Quaestio 2
Quaestio 2
An omnes articuli explicite credendi in Apostolorum symbolo ponantur
SEcundo circa hanc distinctionem. xxv. queritur: an omnes articuli explicite credendi / in apostolorum simbolo ponantur.
¶ Pro questionis solutione scito Articulus (sicut dicit Richardus) nihil aliud est quam aliquid omnes communiter artans ad credendum. et dicitur simbolum a sin quod est con. et bolus morsellus: quia quilibet. xii. apostolorum apposuit vnum morsellum de istis articulis: quorum collectio dicitur simbolum apostolorum. sed de eorum numero penes quid distinguntur / est difficultas. aliqui ponunt. xii. articulos: quia duodecim apostoli illos composuerunt. sed melior est articulorum partitio per ipsa credibilia. tum primo: propter ordinem circa ipsa credibilia: potest quis facilius illa memorie commendare. tum secundo: non omnes conueniunt de ordine apostolorum in compositione articulorum: et est quaestio facti in fide non contenti. propterea de ordine apostolorum / quis apostolus hanc particulam adiecit: et quis illam: non est certum: nec curandum: cum erant edocti omnes a spiritu sancto: et eius erant organa et scribe in simboli compositione.
¶ Capiendo ergo ordinem penes credenda: dicitur quod sunt septem articuli circa diuinitatem secundum se consideratam. et septem de humanitate christi. circa deum in se consideratum: consideramus naturam / personam / operationem deo propriam. In natura est vnitas: in personis trinitas: in effectibus quos solus deus in creaturis operatur est bonorum participatorum triplicitas. secundum ista sunt septem articuli: quorum quattuor deum respiciunt quantum ad intrinseca: hoc est sine vllo respectu ad creaturas. Primus articulus respicit nature vnitatem: qui est credo in vnum deum: non in plures. ita quod sensus est: credo quod est vnus deus et non plures. reliqui tres articuli circa intrinseca dei sequuntur: quorum primus / et secundus est in ordine / ad diuinitatem in se: patrem omnipotentem. tertius: et in dominum Iesum christum filium eius vnicum dominum nostrum. Quartus articulus est: credo in spiritum sanctum. seruatur ordo originis inter personas diuinas. tres alii articuli de deo pro quanto creaturas respicit: exprimunt triplicem operationem deo propriam: quantum ad tres effectus in creaturis: qui sunt hi: creare / iustificare / beatificare / que operationes soli deo conueniunt. solus deus creat: licet aliqui (sine probatione sufficienti) creationem in rebus minutis creaturis dent: vt in prima distinctione quarti dictum est. solus etiam deus / iustificat / peccata remittendo. solus etiam beatificat / vitam eternam tribuendo. licet beatus ad suam beatitatem concurrat: hoc non sufficit ad se beatificare: cum deus hoc principaliter facit: et se libere creature communicat: et ei lumengle infundit: sine qui beatus nequit deum videre. Primam harum operationum exprimit articulus / ille / creatorem celie terre. secundam operationem ille articulus / sanctam ecclesiam catholicam sanctorum communionem remissionem peccatorum: cuius sensus est: deus sanctificat ecclesiam catholicam in qua est communio sanctorum et remissio peccatorum. tria hec concurrunt in iustificatione impii: peccatorum remissio / gratie infusio / et communio sanctorum: quo peccator iustificatus participat omnia bona sanctorum omnium: iuxta illud prophete: particeps ego sum timentium te / et custodientium mandata tua. charitas autem non querit que sua sunt: i. ad corintios. xiii. sed facit omnia communia. tertiam operationem: scilicet beatificationem: exprimit ille articulus / carnis resurrectionem vitam eternam amen: ita quod sit sensus: deus resuscitabit nos et dabit nobis vitam eternam pro bonis operibus. Sic ergo patet distinctio septem articulorum deum secundum se concernentium: quorum quattuor ad dei intrinseca: et tres ad extrinseca: pertinent.
¶ Rursus septem articuli respiciunt christum quantum ad naturam assumptam. quorum primus tangit verbi incarnationem: qui tangitur in simbolo / cum dicitur: qui conceptus est de spiritu sancto. secundus eius de virgine natiuitatem: et tangitur cum dicitur: natus ex maria virgine. tertius passionem tam git: qui comprehendit crucifixionem / mortem / et sepulturam: ideo hoc totum passus sub pontio pilato crucifixus mortuus et sepultus / ad vnum articulum pertinet. quartus articulus descensum ad inferos tangit: in propositione / descendit ad inferna. Quintus articulus resurrectionem tangit hic / tertia die resurrexit a mortuis. Sextus: ad celum ascensionem: scilicet iste: ascendit ad celos sedet ad dexteram dei patris omnipotentis. Septimus aduentum christi ad iudicium explicat hic / qui venturus est iudicare viuos et mortuos.
