Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 5

Quaestio 5

An maiores ecclesiae theologiae incumbentes maiorem notitiam acquirant quam notitiam fidei

¶ Questio quinta. CIrca hanc uicesimam quintam distinctionem quinto queritur: an maiores ecclesie: theologie incumbentes maiorem noticiam acquirant quam noticiam fidei.

¶ Respondetur. hic est opinio domni Gandensis quodlibeto octauo. q. xiiii. quod sic. sic imaginatur triplex est lumen: quodam est glorie: et illud est sufficiens ad apertam visionem habendam de his quae modo credimus. aliud est lumen quod requiritur ad credendum articulis fidei: et illud nichil aliud est quam fides infusa. tertium lumen est lumen medium: clarius lumine fidei: et infra lumen glorie: quod est ad hoc quod credibilia de quibus habemus fidem intelligantur: et de ipsis habetur scientia. et licet cognitiones extreme in propriis luminibus: scilicet cognitio fidei et aperta visio in lumine glorie: non stent simul: tamen cognitio media: quae est scientia in lumine medio: stat cum cognitione fidei: quia extrema et medium minus repugnant quam extrema inter se.

¶ Pro questionis solutione pono conclusiones. Quarum prima est: scientia media non compatitur fidem circa idem obiectum ad intentionem huius doctoris. Secunda conclusio: de aliqua conclusione credita potest esse scientia naturaliter acquisita: de aliqua non potest. Tertia conclusio: beatus demonstratiue cognoscit conclusiones: quas nos sola fide credimus: nec possumus illas naturaliter scire. Quarta conclusio: aliquis viator scientifice et euidenter cognoscit hanc: deus est trinus in personis et vnus in essentia. Quinta conclusio: prophete poterant habere noticiam euidentem de futuris contigentibus: de quibus alii solum habuerunt fidem. et verisimiliter ita factum est.

¶ Prima conclusio probatur: nullum est ponendum lumen medium sicut iste doctor ponit. ergo nec scientia quae huic lumini innititur. antecedens patet: vel illud lumen infunditur cuilibet in baptismo: et tunc paruulus deductus ad infideles posset virtute illius luminis naturaliter scire credenda quae nos credimus. patet: habet intellectum agentem: et illud lumen: quod ad hoc sufficit. Si dicas: non infunditur in baptismo: sed cum theologie studet. tunc quero: an infundatur in primo actu studendi: vel successiue. si in primo actu: sequitur idem quod illatum est. si successiue: tunc qui multum studuerit: multum illius habitus habebit. Insuper: vero simile est si deus ita infunderet: magis illius luminis infunderet deuotis et deum orantibus quam studentibus et minus orantibus. consequens est falsum: quia secundum hunc: theologus habet scientiam et scit defendere scripturam virtute illius luminis: hoc nescit alter ineruditus. ergo fundamentum conclusionis est falsum. Dico ergo quod theologus theologie incumbens: per totam lecturam in sacro canone non acqurit scientiam sed fidem.

¶ Secundo arguitur probando conclusionem: sortes habet scientiam de hac: deus est trinus et vnus: et fidem actum circa eandem: ergo scit eam euidenter et ineuidenter: quod reprobauimus in. xxiiii. distinctione.

¶ Secunda conclusio patet: hec potest sciri in lumine naturali: deus est. potest sic efficaciter probari: ita quod nulla est rationabilis euasio. si inapparens proteruia demonstrationem impediat: paucissimas dabis demonstrationes. Secunda pars illius conclusionis patet de hac: dies iudicii erit. illa est contingens. ergo non est propositio scibilis: quia propostio scibilis est propositio necessaria nata fieri euidens per demonstrationem.

¶ Tertia conclusio patet: ista non potest naturaliter sciri a viatore: deus est trinus et vnus. patet vel ex noticia intuitiua dei: et illam naturaliter non potest habere viator: vel ex abstractiua proprie dicta qualem Paulus habuit post raptum: et hoc non: quia illa intuitiuam presupponit ad hoc quod naturaliter habeatur: vel per speciem intelligibilem vel aliud huiusmodi. sed beatus scit illam demonstratiue. patet: supponendo quod beatus potest tales noticias apprehensiuas formare sicut formarunt in via. hoc supposito arguitur sic: deus est trinus et vnus: est quoddam credibile compositum ex conceptibus similibus sicut format viator: necessarium: dubitabile. et potest deduci ex notioribus et prioribus. deducatur ex propositionibus compositis ex noticiis intuitiuis quas habent beati. sit a conceptus intuitiuus quem habet beatus de deo: tunc hec est euidens beato: a est trinus et vnus. tunc fiat syllogismus: omne a est trinum et vnum. deus est a. ergo deus est trinus et vnus: ponendo quod ly deus subordinetur conceptui quem format viator: iste premisse sunt notiores et priores conclusione necessaria: cuius assensum naturaliter causant. ergo deus est trinus et vnus demonstratur a beatis.

¶ Quarta conclusio patet de Paulo et Moyse qui habebant noticias intuitiuas dei transitorie dum erant in via. postea habebant noticias abstractiuas proprie dictas. et deus talem noticiam potest causare per species infusas deum singulariter representantes. Ex his conclusionibus patet: de aliquibus credibilibus potest esse scientia tam apud viatores quam apud beatos. de aliquibus solum apud beatos. de aliquibus nec apud viatores nec apud beatos.

