Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 9

Quaestio 9

De obiecto fidei, utrum sit complexum an incomplexum an res significata per illa

NOno circa hanc distictionem: et secundo circa materiam fidei queritur de obiecto fidei: an sit complexum / vel inconplexum / vel res significata perilla.

Respondetur persimilis est hec difficultas difficultati illi quam artiste tractare solente theologi in prologis primi semtentiarum de obiecto scientie. Aliqui ponunt obiectum esse complexum significabile: aliqui res significatas. aliqui propositionem scibilem: et se meliti in hac magnaverborum prodigalitate impugnare solent. dicam quid sentiam in hac parte succincte: chemeriam conplexe significabilia surda aure pertransiens. non sunt digna vt in theologia tractentur.

¶ Pono conclusiones. Quarum prima est. fides actus habet pro obiecto complexum / incomplexum et aliquid quod nec est complexum nec incomplexum. probatur hec conclusio: omne illud est obiectum actus fidei ad quod terminatur actus fidei: et in quod actus fidei est latus: sicut illud est obiectum noticie simplicis in quod no ticia simplex fertur. hoc sonat vis vocabuli. et ratio nominis illud importat: est obiectum actus: hoc est dicere: est illud in quod actus obiicitur. Dirigitur. tendit. et in qua terminatur. sed sic est de complexo / inconplexo / et de illo quod nec est complexum nec inconplexum. patet: quando assentio huic / deus est trinus et vnus assensus meus actualis terminatur e tendit in illud complexum: in partes illius complexi: et in res significatas per complexum et partes eius. quando assentio huic nulla chimera est chimera: adhuc aliquas res apprehendo. sed res significata nec est conplexum nec incomplexum: quia complexio incomplexio sunt passiones propositionum et terminorum: igitur. Antiqui regentes in artibus parisius dicere solent: conclusio est obiectum propinquum scientie: subiectum et predicatum conclusionis obiecta remota: et res significate obiecta remotissima. ac si dicerent: omnia hec sunt obiecta scientie: licet ordine quodam. de illo modo loquendi non refert. cum vsu modus loquendi vadit. stat quod omnia illa eque propinqua intellectui obiiciantur: vel vnum magis: et aliud minus: licet actus assentiendi sit idem. exemplum: eodem ac tu fruor deo: et vtor creatura: et magis illo actu diligo deum quam creaturam.

¶ forte dicis et cum apparentia: quando assentio huic / deus est trinus et vnus: assensus ille solum terminatur ad conclusio nem: et sunt alie noticie simplices simul in intellectu: quia non stat noticia iudicatiua sine apprshensiua: quarum alique terminantur ad res:et alique ad emminos propositionis cui assentio.

¶ Contra hoc arguitur. noticia iudicatiua omnis est apprehensiua: licet non contra vniuersaliter: et si sit apprehensiua / et rei significate representatiua / rem significatam per propositionem representabit: ergo terminabitur et ad propositionem totam: et ad rem significatam per terminos illius. quod complexum sit obiectum fidei patet: assentio articulis fidei: qui sunt propositiones vt in distinc. xxv. dicemus. Item scientia est conclusionis: primo et secundo posteriorum: igitur.

¶ Secunda conclusio. tam propositio quam res est obiectum fidei habituaracquisite: probatur: idem est obiectum habitus et obiectum actus: licet vnum sit obiectum habituale: et aliud obiectum actuale: sed tam propositio tota quam res significate per eam sunt obiectum fidei actus: igitur.

¶ Sed circa fidem infusam partita est positio. vna dicit quod obiectum primariumt immediatum fidei infuse est hoc totum orn renelatum a deo est verim / in sensu quo est reuelatum. et fides infusa immediate inclinat in assensum illius propositionis et mediam te illa propositione inferuntur omnes alii articuli: vt mundus fuit creatus a deo est reuelatum a deo. et sic fides infusa partialiter causat assensum aliorum articulorum: sicut habitus principiorum mediate inclinauit ad assensum actualem conclusionis.