¶ Hunc tamen ordinem apostoli consulto non seruarunt: propter faciliorem simplicium intellectum et memoriam tenatiorem habendam. considerarunt primo ordinem nature et personarum: quia vnitas: puta essentia diuina est in tribus: ab illa exorsi sunt. postea posuerunt personas diuinas secundum ordinem originis cum suis appropriatis. posuerunt patrem et adiecerunt omnipotentem. postea creationem. creatio omnipotentiam respicit. deinde inceperunt ab articulis secunde persone. primo ab articulo concernente naturam diuinam in eo: deinde posuerunt articulos concernentes naturam ab eo assumptam: quorum vltimus / est aduentus ad iudicium: quia in forma humana iudicabit: secundum illud actuum primo: quamadmodum vidistis eum ascendentem sic veniet. postea articuli concernentes spiritum sanctum cum suo appropriato: credo in spiritum sanctum: deinde ponuntur articuli duas operationes trinitati exprimentes: que spiritui sancto appropriantur: scilicet impii iustificatio / et glorificatio: quorum principium est diuina bonitas: que spiritui sancto appropriatur Etiam propter memoriam faciliorem seruarunt ordinem temporis. quod patet post articulum eternitatis diuine nature et prime persone / additur articulus creationis: que est opus primum in tempore: iuxta illud Geneseos. i. "In principio creauit deus celum terram". in tempore sequitur incarnatio secunde persone in diuinis / et acta et passa in carne secundum ordinem temporis. hinc de tertia persona cum suis appropriati loquuti sunt: que terminantur in retributione finalis glorie. De ordine apostolorum in particulis addendis fide non constat: nec aliunde sufficienter. satius iudico de illo dubitare / quam dubium pro certo scribere: hoc est vero simile / quod tenuerunt ordinem in dignitate inter se: quia ex familiaritate cum christo praerogatiuis eis concessis cognoscimus quattuor fuisse praecipuos: scilicet duos fratres de Bethsaida: et filios Tebedei: quorum praecipuus fuit simon Petrus. ordinem dignitatis inter se de aliis octo non possumus ita bene coniecturare ex scriptura sacra. de hoc nobis dubitandum est. dignitatem inter se: et ex consequenti ordinem: cognouerunt. a Petro ergo primo inchostum est: postea ad tres istos alios nominatos: postea ad alios per ordinem. hec est michi nota: hiduodecim composuerunt simbolum hoc fidei. et hec dubia: hanc particulam adequate composuit iste: et illam particulam / ille. vt si quilibet duodecim virorum poneret lapidem vnum in cumulum: et michi reuelaretur: et non quis posuit hunc lapidem vel illum: tunc essem certus quod hi duodecim homines fecerunt hunc lapidum cumulum: sed nescirem quis determinate posuit aliquem determinatum lapidem. Paulus et Barnabas non erant de hoc sacro duo denario apostolorum numero: sed apostoli ad partem. propterea nihil posuerunt in simbolo. simbolum apostolorum dicitur maius / quia ab apostolis conditum erat: qui erant ecclesie bases. et submissa voce canitur quiam ecclesia tempore compositionis eius latuit. simbolum Nicenum et Athanasii erant posteaconditi contra hereticos insurgentes suo tempore. propterea contra illas hereses insistunt: et exponunt apostolorum simbolum: et ipsum particularius explicant in his que contingunt illas hereses: et quia erat iam publica ecclesia / et in aperto procedens / publice canitur post euangelium: quia de euangelistis trahuntur simbola. sed quia non quilibet poterat. legere totam sacram scripturam: magis necessari a collecta sunt in vnum ex diuersis scripture locis: vt quilibet articulos in manibus haberet.
¶ his premissis. Respondetur ad questionem: multa sunt a variis credenda que non continenter in apostolorum simbolo. patet: prelati et qui aliis presunt in spiritualibus tenentur plura alia scire. simbolum autem datur pro communi plebe.
