratia exempli vt octo: producit habitum intensum: quem pono vt octo / tunc sic. a. actus / intensus vt octo producit b. habitum intensum vt octo. ergo medietas actus a. producit medietatem habitus b. et peridem vnus gradus a. producit vnum gradum habitus b. et pari ratione quantumlibet parua pars actus a. producit habitum respondentem b. etquicquid producit in toto producit extra suum totum in passum non habens contrarium sed summe dispositum.
¶ Omnibus his deductis potest homo proterue lucta ri: partin in termino: dicendo quod requiritur aliqua certa intensio gradualis ad hoc quod dicatur habitus. et actus remissior extra suum totum dicetur dispositio: et non habitus. Rationabilius tamen loquendo dico: quicquid est eiusdem speciei specialissime cum habitu / est habitus. et quilibet actus quantumlibet paruus habitum generat in passum dispositum. actus est dispositio et specie differens ab habitu: qui facile a subiecto corrumpitur.
¶ Et si dicas. Aristo. dicit in predicamentis habitus difficulter corrumpitur: talis parua qualitas facile corrumpitur: ergo non est habitus.
¶ Respondetur negando minorem: et patebit per amplius quando loquaemur de habitus corruptione. Ad exemplum de cauatione lapidum dicitur: si multe gutte lapidem disponant / ipsum mollificando ad cauationem: et tandem vltima gutta virtute precedentium cauat: non potes te ex hoc iuuare: cum passim est hic dispositum.
¶ Dicitur aliter forte et verius. prima gutta suo impetu cadens partem insensibilem a lapide duro tollit. secunda gutta tantundem tollit. tertia gutta tantundem sicut prima vel secunda. tandem in casu decime vel duodecime gutte est ablatio sensibilis: et vocatur cauatio. ante non vocabitur cauatio. sicut non quelibet parua depressio nasi sufficit denominare virum simum: sed notabilis depressio. et si nasus sensim deprimeretur: esset eadem difficultas: et manuductio ad exemplum de cauatione lapidis. Tunc redeo ad principale argumentum concedo quod in infinitum paruus habitus generabitur: supposito quod nichil eius producatur in instanti: sed totus subito.
¶ Secundo arguitur con¬ tra conclusionem: aliquis actus non producit habltum. ergo nullus actus producit habitum: licet arguatur a propositione habente plures causas veritatis ad propositionem habentem pautiores causas veritatis: consequentia patet / per hoc in antecedente intellectum: non est maior ratio de vno actu quam alio. antecedens probo: noticia intuitiua sortis vel albedinis non producit habitum: quod probo: omnis habitus ab aliquo actu productus similenactum in specie specialissima producit actui a quo emanauit. sed habitus iste cum potentia non sufficiunt producere noticiam intuitiuam: que non habetur. obiecto absente.
¶ Tertio arguitur: dilectio dei non causat dilectionem habitualem: nec actus credendi causat habitum credendi: igitur non qui libet actus etiam vitalis producit habitum. ante cedens patet: quia opposito dato / erunt duo habitus specie distincti productiui immediate eiusdemactus numero: quod est inconueniens. charitas infusa immediate inclinat in dilectionem dei actualem: et si ex tali actu vel actibus generetur habitus: ille in clinabit in similes actus.
¶ Ad secundum argumentum respondetur concedendo quod noticia intuitiua non producit habitum: sed solum abstractiua concomitans. istud oportet dicere: vel dicendum erit / quod non semper habitus inclinat in similem actum entitatiue a quo emersit. tenendo comuniorem vlam ( et veriorem vt opinor) quod quelibet intuitiua a qualibet abstractiua specie distinguitur. Istud secundum non minus est inconueniens quam primum: cum noticia intuitiua non potest haberi naturaliter nisi de obiecto presenti: non est ei collata vis productiua habitus: quia illa esset inanis. modo deus et natura nihilfaciunt frustra primo de celo. habitus collatus est creaturis: vt reminisci poterunt actuum et obiectorum antede cognitorum: cum non semper obiecta sunt presentia. et quando quis potest habere actum intelligendi et volendi in absentia obiecti ante cognitivel dilecti: tunc erit habitus potentiam supplens et non alas. cum noticia intuitiua ex sua perfectio ne vel natura requirit presentiam obiecti ad hoc quod naturaliter causetur: nullum producit habitum:
¶ Sed contra hoc arguitur: ex isto sequitur quod aliquis actus voluntatis non producit habitum. consequens est inconueniens. consequentiam tamen declaro: de actu qui a noticia intuitiua causatur: et ab ea dependet. si actus voluntatis a noticia abstractiua causatus esset eiusdem speciei specialissime cum actu voluntatis a noticia intuitiua producto: tunc fruitio vie et patrie essent eiusdem speciei. et sic fruitio vie esset beatifica. tunc sic: quando actus intellectus non potest haberi sine presentia obiecti: non producit habitum. sed iste actus voluntatis (de quo loquimur) non potest haberi sine presentia obiecti: licet obiectum nonconcurrat immediate ad productionem actus voluntatis. ergo iste actus volum tatis non producit habitum.