¶ Contra illud arguitur: sequitur quod fides infusa partialiter inclinat ad falsum. patet. ad assensum istius antichristus non erit / inclinat partialiter fides infusa. patet sillogisando sic: omne reuelatum a deo est verum: anticpristus non erit / est reuelatum a deo: igitur. ponendo quod credam / antichristum non fore / esse reuelatum a deo. tunc assentio his premissis: omne reuelatum a deo est verum: anticprisum non fore est reuelatum a deo: igitur. assentio illi antecedenti: licet erronee minori. ad assensum conclusionis assensus maioris partialiter concurrit. ergo fides infusa mediate inclinat in falsum: licet immediate inclinet in verum: scilicet in assensum istius: omne reuelatum est verum in sensu quo reuelatum est. Secundo: charitas immediate inclinat in omne diligenndum propter deum: et in omnem actum meritorium: ergo sides infusa eque immediate inclinat in omnem propositionem credibilem.

¶ Tertio: sol causa vniuersalis concurrit ad multos effectus specie distinctos: ergo fides infusa que est causa vniuersalis inclinat immediate ad multos assensus specie distinctos.

¶ Propterea ponitur. Tertia conclusio: fides intula eque imedia te inclinat in omne credibile. patet iterum conclusioinclinat inaliquod credibile: et non potest dari ratio quaere in vnum credibile magis inclinat quam in aliud: ergo in quodlibet credibile eque immediate inclinat.

¶ Contra primam conclusionem arguitur sic: si fides terminetur in incomplexum: sequitur quod licite possum credere diabolo sicut deo. patet. capiendo hanc propositionem / deus creauit diabolum: vel deus diabolum creauit: assensus istius terminatur ad res significatas per hanc propositionem: et diabolus significatur per hanc propositionem: igitur.

¶ Secundo arguitur. noticia iudicatiua precise fertur in complexum. non assentio subiecto vel predicato nec rei significate: sed solum toti propositioni. sed assensus fidei est no ticia iudicatiua. ergo illa nullo modo terminatur ad terminos incomplexos vel ad res significatas per terminos incomplexos

¶ Tertio arguitur. totum nullo modo potest esse sine suis partibus. ergo pari forma noticia iudicatiua: quamadmodum est assensus: non potest esse sine noticia apprehensiua rerum significatarum per terminos. ergo licet quis in se experiatur quando credit vni propositioni / velscit vnam propositionem: quod res significatas per terminos intelligit: hoc est per noticias apprehensiuas non iudicatiuas existentes in intellectu: et sic fides et scientia non terminantur ad res: sed ad sola complexa

¶ Quarto arguitur. nihil scitur nisi verum: primo posteriorum. quod non est non scitur. sed nec terminus nec res est vera: secunde intentionaliter capiendo verum. ergo res non scitur: sed solum complexum. et sic de fide quia pari passu scientia et fides terminantur ad sua obiecta.

¶ Quinto. si fides terminaretur ad propositionem sequitur quod esset noticia reflexa: quod est inconueniens.

¶ Ad primum dicitur licet per credulitatem cognoscatur res: non dicimus nos credere nisi complexa: vel his qui propositiones proferunt: quibus fidem damus ratione propositionum. vel dicitur fides terminatur ad res pro quanto importantur per conplexum et non precise per incomplexum.

¶ Ad secundum nego quod noticia iudicatiua non feratur in incomplexum: sed verum est quod non fertur in incomplexum nisi proquanto est pars complexi.

¶ Ad tertium dico non est simile. deus non potest facere totum sine partibus ipsum integrantibus. potest tamen facere noticiam iudicatiuam sine alia apprehensiua a iudicatiua distincta: quia alie noticie apprehensiue nullo modo sunt partes iudicatiue: sed ab ea specie distinguntur: et licet naturaliter iudicatiua non potest esse sine apprehensiua simplici partium: iudicatiua est etiam apprehensiua: alioquin aliquis iudicaret de a. qui non apprehenderet a. quod est ineonueniens. illa iudicatiua est apprehensiua rerum significata¬ rum per terminos: et est adhesiua respectu totius et non respectu partium.

¶ Ad quartum concedo quod nichil scitur nisi verum: scientia tamen representat res significatas per verum.

