Quaestio 4
Quaestio 4
Quomodo amittitur fides
¶ Sexta conclusio: fides infusa demeritorie perditur per heresim iuncta pertinacia siue dissensu articuli potest perdi fides infusa: vt si quis nolit credere huic / deus est: nec alicui propositioni nisi ei demonstretur. et si hec demonstretur ei: ipse assentit illi: et non obstante ipse perdit fidem infusam. meritum et demeritum in radice est in actu voluntati: vel eius omissione quo ad peccatum.
¶ Prima conclusio probatur: habitus acquisitus naturaliter corrumpitur: et non ad habitu opposito: quia non stant simul. sed dicis: hec probatio est nulla. opinio actus corrumpitur a scientia actu superueniente. et tamen scientia et opinio non se compatiuntur. sed dicetur: effectiue corrumpitur opinio actus a causa productiua scientie: que non potest suum effectum producere quin corrumpat effectum oppositum. sic forma aque corrumpit calorem. sic actus est natus producere habitum oppositum illi habitui preexistenti. ergo actus effectiue corrumpit habitum: licet habitus formaliter potest dici corrumpere habitum propter incompossibilitatem eius secum
¶ Secunda conclusio probatur: et multum habituatus in infidelitate (vt machometanus vel hebreus) ad fidem conuertatur: infundetur ei fides infusa in baptismo: si non ponat obicem. et non adhuc corrumpetur habitus suus infidelitatis: cum non elicuit actus oppositos. quia intemperatus in habitu (vt supradictum est) propter vnum actum oppositum temperantie / non emittit totum habitum iam diu acquiuntum.
¶ Tertia conclusio probatur: quia tunc quotienscunque homo esset in peccato mortali post fidem susceptam: esset infidelis / et hereticus: quod non est dicendum.
¶ Quarta conclusio probatur de heresi indeliberata: stat talem non esse peccatum: vel solum esse veniale. modo fides infusa non perditur per veniale. quo ad heresim deliberatam patet: stat habere heresim deliberatam sine mortali: assentiendo implicite et dissentiendo explicite articulo quem homo non tenetur scire explicite.
¶ Quinta conclusio probatur: fides infusa creatur a solo deo. ergo a nulla creatura potest corrumpi. patet in omnibus que a solo deo creantur. Sed dicis: prima forma substantialis a solo deo creabatur: que a creatura erat corruptibilis. Aliter arguo: fides infusa a solo deo est creabilis: ergo a solo deo est annichilabilis. tenet consequentia vtrobique in rebus a solo deo creabilibus.
¶ Secundo arguitur ad idem: charitas infusa a solo deo anichilatur secundem omnes. ergo ita est de fide infusa.
¶ Sexta conclusio probatur: fides infusa perditur: et non corrumpitur a creatura per praemissam: ergo solum tollitur ratione demeriti. et si aliquod demeritum fidem infusam tollit: potissimum erit heresis: iuncta pertinacia.
¶ Contra tertiam conclusionem arguitur: quodlibet mortale tollit charitatem demeritorie. ergo quodlibet tollit fidem. tenet consequentia: quia quod tollit maius tollit minus.
¶ Respondetur negando consequentiam. et ad probationem: quod tollit maius tollit minus: verum est ad hunc sensum: quod tollit istud quod plus resistit / tollit istud quod minus illi resistit. si intelligatur de maioritate: id est nobiliore: hoc est falsum. quod tollit vitam ab homine / non tollit vitam a catto. perfectiora plura requirunt ad hoc quod sint. modo charitas est nobilior fide.
¶ Contra septimam conclusionem arguitur: legens in biblia / et non apponens conatum voluntatis ad assentiendum aliquo assensu assentit: et non assensu fidei: sed solum assensu opinatiuo: quia fides non causatur a solo motiuo: vt in distinctione. xxiii. diximus. sed opinio est cum dubitatione.
¶ Secundo: homo habet scrupulum circa materiam fidei: vt circa resurrectionem mortuorum: de mundi perpetuitate. et talis est dubius: cum est scrupulosus. et si homo illa via amittit fidem: facile fides amitteretur: immo citius quam charitas.
¶ Tertio arguitur argumento superius facto: de illo qui apprehendit deum esse trinum et vnum: et non assentit illi. talis dubitat: et non perdit fidem non assentiendo: cum non semper tenetur illi assentire: et capiatur tempus in quo non tenetur assentire.
