Quaestio 5
Quaestio 5
An habitus inclinet praecise in actus similes actibus a quibus emersit
Respondetur affirmatiue quod sic. probatio: habitus inclinat in aliquos actus: vt ex questionibus precedentibus patuit. vel precise inclinat in actus similes actibus a quibus em anauit: et habetur conclusio. vel in actus alterius speciei: et tune vnus habitus inclinabit in actus quantumcumque diuersos. si a. habitus producat actum vnum alterius rationis ab actu a quo emersit: pari ratione producit alium actum alterius rationis. et si sic: quencunqe actum produce re potest alterius rationis: contra omnem philosophiam.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur sic. charitas infusa inclinat in actus diuersarum ratio num. similiter fides et spes infusa. ergo conclusio falsa.
¶ Secundo arguitur ad idem. actus precedens habitum et sequens eum: lati in idem obiectum: differunt specie. sed habitus producit similem actum in specie actui a quo emersit: et producit alium actum: qui si sint alterius rationis: conclusio est falsa. quod specie differant probatur sic. omnes actus producti a causis specie distinctis distinguntur specie. sed actus precedens habitum et actus sequens habitum producuntur a causis specis distinctis. ergo specie distinguntur. Iamprobo vtramque premissarum: primo maiorem: non alas scientia quia est / et propter quid est / de eodem obiecto specie distinguntur. et non alas obiectorum specie distinctorum / noticie et actus voluntatis specie distinguuntur. probatur minor. actus pecedens habitum a potentia sola et noticis pros ducitur: vt actus intellectus ab obiecto et potentia. et actus sequens habitum producitur partialiter ab habitu: ex questione preced enti. igitur.
¶ Ad primum respondetur quod conclusio intelligitur de habitu acquisito ex actibus. modo habitus a deo creatus sine causalitate actuum producitur. de tali ergo habitu non est sermo.
¶ Ad secundum: nego maiorem. et ad probationem: omnes actus productia causis specifice distinctis distinguntur specie. distingo illam: vel si altera causarum sit habitus: et sic nego propositionem illam. et ratio negationis est: quia habitus est vestigium et reliquia actus: in similes actus inclinans actibus a quibus emanauit. in aliis autem causis specifice distinctis concedo illam propositionem vtrobique de actibus vitalibus: quemadmodum sunt actus potentie cognitiue vel appetitiue.
¶ Tertio arguitur sic: signo aliquam virginem bertham habentem habitum virginitatis intensum vt quattuor. corrumpatur bertha ipsa inscia in somno: vel omni modo ipsa renitente. tunc sic: habitus berthe inclinat in actus alterius rationis a castitate virginali: cum ipsa desinat esse virgo: et cum toto casu / parere potest: in sensu composito: quod virgini non competet. et tamen habitus ille erat virginitas: cum ab actibus virginitatis eliciebatur.
¶ Martinus magister concedit quod argumentum pretendit: et ex consequenti concederet quod habitus aliquis inclinat in actus alterius rationis ab actibus a quibus producebatur: quia non amplius inclinat in actus virginitatis. actus virginitatis habet integritatem inexistentem pro obiecto: et cum deficiat integritas: deficit obiectum. et per consequens ipsa non potest amplius habere actum virginitatis: nec eiusdem rationis cum virginitate. et patet de noticia intuitiua respectu baculi. qui si ablatus fuerit: vel fractus. desinit esse.
¶ hec solutio peccat. in primis mulier non habet noticiam intuitiuam de illa integritate corporis: sed solum abstractiuam: et propterea siue integritas fuerit presens siue remota: semper manet idem actus volum tatis in specie. Secundo: si ferro illa integritas fuerit corrupta in iuuentute: talis non potest esse vingo: cum non potest habere actum ad virginitatem requisitum per eum. Tertio: capio aliquam realiter virginem: que habet hoc propositum / volo seruare castitatem corporis mei perpetuo vel temporanee / non refert: vel sic: volo me seruare immunem ab omnibus actibus venereis perpetuo. talis actus in se vel reiteratus generat aliquem habitum: et non nisi habitum virginitatis: cum est castitas: non coniugalis: nec vidualis: ergo erit virginitas. vel diuisum castitatis excedit illa tria menbra. tunc reduco totum argumentum sic. habitus iste prius fuit virginitasiat inclinabat in actus virginitatis: et nunc non inclinat. non potes ire ad integritatem corporis.
¶ Propterea dico quod habitus ille primo assumptus in argumento / et habitus iste inclinant in similes actus eiusdem speciei specialissime entitatiue et in genere nature. non autem inclinat in similes actus eiusdem speciei specialissime in genere virginitatis: hoc est in tali de¬ nominatione. postquam ista est corrupta a tiramno: est habitus viduitatis: cum est casta / et corrupta: inclinat eam omnino ad similia proposita actualia in genere nature sicut antea. sed illa proposita non amplius dicuntur virginitas. et siue ipsa fuerit corrupta: siue non: actus voluntatis a noticia abstractiua dependens est eiusdem ratiouis. ipsa potest continuare eundem actum numero ad aliquod tempus: in cuius posterioriparte ipsa erit cognita: et in priore parte virgo. nec sequitur: actus iste mutatur in esse virginitatis: ergo mutatur in esse nature: licet pars extremi sit inferior ad partem extremi: non tamen extremum ad extremum. Etiam non se quitur: mutatur in esse virginitatis: ergo mutatur in esse castitatis. bene autem mutatur a tali denominatione: sed non a denominatione superioris: vt sortes mutatur ab albedine: et non mutatur a colore: vt in multis aliis exemplificari potest.