¶ Respondetur concedendo quod argumentum pretendit. dico quando eli cio actum voluntatis a noticia intuitiua causatum ille actus voluntatis (qui est liber ) causat alium actum voluntatis: ad quem voluntas pure passiue se habet. istud sic suadeo: post dilectionem obiecti intuitiue cogniti: sum propensior exire in actum diligendi quam eram a principio: ergo in me est aliquis habitus genitus: et non a dilectione intuitiua. dilectionem voco intuitiuam: quia noticiam intuitiuam presupponit. ergo a dilectione abstractiua est genitus. ergo talis dilectio fuit in me producta. Ex isto infero / quod fruitio beatifica in patria non generat habitum: et per consequens Paulus post raptum non habuit habitum sufficientem ad productionem dilectionis beatifice. sed solum habuit habitum productiuum dilectionis abstractiue.
¶ Ad tertium beatus Thomas prima. ii. q. li. arti. iiii. in solutione ad tertium: dicit quod actus qui producuntur ex habitu infuso non causant aliquem habitum: sed confirmant habitum preexistentem: sicut medicina lia remedia adhibita homini sano: non causant ali quam sanitatem: sed sanitatem prius habitam corroborant.
¶ Contra istud arguitur sic: si hoc esset verum quod actus habituum infusorum non producerent habitum: hoc esset propterea quia duo habitus essent in eodem subiecto eiusdem speciei: quod repuias inconueniens. sed illud est verissimum quod duoaccidentia eiusdem speciei sunt in eodem subiecto: patet de multis speciebus et habitibus memorandi existentibus in intellectu respectu obiectorum eiusdem speciei. etiam hoc in proposito non sequitur. charitas acquisita et infusa specie differunt ergo illud non sequitur.
¶ Preterea arguitur ad idem. capio sortem infidelem qui numquam habuit charitatem infusam: cum est in originali et mortali: potest tamendiligere deum. arguitur sic: in sorte ex actu diligemdi deum generatur habitus. ergo in platone habente charitatem. vel ducatur argumentum simile de duobus: quorumalter est in mortali: alter in gratia: et vterque velit deo summum bonum: puta deum esse deum. in vno generatur habitus ex actu vel actibus. ergoet in alio: alioquin charitas infusa generationi habitus / impertinentis repugnabit.
¶ Rursus: ex actibus generatur habitus. ii. Ethicorum: et illud non est negandum ab aliquo actu nisi doceatur apparentissime de opposito: igitur. Amplius: secundum hanc viam non dabitur charitas acquisita habitus: nec fides acquisita habitus: contra comuemscolam. Preterea: impediretur diligens deum ab auxilio naturali: scilicet habitu: et non / diligens sortem: quod inconuenit. Amplius: infidelis acquirit habitum infidelitati assentiendo opposito articuli fidei: ergo et credens circa credibile. et conuertatur iste infidelis ad fidem: et habeat actum oppositum actui infidelitatis: ille actus fidei corrumpit habitum infide litatis prius habitum ad non gradum vsque: et numquam agens aliquid corrumpit nisi quatenus aliquid generet: de per se calor calorem generat: et de per accidens corrumpit frigus calori incompossibile. Teneo ergo quod actus diligendi deum charitatiue generet habitum: et ita de fide et spe. et concedo quod idem actus numero producitur a duobus habitibus specie distinctis: quorum alter est infusus: et alter naturaliter acquisitus.
¶ Quarto arguitur: si sortes fuerit habitualiter intemperatus: actus temperantie oppositus in eo nichil generat: ergo non quilibet actus generat habitum.
¶ Quinto arguitur: vna irundo ver non facit: nec vna dies. i. Ethicorum. ergo vnus actus non generat habitum.
¶ Ad quintum dicitur: illic est sermo de beato: quem breue tempus non sacit. et non est sermo de virtute.
¶ Sexto arguitur: si ex actu generatur habitus: sequitur quod ad virtutes et malicias est per se motus: contra philosophum. v. phisico.
¶ Respondetur: quod philosophus loquitur illic secundum quandam opinionem philoso. ( vt dicit commentator commento secundo ) qui negabant habitum esse virtutem quousque habitus sit in summo: et hoc est de termino contendere.
On this page