¶ Ad quintum concedo quod sciemtia est noticia reflexa cum terminatur ad noticiam: puta ad propositionem et partes eius: et illa ratione est noticia reflexa: et licet ad propositionem terminetur non tamen oportet quod propositionem significet: vt patet de sincathegoreumatibus et actibus voluntatis nec est iudicium quo iudicatur quod talis propositio est vera. nec assensu illo assentitur quod ita est sicut perillam propositionem significatur: sed est assensus quo assentitur conclusioni scite. nec hoc argumentum est potosderandum: tenendo more arguentium: quod ad complexum significabile terminatur. potest idem argumentum contra eos applicari: eo quod illic sunt varia complexe significabilia: querendo ad quod eorum scientia terminatur. et qualiter ipsi respondent: ita eis respondebitur.

¶ Contra tertiam conclusionem arguitur sic: ad distinctionem actuum distinguitur habitus: sed omnium articulorum specie distinctorum sunt actus fidei specie distincti: ergo et habitus / specie distinguntur.

¶ Resdodetur: hoc est verum de habitu acquisito et naturaliter genito. non autem de habitu infuso. ille autem non capit distinctionem specificam ab obiectis: sed est in se vnus in vno: et ad quemlibet articulum immediate inclinat: hoc est cuiuslibet articuli assensum immediate partialiter producit: sicut causa vniuersalis vt sol et bos concurrunt ad generationem bouis: solet homo generant hominem. ii. phisicorum. sol tanquam vniuersalis cum multis aliis causis particularibus immediate ad productionem effectus / concurrit. sic habiius fidei infuse tamquam causa vniuersalis cum aliis particularibus causis immediate ad cuiuslibbet propositionis credibilis assensum concurrit.

¶ Teriio arguitur. ex tertia conclusione sequitur quod agens pure naturale successiue concurrit. ad contraria. consequens est falsum idem inquantum idem semper est natum facere idem: primo de generatione: et hoc in agente naturali. quod sesequatur patet sic: fides infusa fuit eadem in specie in his qui incarnationem praecesserunt: et in nobis. tunc sic: fides inclinauit Petrum vel Samalielem in assensum istius / christus morietur. post resurrectionem inclinauit in oppositum: quia oppositum fuit articulus fidei. modo assensus contradictoriorum sunt assensus contrarii. iiii. methaphisice: ergo fides infusa inclinat ad contraria ceteris omnibus / paribus.

¶ Quarto arguitur. fides infusa non inclinat in assensu alicuius credibilis. probatio: si paruulus capiatur baptisatus / et rapiatur a machometanis bosuensibus: proposito vno credibili tali: vt pote / deus est trinus et vnus: quando venit ad annos discretionis paruulus ille non assentiet illi articulo: et tamen habet fidem infusam: quia pono quod quam primum venit ad annos discretionis antequam fidem infusam per peccatum amittat / illud ei proponatur. si quis haberet habitum fidei acquisitum alicuius articuli: mox articulo apprehenso per intellectum / intellectus aduertens assentiet illi: quia habitibus possumus vti cum volumus secundum commentatorem. iii. de anima. sed hoc non potest paruulus per habitum fidei infuse. ergo fides infusa non inclinat in actum credendi Respondetur extra hanc materiam non inconuenit a gens naturale concurrer ad contraria partialiter: potissimum cum habet causam liberam secum concurrentem patet de noticia. distin. xxv. ii. sed hic aliud contingit. omnibus aliis paribus fides infusa inclinat ad assensum istius: christus morietur: postea ad oppositum illius. ponatur quod aliquis hebreus habuisset iudicium istud: christus morietur per aliquod tempus in cuius / priore parte christus erat moriturus: in posteriore vero christus erat mortuus. Iam ad illud iudicium fidei inclinabit fides infusa. et quam primum illud credibile incipit esse falsum: fides infusa non amplius inclinabit ad assensum illius: immo ad extremum potentie sue quantum in ea erat trahebat intellectum ad descensum illius. et si intellectus secum concurrisset: actualiter concurrisset ad dissensum illius. et per consequens assensus ille quo Hebreus assentiebat huic / christus morietur in primo instanti quo erat falsa per aliquem gradum eius subito remittebatur. probatio: desinit fides quae facit actum esse intensiorem licet esset continuatio naturalis alicuius partis actus: non tamen in eadem intensione graduali.

