Quaestio 12
Quaestio 12
An fidei confessio sit actus fidei et cadat semper sub praecepto
Duodecimo et ultimo circa hanc distinctionem vigesimam tertiam queritur: anfidei confessio sit actus fidei: et cadat semper sub precepto.
¶ Pro questionis solutione pono conclusiones. Quarum prima est. Uelle confiteri fidem non est actus fidei. probatur hec conclusio. quilibet actus fidei est actus intellectus. volitio confitendi fidem in publico vel in occulto est actus voluntatis. ergo volitio confitendi fidem non est actus fidei. consequentia tenet in baroco. et premisse sunt clare.
¶ Secunda conclusio: non semper nec in quolibet loco homo tenetur confiteri fidem: et velle eam ore tueri. probatur hec conclusio. confiteri fidem est preceptum affirmatiuum: ergo non obligat pro quolibet tempore: consequentia est nota. Secundo arguitur: stat quod confiteri fidem in publico nichil bos ni acquirat reipublice fidelium: sed irrisionem et destructionem vnius boni membri ecclesie. sed in tali casu non est patiendum: secundum illud Matthei. vii. Nolite sanctum dare canibus: nec margaritas proiciatis anteporcos. Tertio probatur ider ex facto Pauli: qui aufugit per sportam in Damasco Actuum. ix. et secunde Corin. xi.
¶ Tertia conclusio. confiteri fidem interdum est de precepto: ita quod non sufficit ad salutem credere interius: sed requiritur quod homodo constanter fidem verbo et opere ad mortem inclusiue tueatur. probatur hec conclusio ad Romanos. xi. Corde enim creditur ad iusticiam: ore autem fit confessio ad salutem. Preterea arguitur. deus est diligendus super omnia. ergo honor deiet defensio sue fidei est praeponenda vite corporali. opposito dato: peruertitur ordo charitatis exemplo martyrum. et Matthei. v. Beati qui persequutionem patiuntur propter iusticiam: quoniam ipsorum est regnum celorum. et Ioannis. xv. Maiorem dilectionem nemo habet quam vt animam suam ponat quis pro amicis suis. pati ergo mortem / est de precepto pro confessione fidei: quando subtrahitur honordeo: vel vtilitas spiritualis proximo: quam homo tenetur illi dare: propterea fichodemus / Gamaliel / et multi principes synagoge peccabant: qui non sunt confessi ore christum messiam in lege promissum: cum issud congnouerunt ex prophetarum oraculis: et illic agebatur de honore dei: et magis curabant de proprio suo honore: ne de dignitatibus suis eiicerentur: secundum illud Ioannis. xii. Ueruntamen multi ex principibus crediderunt in eum: sed propter phariseos non confitebantur: vt de synagoga non eiicerentur. et postea subiunxit euangelista causam proximam peccati eorum dicens: dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam dei. vbi glo. interlinearis: hic improbat credentes: etiam tenebantur illuminare simplices in veritate. licet isti erant postea boni: tamen in hoc peccabant: sicut Petrus in negatione. si publice veritatem dixissent: magnam vtilitatem in fide in populo induxissent. propterea tunc confiteri erat preceptum affirmatiuum: quod omiserant.
¶ Quarta conclusio: licet confiteri fidem pro opere consilii: ex cuius confessione iudicat confitens quod occidetur. probatur. consilia sunt de meliore bono. ergo licet seruare vitam / in illo casu sit bonum: constanter fidem tueri est magis bonum. ergo ipsum est licitum. Item: milte sanctem virgines poterant latitare sine peccato manentes fideles: et tamen zelo dei ducte prodierunt in publicum: et nomenchristi confesse sunt: et noluerunt habere viros: quod erat licitum: sed manere in sancta virginitate. idem fecerunt alique minorice in principio fundationis religionis eorum sub miromolmo in occidentali hesperia: quibus non erat preceptum adeundiagarenos plusquam aliis hoc onus non accipientibus. igitur.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur. si quis vadat hierosolymam: et transeundo ponatur in medio mahometistarum: debet citius mortem pati quam nomen Iesu negare: licet videat suam mortem non prodesse rei publice christiane. citius debet pati mortem quam turpe perpetrare.
¶ Respondetur concedendo quod assumptum est. non potest nomen Iesu negare sine peccato: licet interius consentiat. hoc est contrauenire precepto negatiuo: quod semper et pro semper obligat. scilicet: non negare nomen Iesu: secundum illud saluatoris. Si¬ quis negauerit me coram homibus: negabo eum coram patre meo qui in celis est. Aliud est silenter pertransire et nichil loquendo de hoc. non cuilibet interrogato est respondendum affirmatiue vel negatiue. sed affirmatiue respondendum est / quando locus et tempus se offerunt. et si homo se offerret: existimans erronee multum aliis prodesse concedendo quod Iesus est deus: et machometus est damnatus in inferno: adhuc non solum bene agit: sed multum ardue. stat quod prosit propter suam constantiam. sufficit quod non oberit. ad actum bonum non requiritur prudentia: sed sufficit opinio prtobabllis.
¶ Contra tertiam conclusionem arguitur. si vos persequuti fuerint in vna ciuitate / fugite in aliam Mat. x. et illud potest confirmari exemplo Pauli secunde ad Corinthi. x. Nuperrime allegati in probatione conclusionis secunde. qui aufugit cum eum persequuti sunt. dicit in fine tormentorum que passus est damasci: prepositus gentis arethe regis custodiebat ciuitatem damascenorum / vt mecomprehenderet: et per fenestram in sporta dimissus sum per murum: et sic aufugi manus eius.