¶ Quarto arguitur: habitus principiorum inclinat in actum conclusionis: et tamen habitus principiorum non producitur ab actu scientifico conclusionis: sed ab intellectu praemissarum: ergo aliquis habitus inclinat in actum alterius rationis ab actu a quo emanauit. quod habitus assumptus inclinet in actum conclusionis probatur sic. inclinat in assensum actualem premissarum: et assensus actualis premissarum inclinat in assensum conclusionis: vt patet primo posteriorum. modo quicquid est causa cause in genere cause efficientis naturalis: est causa causati.
¶ Distingo: quod habitus principiorum inclinat in actum scientificum conclusionis: vel immediate: et sic nego: immediate solum inclinat in actualem assensum premissarum. vel mediate: sic concedo: hoc est mediante suo actu elicito. Inclinare in aliud mediate / est inclinare in aliquid quod aliud producit: vt in proposito: quia principiorum actualis assensus mediat inter assensum conclusionis t habitum principiorum: habitus principiorum dicitur mediate inclinare in assensum actualem vel habitualem conclusionis. remotius tamen in assensum habitualem conclusionis quam actualem eius.
¶ Quinto arguitur: habitus actus relatiui circa medium et finem / inclinat immediate in actum circa medium tantum: vel immediate / in actum circa finem tantum. et tamen actus finis est actus alteriusspeciei ab actu a quo productus est.
¶ Respondetur: habitus ille generatur ab actu mediiet finis simul: vt pote ex tali actu: diligo sortem propter deum: iste habitus solum inclinat immediate in actum mixtum: qui est vsus et fruitio: et nego quod inclinet immediate in actum simplicem medii tantum: vel finis tantum. sicut habitus assensus istius / omnis triangulus habet tres / inclinat immediate in assensum actualem istius / omnis triangulus habet tres: a quo producebatur. et si ille assensus vniuersalis obiectiue producat assensum istius / triangulus habet tres: habitus solum mediate ad illum assensum indefinite concurrit.
¶ Sexto arguitur: capio habitum intensum ieiunandi bonum in heremita: qui in morbum incidat: arguitur sic: ille habitus inclinabit in actum malum: ettamen est bonus. sed actus malus est alterius spe¬ ciei ab actu bono: igitur. Similiter capio habitum liberalitatis vel magnificentie in diuite qui cadit in inopiam: ille habitus inclinabit eum ad actus malos. et tamen actus malus est alterius speciei ab actu bono. ergo habitus inclinabit immediate in actum alterius rationis ab actu a quo emersit.
¶ Ad hoc argumentum post hac respondebitur an ille habitus erit postea vicium qui ex bonis actibus genitus est. Sed quo ad propositum sufficit dico: stat actum bonum et malum esse eiusdem rationis in genere nature: licet non in genere malicie moris.
¶ Septimo arguitur: si titulus questionis esset verus: sequitur quod potest haberi actus collatiuus quo diligo sortem propter deum: absque hoc quod diligam sortem: vel diligam deum: actibus absolutis. consequens est contra alibi dicta: consequentiam probo. possum habere habitum ex actu collatiuo genitum: qui in actus collatiuos inclinabit.
¶ Respondetur: non sequitur. sed possum habere habitum a ssentiendi conclusioni ex actibus genitum: qui inclinat immediate ad assensum concluslonis: et tamen non possum habere assensum conclusionis sine noticia actuali apprehensiua extremorum naturaliter. sic in proposito dici potest: cum actus collatiuus non potest haberi sine duobus actibus absolutis: illi duo actus habebuntur quando actus collatiuus erit in intellectu vel in voluntate: sed quia non est simile: concedo quod potest haberi actus collatiuus medii propter finem (cum est habitus genitus) sine actulato precise in medium vel precise in finem.
¶ Respondetur nihil aliud est quam habitum illud efficere: vt habitus temperantie inclinet habentem ad temperate viuendum: hoc est: effectiue concurrit ad actum tem perantie. vel iuuat habentem tales actus elicere. non inclinat habentem ad alium sensum. non quod habitus inclinatio ab actu distinguatur: vt quidam putant. inclinatio forme ad informandam materiam est ipsa forma: et inclinatio materie ad formam est ipsa materia que inclinatur. et quelibet res inclinatur ad suam perfectionem: non quod sua inclinatio sit res superaddita rei que inclinatur. graue detentum super trabem habet inclinationem aptitudinalem ad descensum: sed propter obicem resistentem / non actualiter exit in operationem. sic iustus habitualiter dormiens / inclinationem habitualem habet ad iuste operandum: sed habitus ipse non est sufficiens principium productionis actus: quousque apprehensio obiecti et alia ponantur requisita ad hoc quod exeat in suam operationem.
On this page