¶ Ad formam ergo argumenti: dico quod agens naturale quod est speciale instrumentum spiritus sancti / potest concurrere ad contraria hec causalitas naturaliter data est ei vt ad credibile quodlibet concurrat: et ad solum tale tempore quo est credibile. ex quo consequens est quod inclinat ad contraria. secus / est in aliis agentibus naturalibus: quae licet dici possunt instrumenta dei: sicut quaelibet creatura: non tamen sunt specialia instrumenta eius.

¶ Contra istud arguitur ex hac solutione sequitur quod deus potest facere creaturam rationalem impeccabilem per naturam: que senper conformabit / et naturaliter / voluntatem suam conformiter ad voluntatem dei. patet. ita est iam de aliqua creatura non rationali: vt de fide infusa. et idem patet de charitate infusa.

¶ Ad hoc argumentum suo in loco in secundo respondimus.

¶ Ad tertium argumentum: nego quod fides infusa non inclinat in actum credendi: sed argumentum bene probat quod non concurrat se sola cum intellectu ad actum credendi: non quod requirit fidem acquisitam ad hoc quod concurrat: sicut aliqui putant. in prologo. i. hoc ostendimus. et patet facili ratione. capio adultum ( de quo argumentum loquitur ) qui nunquam adhesit actualiter a credibili: possunt in eo applicari cause productiue actus fidei: dato quod non haberet habitum fidei infuse in eo. sed in eo est fides infusa que inclinat in quodlibet credibile: et habet sufficientes causas secum concurrendo ad productionem actus fidei. ergo nunc concurrit. et iste non habet habitum fidei acquisite per casum: igitur.

¶ Sed contra istud arguitur: fides habitus cum intellectu concurrit ad productio nem actus credendi: et fides infusa hoc non potest ergo fides infusa est fide acquisita imperfectiorrespectu eiusdem credibilis: quod est inconueniens.

¶ Rndondetur concedendo totum antecedens: quod non infert illud consequens. vides anima vacce probabiliter concurrit ad generationem anime sensitiue vaccine: et tamen animaintellectiua perfectior non concurrit. ignis generat ignem / et nullam substantiam generat angelus. licet per¬ fectissimi agentis perfectissima sit actio: non tamenoportet vtrobique quod agentis perfectior/ perfectior sit actioi estt potissimum in his agentibus quae a deo creantur. quidam doctor dicit fidem infusam esse scientiam de eo¬m dem obiecta perfectiorem: cum ipsa a solo deo creetur non autem scientia. sed probatio est nulla. patet demateria prima: que a solo deo est creabilis: et forma substantial producitur a creatura: que est materia perfectior.

¶ Contra istud arguitur. habitug fidei infuse infinitus potest producere intensum actum credendi cum intellectu. ergo fides infusa remissa potest producere actum credendi remissum: sicut argumentatus / sum in materia habituum superius. Preterea: si deus infunderet sorti similem habitum cum habitu acquisito: ille produceret actum cum concursu potentie: ergo habitum a deo creari / nichilfacit quin habitus potest actum producere cum potentia.

¶ Ad primum istorum negatur antecedens. non est defectus intentionis habitus / quod non sufficiat concurrere cum potentia sine vlteriori auxilio: sed requirit concursum secum aliarum causarum ab intellectu. sicut obiectum infinitum ad imaginationem / non potest producere sine intellectu noticiam: et si esset intellectus / infinitus creatus ad imaginationem: ille sine concursu obiecti non potest habere notitiam intuitiuam.

¶ Ad secundum concedo antecedens / consequentiam cum consequente. habitum creari a deo / non est causa proxima / quare ipse non concurrit cum potentia sine alio auxilio ad actum. sed talem habitum a deo creari est causa proxima. et quod ita sit / constat nobis a posteriore per experientiam non ex isto: sequitur quod fides infusa est inutilis: immo est vtilissima: cum sine ea de lege non est salus: et facit actum intensiorem quam esset sine ea. vtrobique quando alique cause iuuantur ab alia causa naturali vel libera ceteris paribus effectus est maior. Ulterius sequitur: homo citius credit alicui credibili cum fide infusa quam sine ea: et melius resistit heresi: cum fides infusa heresi resistat. patet. quanta inclinatione inclinatur ad productionem actus / fidei tanta inclinatur resistere contrario. Finaliter sequitur: homofirmius credit per fidem infusam quam sine ea ceteris paribus. patet. actus est intensior: et magis resistit corruptiuo: ergo firmius resistit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9