¶ Respondetur: quando est persequutio personalis: puta queritum prelatus vel vnus homo singularis: non quia fidelis est: et tunc licet aufugere: et potissimum quando seruatur ad maiora: sicut erat de Paulo. de quo christus dicebat: ostendam illi quanta oportet eum pati pro meActuum. ix. hoc modo helyas tesbes aufugit a iesabele regina illa pessima: tertii Regum xix. quod persequutio erat personalis patet: quesiuerunt Paulum / aliis christianis relictis. quando persequutio est fidei primo: et ex consequenti persequntio est indifferenter in hanc personam et in illam: tunc nullo pacto est aufugiendum: potissimum si eius mors verosimiliter plus proderit politie fidelium quam oberit: exemplum de milite in bello: si iudicet quod sua fuga est aliis in ruinam: et ei turpis: non est fugsendum: sed expectandum. si videat quod non noceat sue politie sua fuga: sed multum proderit vt adhuc seruetur: debet aufugere. fuga est actus fsortitudinis pro loco et tempore.
¶ Contra quartam conclusionem arguitur: probando quod nunquam licet patimortem pro opere consilii: et hoc sic: quando sunt duo: et vnum est de precepto: et aliud de consilio: numquam consilium deobligat a precepto. sed preceptum est seruare vitam: consilium vero pati mortem in casu quarte conclusionis: igitur.
¶ Confirmatur hec ratio. quandocumque sunt duo praecepta incompossibilia / maius / et minus preceptum: minus maioricedit: et desinit esse preceptum. ergo a fortiori. quamdocumque concurrunt preceptum ab vna parte / et consilium ex altera. consilium cedet precepto: quia implicat quod realiter consilium sit de a. et praeceptum de opposito a. ad has rationes (licet aliquid coloris prima fronte habeant) in. xlix. distinc. quarti respondi.
¶ Dubitatur: an ratio inducta ad ea que sunt fidei minuat meritum. Respondetur: ratio adducta pro fide non minuit meritum. patet. vel ratio est sonlum probabilis: et tunc non creditur vigore illius rationis: vel crederetur sine illa ratione. si esset demonstratio:yt ad hac cotus est necminuit meritom dum homo est paratus illi assentire siue habeat de monstrationem siue non. quia dato quod non fuisset adducta demonstratio: nichilominus assensisset assensu fidei. vt si libere pono me ad transeundum ad sanctum Iacobum: licet aliquis me necessitet: igitur dum modo equaliter me haberem ad transitum licet ille non superueniet: non perditur meritum meum. si esset ratio apparens et sophistica contra fidem: tunc talis ratio auget meritum: si assensum ita intensum continuo sicut ante illud sophisma. ratio: apponoplus de voluntario: et difficilius est assentire. Ulterius dicitur: laudabiliter factum est acquirere rationes et manuductiones pro fide: vt increduli putantes nos credere inopinabilia ad fidem adducamtur: et manuteneantur paruuli in ea: et solidentur per rationes: secundum illud prime Petri. iii. Paratisemper ad satisfactionem omni poscenti vos reddere rationem de ea que in vobis est fide et spe. Et eccles. xxiiii. Qui elucidant me vitam eternam habebunt. valent etiam rationes ad perfectos in fide de lectandos: et vt circa legem domni meditentur: et a fluctibus inutilibus seculi elongentur.
¶ Uides quo modo volitio fidem tueri / non est actus fidei: ad fidem tamen et fortitudinem colligantiam habet: vt patet ex dictis in disti. xlix. quarti: in materia de martyrio. Ulterius patet non esse malum: sed bene factum: pro opere consilii pati mortem antequam opus deseratur: et zelus fidei plurimos strenuos martyres ad hoc adduxit. Amplius dicitur: licet acquirere rationes et manuductiones pro fide defendenda: non vt firmius credat: sed vt credita melius intelligat: querendo similitudines: sicut in materia ancipiti responsuri in sorbona factitant: etiam sicut apes argumentosa / querit rationes vt infidelibus fidem putantibus impossibile remoueatur obex: et vt manuteneantur paruuli in fide manuductionibus. quia non est possibile naturaliter quod credant sine motiuo: cum sola voluntas non potest causare actum credendi. et si paruuli dubitando in fide vacillauerint et peccent: meritum est per manuductiones pctam de eorum capitibus excutere: quamad modum bene actum est / peccatores in aliis generibus peccatorum inuolutos / a via mala ad bonum allicere / attrahere / et impetu rapere: vt tandem bene habituati pure libere maneant in bono. etiam manuductiones eos non necessitant ad credendum / nisi libere illud volunt. ergo sic ratio naturalis adinuenta non tollit meritum: sed plura ponit merita. vult sapiens credere siue habeat rationes siue non. voluntas iterum imperat intellectui ex charitate que rere rationes et analogias fidei confirmatiuas ad animarum lucrum: et dei gloriam. et sic plura habet merita / siue rationem inueniat siue non: quia per eum non stetit: inuenire aptas rationes est dei donum: et gratia a deo gratis data. sed si quis querat ratio nem intellectum conuincentem: non alas non crediturus: nichil meretur: sed peccat. assentire conclusioni demonstrate / non est actus liber: nec talis assentit propter diiinam auctoritatem et reuelationem. sed humanam rationem.
On this page