Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 10

Quaestio 10

An obiectum fidei semper sit verum, vel an assensus fidei sit verus

IN precedenti questione de obiecto fidei loquutisumus. nunc de obiecto complexo loquuturi sumus. propterea. Decimo circa hanc distinctionem queritur an obiectum fidei semper sit verum: vel an assensus fidei sit verus.

¶ Pro questionis solutione ponotres conclusiones.

¶ Quarum prima est. fides infusa semper est de vero. Secunda conclusio. fides actus semper est de vero. Tertia conclusio fides habitus acquisitus semper est de vero.

¶ Prima conclusio probatur. fides infusa est speciale instrumentum spritus sancti diffusum in cordibus hominum ad assentiendum inclinans. et si inclinaret ad falsu: tunc deus specialiter moueret ad assentiendum falso: quod est inconueniens

¶ Secundo arguitur ad idem. fides infusa inclinat solum ad assensum propositionis reuelate a deo. sed deus non potest reuelare falsum in sensu quo est falsum: quia tunc deciperet: quod in vltimis articulis pariensibus reprobatur. Non valet aliorum dictum quod non potest decipere de potentia dei ordinata: bene autem de potentia dei absoluta. articulus erat compositus in sensu dubio. non erat dubium apud sapientes quod deus non poterat decipere secundum legem nunc statutam et ordinatam: quia tunc in multis no bis traditis tanquam certissimis ambigeremus: ergo volebat articulus loqui de potentia dei absoluta

¶ Secunda conclusio patet per diffinitionem fidei actus superius positam: est assensus verus firmus et certus. certitudo ab obiecto dependet: firmitas ex parte actus oritur. hoc actum respicit in suo connotato: sic quod fluctuationem ab ipso tollit: licet eadm est res sit certitudo et firmitas.

¶ Tertia conclusio probatur semper habitus / inclinat proportionabiliter in ordine ad obiectum: sicut actus a quo emanauit.

¶ Contra primam conclusionem arguitur sic: reuelatio potest esse de falso. ergo conclusio et sua probatio secunda est nulla. antecedens patet. deus reuelauit Petro antequam gallus cantet ter me negabis. et reuelatione facta: non erat necesse Petrum negare christum: alas non peccasset negando christum: cuius oppositum ponit Augusti. et patet. distinctione. l. ca. fidelior. erat futurum contingens: quod patet. deus ab eterno sciuit omne futurum contingens esse futurum cathegorice: et tamen non propterea sequitur illa necessitas in aliquo contingente futuro. sicut anima christi in primo instanti quo erat in rerum natura sciebat quod iudas erat traditurus christum: et tamen non propterea iudas erat necessitatus tradere christum: quia si sic non peccasset: ergo eod est modo si alicui reuelasset / non adhuc magis necessarium fuisset quam antea: et tamen est omnino hinc inde similis difficultas. tunc sic: deus reuelauit Petro / antequam gallus cantet ter me negabis: et Petrus poterat non negare christum. ponatur ita esse. ergo christus poterat reuelare falsum: immo de facto reuelauit falsum: scilicet quod Petrus negaret ipsum: et tamen ponitur in esse quod Petrus non neget christum.

¶ forte dicis: ponendo illam in esse Petrus non negabit christum: iam ponitur aliquid incompossibile maiori. ista non simul stant: christus reuelauit Petro quod ipse esset negaturus christum: et Petrus non negabit christum: quia bene sequitur / christus reuelauit Petro quod eum esset negaturus: ergo Petrus eum negabit: vel negauit. vel sic: christus reuelauit Petro quod petrus negaret christum: et res non est posita in esse: ergo Petrus negabit christum. ergo oppositum consequentis est antecedenti incompossibile.

