Quaestio 11
Quaestio 11
Quomodo generatur et acquiritur fides acquisita
VIdimus nunc tres questiones de materia fidei: scilicet de sua necessitate et eius obiecto tam complexo quam incomplexo. et quia est specialis difficultas quo modo generetur actus fidei: vel quomodo primo acquiritur habitus fidei acquisite. propterea quarto circa materiam fidei et. xi. circa hac distinc. xxiii. quaeritur: quomodo generatur et acquiritur fides acquisita.
Circa hanc materiam varia est positio. vna tenet quod assensus fidei naturaliter causatur: ita quod ho / mo necessitatur assentire motiuis allatis. hec positio est periculosa in fide. Alia est positio tenens quod fides actus causatur a sols voluntate.
¶ Circa has positiones ponam quattuor conclusiones. Quarum prima est: fides non pure naturaliter causatur mediantibus mediis intellecum vrgentibus ad ai sentiendum. Intelligo hic de primo actu fidei: velde actu fidei vniuersaliter.
¶ Quarta conclusio: primus actus fidet causatur a ratione thopica et pia affectione: et perconsequens actus fidei est liber: immo quilibet est liberin se vel in sua causa.
¶ Prima conclusio probatur: quia opposito dato actus fidei (et ex consequenti habitus acquisitus ) non esset in ptante nostra et p consequens homo non peccaret non habendo fidem nec habendo heresim: quod est falsum.
¶ Secundo arguitur auctoritate Augu. super Ioannem omelia xxvi dicentis / intrare ecclesiam potest quis noles: accedere ad altare nolens: recipere potest sacramentum nolens: credere autem non nisi volens.
¶ Tertio arguitur: si credere non caderet sub imperio et libertate voluntatis: tunc non caderet sub precepto: sed hoc est falsum: vt patet per apostolum ad hebreos. xi. dicentem: credere enin oportet accedentes deum. et Mar. vlti. scribitur / qui vers non crediderit condemnabit. et mulieri cananee dixit christus: fides tua saluam te fecit. et credidit domno Abraham: et reputatum est illi ad iusticiam. consequentia patet: nichil cadit sub precepto quod non est in facultate voluntatis nostre.
¶ Secunda conclusio probatur: sola volunmtas non potest causare assensum etiam formidolosum. ergo a fortiori non potest causare assensum firmum: quamadmodum est assensus fidei. antecedens patet: non possum assentire huic / astra sunt paria (te ste experientia ) sine motiuo: etiam assensu formidoloso.
¶ Secundo arguitur ad idem: tunc voluntas potest per suum imperium facere intellectum assentire quod homo est episus / abbas / sanus / vel frater suus mortuus est viuus: contra experientiam.
¶ Tertio: hoc tenet Aristo. ii. de anima textu commenti. lxiii. dicens: ymaginari possumus sed cum volumus: operari autem non possumus cum volumus.
¶ Tertia conclusio probatur: si quis habet habitum acquisitum alicuius credibilis: tunc intellectus cum noticia apprehemsiua credibilis mere naturaliter producit actum fidei: saltem nullus concursus voluntatis requiritur.
¶ Secundo arguitur ad idem: aliquod antecedens explicite creditum in bona consequentia infert consequens creditum: et homo assentit bonitati consequentie. tunc sic: assensus atecdecedentis et bonitatis consequem tie naturaliter producunt assensum consequentis: ergo assensus talis consequentis mere naturaliter producitur.
¶ Quarta conclusio probatur. actus fidei est liber: vt dicit prima conclusio: et non potest causari a sola voluntate: vt dicit secunda conclusio: et cum est effectus / habet causam vel causas: et nullas alias habere potest nisi motiua thopica et imperium voluntatis.
¶ Cause euidentes in consequentia euidenti causant euidentem assensum: quamadmodum non est fides. Preterea: sole rationes thopice non possunt generare fidem. probatur: solum possunt generare opinionem: que est assensus sub fide: ergo requiritur concursus alicuius alterius cause secum ad causandam fidem: et non videtur aliud nisi pia affectio: igitur. Insuper: assensus causatur vno istorum modorum. primo modo ex quacumque noticia apprehensiua terminorum: vt assensus propositionum perse notarum: vel ex sola intuitiua tantum: et sic causatur assensus propositionis euidentis contingentis. vel causatur ex assensu propositionum antecdecedentium in bona consequentia mere naturaliter. vel generatur ex noticia abstractiua proprie dicta / que intuitiuam presupponit: vt iudicium quod habeo de patre viso. vel a ratione thopica et pia affectione. non video quod assensus producatur nisi vno istorum modorum. modo assensus fidei non producitur quinque primis modis: ergo vltimo modo producitur.