¶ Quarto arguitur: vetula non perdit fidem dissentiendo articulo alicui ex dictis sepiuscule in hac distinctione: ergo a fortiore dubitando circa talem articulum non amittit fidem infusam. consequentia est nota.
¶ Ad primum superius responsum est: et adhuc dico: non est necesse apponere conatum particularem circa quamlibet propositionem. sufficit apposuisse conatum circa primum credibile: et conatum circa hoc quod omnia in biblia contenta sunt vera. in sensu quia ponuntur: tunc habet habitum genitum: et virtualiter est imperium voluntati circa quodlibet credibile: et non habet opinionem vel dubium. inopinans non capit assensum plusquam ratio suadet.
¶ Ad secundum respondetur. in primis non est in potestate viri quin apprehendat oppositum alicuius articuli in casu nec quod magis est quin occurrat ei motiuum contra articulum: quod motiuum nullum causabit dissensum articuli vel assensum oppositi alicuius articuli. omnia ista naturaliter viro eueniunt preter eius intentionem: et sic nullo modo viro imputantur. habere scrupulum nihil aliud est quam habere motiuum: et habere scrupulum conscientie nihil aliud est quam habere motiuum contra conscientiam. stat tamemn iudicium intellectus: quod est conscientia. ergo scrupulus non ponit iudicium oppositum: sed motiuum: quod nihil generat. ergo scrupulus contra fidem nullo modo tollit fidem infusam: sed est materia virtutis: si ei resistatur. et adhuc si homo habeat heresim surrepticiam et indeliberatam circa illud quod tenetur explicite scire: non amittit fidem infusam: ratio: illa heresis non est mortalis: et nunquam homo amittit fidem infusam sine mortali.
¶ Ad tertium argumentum superius responsum est. capiendo taliter dubitare non amittitur fides insusa: quia potest esse sine vllo peccato.
¶ Ad quartum concedo consequentiam et consequens. sed pro complemento solutionum omnium et d ecretalis prime de hereticis: dico quod hoc intelligitur de dubitatione cumpertinacia. tunc homo dubitat cum pertinacia / quando tenetur homo dubitationem deserere. et vt melius id capias: hoc sic declaro. sortes propter sophismata occurrentia incipit fluctuare de resurrectione futura: ita quod in rei veritate fluctuat de veritate illius: et illud est proprie dubitare. apprehendere propositionem: ei illi non assentire nec dissentire: non est dubitare. nec bene sic diffinitur ab artistis. sed sic: apprehendere propositionem et fluctuare et vacillare de sua veritate: sic scilicet: si quereretur ab eo an esset vera: nesciret in quam partem se flectere: et talis est infidelis: si deliberate fluctuet: et sit pleno iudicio habito dubius. Dictum est ergo de diminutione fidei: que gradualiter non remittitur. heresis cum pertinatia: vel dubitatio cum pertinatia simul: totam fidem infusam tollit demeritorie.
¶ Respondetur. non des tamen augetur. orat enim ecclesia pro augmento fidei in collecta inquiens: adauge nobis domine fidem et spem: augetur per actus fidei: potissimum formatos et per hoc quod rogamus deum pro fidei augmento.
¶ Dubitatur an fides omnem dubitationem excludit ab intellectu. Respondetur: fides habitus acquisitus non excludit omnem dubitationem. sed fides infusa non compatitur dubitationem de qua loquitur. c. Dubius: de hereticis. sed fides actus circa aliquid credibile dubitationem talem prorsus excludit: sed scrupulos non excludit: nec difficultates immergentes: quas scientia excludit. hoc sic declaro: qui habet iudicium euidens causatum per noticiam intuitiuam de hac: sortes est albus: scit an sortes est longus: quomodo est coloratus: quomodo partes faciei eius proportionantur: et ita de multis aliis: inquirenti respondere nouit in promptu: sed si deus reuelaret Platoni illam: sic scilicet quod Plato haberet assensum fidei de hac sortes est albus: si quereretur a Platone: quam longus est sortes: an sortes sit pulchra facie: an longo naso: respondere nesciret vigore assensus fidei. simili ter habitus scientificus non compatitur motum surrepticium in oppositum: quod tamen non facit habitus fidei: et sic licet fides firmitatem includat: et dubitationem reprobatam excludat: tamen non omnem difficultatem circa suum obiectum emergentem excludit.
On this page