¶ Contra hoc arguitur sic. christus reuelauit illam propositio nem / est propositio de preterito vera: sed ad preteri tum nulla est potentia. vi. Ethicorum. ergo non potest non esse vera. sed necessarium nulli contingenti repugnat. patet vtrobique. non alias hec copulatiua est possibilis: o mne quod demonstratur per pronomenhoc / est sortes: et hoc est hoc deo demonstrato. ergo ille simul stant: christus reuelauit Petro quod Petrus esset eum negaturus: et Petrus eum non nega¬ bit: quod erat probandum. vel ducatur argumentum de fide infusa et suo concursu sic: Petrus vel Andre as assensit huic / Petrus negabit christum: velcapia tur aliqua de suturo de fide: et fides infusa concurrebat ad illud assensum: illa propositio est de preterito vera que nullo modo dependet ex vna de futuro contingenti. ergo hec est necessaria: totus iste assensus fuit: et non est possibile totum illum assensum fuisse / quin fuerit causatus ex fide infusa cum aliis causis concurrentibus: quia si fides infusa non concurrisset: assensus non fuisset tante intentionis. ergo ille assensus causabatur a fide infusa. sed illa erat possibilis in tempore inter medio inter reuelationem christi et negationem petri: Petrus non negabit christum. simus nos in tempore illo intermedio: et si illa sit vera / Petrus non negabit christum: fides infusa inclinauit in falsum.

¶ Ad primum putctum argumenti concedo quod de falso potest fieri reuelatio. sed non est possibile quod reuelatio sit de falso: quia reuelatio nihil aliud est nisi manifestatio veri prius ignoti alicui a deo mediate vel immediate. si reuelatum non sit verum: assensus eius non est reuelatio. terminus reuelatio / connotat quod sit de vero. alioquin tibi dicens falsum / diceretur tibi illud reuelare. quod non est dicendum. ergo ista non stant simul / christus reuelauit Petro quod petrus esset christum negaturus: et Petrus eum non negaret. ponendo hanc in esse / Petrus non negabit christum: iam sequitur non est Petro reuelatum quod negabit christum. reuelatio potest esse non reuelatio christus reuelauit Petro / antequam gallus cantet ter me negabis: licet sit de preterito: non tamen est necessaria sua veritas dependet ex hac de futuro contingenti / Petrus negabit christum. ergo nec christus nec aliquis potest reuelare falsum: nec christus potest dicere falsum: vt in primo dixi: dicere quidem assertorie et intentione fallendi. quod propositionem falsam potest producere / non est dubium. concedo ergo quod Petrus post verbum christi et prolationem illius dicti mere contingenter negauit christum. fuit liber non negare christum: sicut et iudas contingenter tradidit christum post illa verba / vnus vestrum me traditurus est: et qui intingit mecum in peraspidem ille me tradet. christus potest non assertiue dixisse illud quod dixit: sicut potest non reuelare quod reuelauit.

¶ Ad secundum argumentum pro nunc dico negando hanc copulatiuam ob partium incompossibilitatem Petrus non negabit christum: et fides infusa inclinat ad assensum istius Petrus negabit christum ante positionem rei in esse.

¶ Contra secundam conclusionem arguitur sic hic assensus quo assentio huic / dies iudicii erit: vel antichristus erit: potest esse de falso: quia obiectum est contingens: hic assensus est vel potest esse fides: ergo fides potest esse de falso: et ponatur in esse: tunc fides erit de falso. Preterea: charitaset spes sunt circa falsum: ergo et fides. tenet consequentia: sunt virtutes theologice sicut et ipsa fides: et charitas est fide maior i. ad corinthi. xiii. si maior: compatiatur falsum / et minor. assumptum patet: prescitus / sperat consequi beatitudinem: quam non consequetur. de charitate patet: potest quis deceptus errore inuincibili / charitatiue in proximum tendere: vt dando elemosinam diuiti¬ quem credit esse pauperem.

¶ Respondetur concedendo quod fides potest esse defalso: sicut argumentum tangit. et iterum patet: hoc iudicium potest esse de falso: hoc iudicium est vel potest esse fides: igitur fides potest esse de falso. Secunda propositio: si iudicium illud sit de falso / non est fides: sed error / et perfidia. Tertia propositio: illa modalis diuisa vera / fides potest esse defalso: male ponitur in esse sic / fides est de falso. debet poni per hanc / hoc est de falso.