¶ Contra ista arguitur sic: rationes thopice non naturaliter producunt suos effectus: sed solum libere: ergo non requiritur concursus voluntatis. antecedens patet: in vno generant opinionem: ergo et in quolibet. cum sint passa eiusdem rationis: si rationes thopice sint agentia naturalia.
¶ Secundo arguitur. ratio probabilis et intellectus producunt opinionem fidei contrariam: ergo ratio thopica non iuuat voluntatem ad productionem fidei que est suum contrarium. sicut calor. non iuuat frigus producere frigus.
¶ Respondetur negando quod ratio thopica non generet naturaliter suum effctum (scilicet opinionem ) si non fuerit obex / in intellectu: vel affectu illius cui adducitur. si sortes habet habitum fortem contrarium opinandi: vel argumenta plurima in oppositum: vel affectionem magnam in voluntate ad oppositum: in tali ratio thopica nichil generat. in alio vero disposito naturaliter suum effectum generat.
¶ Ad secundum concedo antecedens: et negoconsequentiam. vna caufa naturalis producit vnum effectum: ita ipsa alteri cause applicata alium effectum producit. vt assensus euidens maioris cum assensu euidenti minoris producit scientiam: si consequentia fuerit euidens: et si consequentia fuerit solum thopica / producit partialiter opinionem.
¶ Tertio arguitur. voluntas non fertur in incognitum: secundum Augu. x. de trinitate: ergo actus voluntatis non fertur in illum assensum actualem absque noticia eius: quam non oportet voluntatem habere.
¶ Quarto arguitur / datur primum opinatum: cui intellectus assentit cognitis terminis: ergo pari ratione datur primum creditum: cui intellectus cognitis terminis firmiter assentit. tenet consequentia connenienti similitudine. antecedens patet: non est processus in abissum in assensibus thopicis: ergo oportet deuenire ad primanopinionem: et illa non potest generari ex opinio ne priori: quia sic primam opinionem praecederet opinio.
¶ Ad tertium dicitur pro nunc: voluntas fertur in noticiam incognitam. numquam tamen voluntas vult aliquid nisi intellectus cognoscat. tamen potest vel le noticiam: non habendo noticiam reflexam illius noticie. qumo alas producitur noticia reflexa. ¶Ad quartum in prima questione prologi respondimus.
¶ Quinto arguitur: ex dictis sequitur quod actus fidei essent actus voluntatis: et per consequens fides spectaret ad appetitum: et non ad intellectum: contra omnes.
¶ Sexto arguitur: sequitur quod aliquid corrumpit suum effectum proprium naturalem: quod est inconueniens. consequentia patet: sit ratio in intellectu que produxit opinionem de a propositione. tunc illa eadem ratio cum imperio voluntatis superueniente / concurrit ad productionem actus fidei circa a propositionem: sed fides actus et opinio actus sunt incompossibiles: ergo aliqua causa naturalis agit ad corruptionem sui proprii effectus.
¶ Ad quintum concedo quod actus fidei mediate vel immediate est actus voluntatis tanquam imperatus. est tamenactus intellectus elicitus: et ei primo inherens. hoc est si intellectus et voluntas per possibile vel impossibile distinguerentur: inhereret intellectui et non voluntati.
¶ Ad sextum: concessum est hoc illatum in argumento decimo questionis prefate. et dictum est hoc non esse inconueniens: quando agens intendit effectum perfectiorem producere incompossibilem effectui suo priori: quia natura facit de possibilibus quod melius est. corrumpit ergo effectum imperfectiorem vt effectum perfectiorem habeat. Pari forma aliqua causa producit effectum ei incompossibilem et corruptiuum sui. patet / sint due propositiones conuertibiles quas scioesse conuertibiles: vt hec mulier diligit filium demon strando bertham:et bertha diligit filium: inciperiamhabersopinionem de priore. tunc illa opinio cum pia affectione superueniente producunt fidem de consequente: et scio quod consequens infert antecedens: ergo assensus consequentis corrumpit assensum antecedentis: qui partialiter produxit assensum consequentis.