¶ Secunda conclusio: multa sunt alia a simplicibus credenda explicite que non continentur formaliter in apostolorum simbolo. patet de existentia corporis christi in eucharistia: et quod baptismus est sacramentum fidei necessarium ad salutem. patet hec conclusio: de summa trinit. et fi. catho. ca. firmiter. idem patet de processione spiritus sancti a patre et filio: ex determinatione concilii niceni.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur: si corpus christi esse in eucharistia / est de fide: et quod spiritus sanctus est a patre et filio / est de fide: sequitur quod ecclesia potest condere articulum fidei. consequens est falsum: ergo et antecedens. quod sequatur patet: homo poterat dubitare de his ante determinationem ecclesie: non autem post ecclesie determinationem: ergo ecclesia condidit articulum fidei. Quod consequens sit falsum arguitur sic: aut veritas dicenda est catholica: quia est diuinitus reuelata. aut in scriptura diuina contenta: aut quia ab ecclesia recepta et approbata: aut quia ex aliquo predictorum in bonam consequentia sequitur. si duo prima: reuelatio dei / aut contineri in sacra scriptura non dependet a voluntate hominum: ergo est articulus sine approbatione ecclesie: siue capiatur ecclesia vniuersalis: siue caput ecclesie. si tertium / quia ab ecclesia recepta et approbata: queritur quare ecclesia talem articulum recepit: aut quia sibi diuinitus est reuelatus: et tunc absque receptione et approbatione esset veritas catholica: quia est veritas diuinitus reuelata et inspirata. aut ecclesia eam recepit / quia in scriptura diuina eam inuenit: et tunc iterum absque tali receptione et approbatione esset catholica: eo quod in scriptura diuina continetur. aut ecclesia recepit articulum / quia ei placet: tunc ecclesia faciendo veritatem catholicam inniteretur humane voluntati tantum: et ita fides nostra esset in voluntate hominum: contra illud prime corin. ii. sermo meus predicatio mea non in persuasibilibus humane scientie verbis: ergo multo fortius non in voluntatibus humanis.
¶ Respondetur: in primis / ecclesia facit quod propositio que erat tenta dubia et probabilis ad vtranque partem licite ante determinationem: post determinationem non teneatur amplius dubia: sed inconcussa et certa. et sic artat nos ad credendum et non discredendum: vbi licite poteramus ante discredere: ecclesia tamen non mutat propositionem falsam in veram: propositio illa que tenebatur probleumatice ante determinationem ecclesie non erat falsa: sed semper vera: si fuisset formata. ecclesia innititur in determinatione sua quantum potest sacre scripture: et deum rogat vt eam illuminet de veritate illius. modo deus hoc facit in talibus. eodem spiritu scriptura exposita est / quo reuelata est quia non deficit fides ab ecclesia. dico quod ecclesia non approbat propositionem vel reprobat eam in sensu quo approbanda vel reprobanda est / quia sibi placet: sic quod suum velle sit causa. sed causa est: quia deus non deest ecclesie in materia fidei: sed eam illuminat in sensu scripture / qui sensus est catholicus et hoc intelligo in ecclesia indubitata vniuersali: pro qua christus rogauit ne deficeret fides eius Reuelatio spiritus sancti ecclesie de veritate illius propositionis est causa quare est articulus: et non voluntas hominum. sic deus homines illuminat vt veritatem explicent: quam si explanauerint: non est amplius dubitandum: ex his patet an ecclesia faciat articulum. In summa dicimus: ecclesia facit et ecclesie determinatio: quod propositio que tenebatur licite probleumatice / non amplius teneatur talis: sed hoc non venit a voluntate hominum ecclesie: sed a deo inspirante veritatem ecclesie: et quia veritas illius propositionis est a deo inspirata ecclesie: illa propositio est articulus: et ecclesia non facit hoc.
¶ Contra hoc arguitur: quando vniuersale concilium est rite congregatum: primum quod regulariter faciunt / est determinare quod illud concilium est in spiritu sancto legitime congregatum. tunc sic: hec propositio / hoc concilium est in spiritu sancto legitime congregatum / est articulus fidei. et si sic: ecclesia facit nouum articulum. si non est articulus fidei: ergo licet discredere post illam solennem determinationem: et assentire huic: hoc concilium non est in spiritu sancto legitime congregatum. Dicis: multa non sunt dubitabilia que non sunt de fide: vt ego ero saluatus. Secundo dico si indubitatum concilium sit legitime congregatum pro extirpandis viciis et inserendis moribus: illa propositio est de fide: et nego quod homines illum articulum condunt: sed deus illam veritatem hominibus reuelat: quatenus consequenter bene procedat: et eis credatur: quia post determinationem illam non licet amplius dubitare de determinatis in fide a concilio.
On this page