¶ Quinta conclusio quo ad priorem eius partem patet. alicuius contingentis propositionis habentur iudicium euidens. patet de hac: albedo est: ergo cuiuslibet propositionis contingentis potest fieri noticia euidens. tenet consequentia: non est maior ratio de vna quam de alia. Sed dicis: iudicium euidens propositionis de presenti causatur a noticia intuitiua.

¶ Contra hoc arguitur: noticia intuitiua potest causare iudicium euidens. ergo deus se solo. tenet consequentia huius empthimematis per hanc propositionem subintellectam: quicquid deus potest causare mediante causa secunda: hoc deus potest causare se solo. si deus posset causare iudicium euidens propositionis contingentis mediante noticia intuitiua: tale iudicium deus / potest causare se solo.

¶ Item: si deus non posset causare iudicium euidens propositionis de futuro contingenti: hoc esset propterea: quia ipsa non remaneret contingens: sed hoc est falsum. deus euidenter veritatem illius cognoscit: et hoc non obstante propositio est contingens. Secundo: habetur naturaliter iudicium euidens propositionis de praesenti de aliqua re contingente per noticiam intuitiuam: et tamen res est contingens in instanti vel tempore in quo est: igitur: habetur ergo prior pars istius conclusionis. Secunda pars patet: deus reuelauit multas tales veritates se solo: et dei perfecta sunt opera: igitur. Insuper: vix prophete mansissent ita immobiles in his quae dixerunt nisi euidentias habuissent.

¶ Contra: illud quod dicebatur in fine probationis prime conclusionis quodam modo correlarie: quod theologus per studium in sacro canone non acquirit scientiam. processus sacre scripture est discursiuus: et notum ex ignoto inferens. patet: prime Corinth. xv. apostolus ex resurrectione christi concludit resurrectionem mortuorum. sic arguit: si resurrectio mortuorum non est: neque christus resurrexit. si christus non resurrexit: inanis est fides nostra: sed non est fides inanis. et christus resurrexit: ergo resurrectio mortuorum erit.

¶ Respondetur: processus ille nullo modo est demonstratiuus. procedit ex principiis tantum creditis. fidelis bibliam legens eque immediate assentit omnibus propositionibus: et non vni propositioni propter aliam. maiores tamen in ecclesia acquirunt multas noticias apprehensiuas adhesiuas consequentiarum et opinionum. acquirunt alias scientias ad expositionem scripture conducentes: per quas scripturam exponunt: et defendunt. et locos obscuros scripture exponunt: et sic potest infidelis facere. fidelis tamen assentit credibilibus firmiter quibus alter non assentit: et suam fidem augmentat.

¶ Contra quintam conclusionem in qua dicitur quod prophete habebant noticiam euidentem de contingentibus de quibus / inferiores solum fidem habent. prophete praedixerunt aliqua prophetice: et nesciebant in quo sensu dictum eorum erat verum. patet de Caypha dicente: expedit vobis vt vnus moriatur pro populo: ne tota gens pereat Ioannis vndecimo. hoc a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius prophetauit. tunc sic: Cayphas non habebat iudicium euidens: et tamen prophetauit. ergo erat propheta.

¶ Respondetur: ad prophetam proprie dictum requiritur quod propheta proferat sermonem propheticum: et intelligat in quo sensu est sermo intelligendus. intelligentia opus est in visione: Danielis decimo. si alicui communicetur aliquid incognitum: et non intelligat in quo sensu intelligitur: est solum propheta laxato vocabulo prophete. vt Pharao per somnium spicarum Genesis. xli. Balthasar videns manum in pariete scribentem. Ioseph et Daniel erant veri prophete.

¶ Secundo arguitur: Salomon habuit prophetiam: et tamen non habuit iudicia euidentia de his que nouerat. quod propheta erat: patet: deus infudit ei sapientiam et scientiam multam. tertii Regum. iiii. noticie quas habuit animalium et platarum erant apprehensiue multe: et non iudicatiue: ergo non erant euidentie.

¶ Respondetur: prophetia est iudicium non semper manens. sed quando deus actualiter ipsum infundit: quod infundit quando ei placet: communius quando est bona dispositio in propheta: propterea Eliseus quesiuit psaltem quatenus se ad prophetiam disponeret. quarti Regum tertio Noticie plantarum et animalium in Salomone non erant prophetie: sed noticie apprehensiue et iudicatiue habituales supernaturaliter infuse: sicut erant species concreate in Adam. modo noticia prophetica est iudicium actuale. potest tamen deus si voluerit infundere in mentibus prophetarum iudicia ineuidentia sicut euidentia.

¶ Finaliter circa totam istam materiam fidei dubitatur: an sit rationabile firmiter credere propositionibus credibilibus Et arguitur quod non: taliter credens abiicit rationem a se naturalem: assentiendo firmiter solum propter rationes probabiles. ergo est imprudens: nimis leuiter credens. qui cito credit leuis est corde dicit sapiens. rationes probabiles solum debent mouere virum ad hoc quod probabiliter assentiat. pars opposita est vera. patet ex predictis in his tribus distinctionibus.

¶ Respondetur negando quod credens abiiciat a se rationem naturalem. quomodo ego credo Romam esse in Italia: nisi proborum testimonio. nemo assentit credibilibus nisi rationabilissime motus: vt in tertia quaestione prologi quartilatius aperuimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5