¶ Septimo arguitur: sequitur quod quilibet legens in biblia et habens assensum circa propositionem fidei sine imperio voluntatis particulari / peccaret. patet: habet assensum dubium: si non apponat conatum voluntatis cum illo assensu quia ille requiritur ad fidei actum: et si non apponatur: erit solum assensus opinio.
¶ Octauo arguitur: sequitur quod erit aliquis assemsus altioris speciei et firmitatis quam primi principii: quod non videtur dicendum. patet. si apponatur conatus cum noticia terminorum primi principii / generabitur assensus altior assensu qui generaretur a noticia terminorum et intellectu.
¶ Ad septimum nego sequelam. sufficit conatum et voluntatis imperium habuisse vel habere circa totam fidem in vniuersali: et conatum apponere quando difficultas in fide se ingerit. regulariter ergo in particulari non requiritur imperium voluntatis circa quamlibet propositionem.
¶ Ad octauum dicitur: si concederetur illatum: quod inconueniens. Secundo dico. non est simile. vna noticia est euidens: circa quam imperium voluntatis non operatur. alia noticia ineuidens. quia hanc materiam latius prosequutus sum in prima questione prologi primi: pro nunc non magis insisto. Concludendo dico: actus credendi est in potestate hominis: ita quod potest credere / et non credere: credere et discredere: iuuare motiua superuenientia per voluntatis imperium: vel ea impedire. nonne vides si reges oppositi bellum inter se commiserint: quam differenter recitant et assentiunt vtriusque subditi digladiationem: propter affectionem et amnaffectionem ad suoset ad oppositos.
¶ Dubitatur an fides informis et fides formata differant. Respondetur: charitas a sanctis vocatur forma virtutum. non quod virtutem informet: sicut actus potentiam: sed quia alias virtutes dirigit et perficit: vt bene exeant in actus suos. vnde Ambro. superepistolam ad Romanos. Charitas est mater omnium virtutum que omnes informat: sine qua nulla recta virtus est: fides sine charitatem est informis et mortua: secundum illud Iaco. ii. Fides sine operibus mortua est. et Aug. enchiridon. ii. c. fides sine amore nichil prodest: quando adiungitur ei charitas / formata est. hoc suppofito.
¶ Respondetur per propositiones. Quarum prima est: fides informis distinguitur realiter a fide formata. hec propositio verificatur de fide informi in sorte: que a qualibet fide formata distinguitur.
¶ Secunda propositio: fides informis nunquam distinguitur a fide formata in eodem supposito. probatio. affirmatiua exponibilis illi opposita denotat fidem esse formatamet informatam in eodem: quod est falsum. ergo hec negatiua est vera.
¶ Tertia propositio: fides informis erit formata in eodem sup¬ posito: siue sit sermo de fide infusa / siue acquisita. probatio: manente fide in quacunqe acceptio ne sine charitate: potest superin fundi charitas: ergo illud quod erat fides informis erit fides formata. pariforma fides formata erit fides informis. sed non est possibile quod fides informis sit formata: capiendo fomata nominaliter: et non ampliatiue. ergo non est distinctio inter fidem formatam et fidem informem inquantum huiusmodi: cum successiuc vna erit alia: non tamen nego quin hec fides informis (demonstrando vnam fidem informem acquisitam ) differat specie ab hac fide formata: demonstrando aliam fidem alterius speciei acquisitam. nunquam autem de fide infusa: cum quelibet sit cuilibet infuse eadem in specie.
¶ Dubitatur secundo an primus actus credendi potest esse meritorius. quod non: nunquam actus intellectus est meritorius nisi a voluntate imperatus: sed primus actus voluntatis primum actum fidei imperans / non potest esse bonus: quia ad bonum actum in voluntate requiritur dictamen in intellectu: scilicet actus fidei.
¶ Respondetur. primus actus fidei potest esse meritorius: et imperabitur ab actu bono voluntatis. et iste actus voluntatis regulabitur a dictamine prudentiali opinatiuo. ad bonitatem actus sufficit ignorantia inuincibilis: hoc est error probabilis: ergo a fortiore opinio vera.
On this page