¶ Contra illud arguitur: ex solutione sequitur quod actus / fidei est eiusdem speciei specialissime cum errore: immo se quitur quod fides erit error. patet: ponendo quod vnus hebreus in lege assentiret huic / christus occidetur: continuando suum assensum per vnum tempus: in cuius priore medietate christus sit occisus: iam ille assensus in secunda medietate est error.

¶ Respondetur conced endo quod idem assensus successiue est assensus fidei et error. nec quilibet assensus fidei specie distinguitur a quolibet assensu erroneo. nec peccauit quilibet hebreus habendo illumassensum falsum pro tempore: patet de rudibus: quousque veritas eis fuisset sufficienter declarata: sicut inferius de bona vetula contra altissiodorum dicemus: qui etiam dicit oppositum istius assertionis.

¶ Ad secunduem argumentum: concedo antecedens et nego consequentiam. non est simile. spes et charitas sunt virtutes appetitus intellectiui. fides et eius actus spectant ad intellectum. et licet spes et charitas fidem psupponant: possunt esse circa aliquod obinectum circa quod contingit error inuicibllis: non quidem per actum fidei: sed per aliquem alium actum cognitiuum. non solus actus fidei sufficit vtrobique ad actus spei et charitatis: sed prudentie / et alii actus apprehensiui / et iudicatiui requiruntur.

¶ Tertio arguitur: fide credimus / corpus christi esse in eucharistia: vel sub hostia. et hoc potest esse falsum: sacerdos potest esse malus.

¶ Respondetur. hec non est de fide: corpus christi continetur sub hac hostia: sed solumhec. conditionalis / si sacerdos fecit debitam diligentiam: et nihil omissum est ad consecrationem corporis christi: corpus illic est.

¶ Contra tertia conclusionem arguitur sic: capio habituatum habitu fidei intenso vt. viii. circa hoc futurum anticpristus erit: vel aliud futurum contingens credendum: vt christus morietur. arguitur sic: habitus semper inclinat in similes actus entitatiue actibus a quibus emersit: vt in materi a habituum in hac distinctione iam patuit: ergo habitus hebrei qui eliciebatur ex his actibus / christus morietur: inclinabat eum ad assentiendum huic christus morietur: etiam post mortem christi / tempore quo illa propositio de futuro erat falsa.

¶ corte dicis (et ita dicendum est) non est amplius ille habitus fidei habitus: sed habitus erroris: et ad falsum inclinans. quam primum in falsum inclinat / non est habitus fidei.

¶ Contra hoc arguitur: ille habitus fuit genitus ex actibus / fidei: et ex solis talibus ergo quandocumque remanet remanebit fidei habitus: quia vtrobique ex actibus temperantie / generatur habitus temperantie: ex actibus / iusticie habitus iusticie: ergo et eodem modo in proposito.

¶ hic homo potest duplicem viam elicere. vna est: ad habitum esse fidem sat est quod producatur ex so¬ lis actibus fidei: vel quod habitus ille desinit esse fides: quam primum obiectum est falsum.

¶ Contra priorem viam obiicitur quod non sufficiat qnod dictum est: quia tunc fides habitus inclinat in falsum: et pari ratione concedere debes quod fides actus inclinat in falsum: contra secundam conclusionemet vitatem. propterea capio secundam viam: quod non manet ille habitus fides. cum primum suum obiectum incipit esse falsum: habitus desinit esse fides. ad fidem habitualem / non sufficit quod ex actibus credendi et fidei sit genitus sed requiritur quod suum obiectum sit verum: si sit in rerum natura: et non falsum: nisi sit propositio plures que simul est vera et falsa: sed in sensu vero est obiectum fidei. simile dicerem de habitu temperantie: sortes habet habitum comedendi tanteum ex tali cibo in sanitate ex actibus temperantie genitum. habitus ille naturaliter inclinat habentem ad tantum comedendum in morbo: sed postea ille habitus desinit esse virtus: cum non inclinet conformiter ad prudentiam actuum regulatricem. stat quod generabatur conformiter ad actus prudentiales: et tamen similia iudicia iam habita non sunt prudentie

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10