Quaestio 1
Quaestio 1
In qua potentia ponitur spes, et quis est actus et quod obiectum eius
In hac distinctione bicesima sexta magister loquitur de spe: circa quam materiam tres qaroquestiones. Primo quero: in qua potentia ponitur spes: et quis est actus et obiectum eius. Secundo queritur: an spes sit virtus theologa. Tertio: an ille possit sperare cui sua damnatio est reuelata
¶ Pro prime questionis intelligentia scito: spes varias habet significationes: et hoc equuoce. Primo modo accipitur pro certitudine. sic accipitur ad Romanos. v. vbi dicitur quod tribulatio patientiam operatur: patientia vero spem: id est certitudinem. ac si diceret: quod patiens in tribulatione debet esse certus de retrihutione. Secundo pro passione appetitus sensitiui: etsic est vna quattuor prassionum de quibus philozo phus secundo Ethicorum: et Boetius primo de consolatione metro. vii. loquitur: quae sunt gaudium: dolor: spes: et timor. Tertio modo capitur spes pro actu sperandi quocunque bonum temporale vel eternum: sic beati sperant habere corporum resurrectionem. hoc modo quis sperat habere opes: aut magistratus. et agricola sperat in autummo colligere messes: sicut apostolus loquitur prime Corinth. ix. debet in spe qui arat arare: et qui triturat in spe fructus percipiendi. Quarto modo capitur pro resperata: sicut apostolus vocabulo vtitur ad Thimotheum: expectantes batamm spes. Qninto modo capimus in proposito: que acceptio ex dicendis cognoscetur.
¶ Circa habitum actum spei infuse varius est modus opinandi. aliqui dicunt non distinguitur a fide et charitate: vel earum actibus. alii dicunt est passio naturaliter sequens fidem et charitatem. aliqui dicunt spem esse in intellectu:et differre a fide: tanquam particulare ab vniuetsali. fides est respectu omnim credibilium: praesentium: preteritorum: et futurorum. spes respectu futurorum solum: etiam spectantium ad ipsum sperantem.
¶ his narratis ponuntur sex (conclusiones questioni responsiue. Prima est: spes infusa distinguitur a fide et charitate infusis. Secunda conclusio: spes non est passio naturalitursequens fidem et charitatem. Tertia conclusio: spes non est particularis fides Quarta conclusio: spes est hahitus voluntatis. Quita conclusio: deus est obiectum spei. Sexta: actus spei est diligere deum ppter diligentem.
¶ Prima conclusio probatur per apostolum prime ad Corinth. xiii. cum numerauit: fidem: spem: et charitatem: postea subiungit: tria hec: et maior horum charitas.
¶ Secunda conclusio patet: illo modo non essent tres virtutes theologice: contra omnes loquentes. nec pro passione naturali aliquos actus sequente: ponendus est habitus infusus ad illam passionem inclinans. Tertia conclusio: iste actus non est fidei habembo beatitudinem ex meritis et gratia dei. stat hunc actum esse falsum. sed impossibile est fidem esse de falso. dices: iste actus cathego ricus non est actus fidei: sed iste conditionalis: si simsaluatus: saluabor ex meritis et gratia dei: et ille actus conditionalis est actus spei.
¶ Contra: ille actus cathegoricus non est praesumptio: saluabor ex meritis et gratia dei: nec est desperatio. ad spem veram ptinet: et tamtem non est actus fidei prppter causam dictam.
¶ Qnarta conclusio pratet spes non spectat ad intellectum: quia tunc esset fides: quod nunc est reprobatum et est in anima: ergo spectet ad affectum.
¶ Quinta conclusio patet: omnes ponunt spem virtutem theologicam: et cum hoc dicunt virtutem theologicam habere deum proobiecto: igitur.
¶ Sexta conclusio probatur: actus speinon est amor amicitie: quiatunc esset actus charitatis elicitiue. contra communiter loquentes. et cum est actus voluntatis: et non amicitie: opartet quod sit concupiscentie: et hoc est diligere deum propter diligentem. deus enim non solum est bonum in se: sed bonum communicatiuum sui alteri: ergo potest honeste: illo respectu diligi.
¶ Contra tertiam conclusionem arguitur: desperans errat: et precipitur desperanti vt credat: ergo desperatio est actus intellectus.
¶ Respondetur: licet aliqui dicant desperationem ad intellectum pertinere: non bene dicunt: opposita non solum sunt circa idem obiectum: sed sunt in eodem subiecto: non quod simul eidem subiecto insunt. immo isti iidem pcnunt spem in voluntate: et per consequens desper ationeni oppositam debent in voluntate ponere. nego quod desperatio sit in intellectu: loquendo ac si intellectus et voluntas realiter distinguerentur. hoc est non est in intellectu primo. sed ad hoc quod habeatur spes efficax: reqiritur iudicium in intellectu. quod sperans iudicet beatitudinem ei possibilem: alioquin non potest habtere actum efficacemspei. et sic duo ad spe copulatiue requirintur. Primum: quod sperans iudicet beatitudinem ei possibile fecunum legem dei: et cum hoc quod velit illam beatitudinem esficaciter habere. ergo si errat in intellectus iudicio: non potest sperare. propterea potest precipi desperantiquod recte credat: et tunc facile ad actum sperandi erigetur.
¶ Contra quartam conclusionem arguitur: ponendus est nisi vnus habitus theologalis in intellectu: scilicet fides. ergo nisi vnus tantum in voluntate. sed in volum tate est charitas. ergo spes non est in voluntate.
¶ Respondetur: hoc argumentum probaret quod spes in nulla potentia anime locanda est. Ad argumentum tamen nego conseqentiam. voluntas duplicitur tendit in deum. scicesecundum affectionem comodi: et sacunduni affectionem iisticie: hoc est diligendo deum ppterse: et diligedo deum propter bonum ipsius diligetis: et velle deum coniungi ei: hoc est: deus diligitur amore amicitie et aniore concupiscentie. proter tales duos actus / in voluntate ponuntur duo habitus theologales. per vnum habitum inteliectus sunicienter disponitur ad cuilibet credibili aisentiendum.
¶ Contra sextam conclusionem arguitur: ex ea sequitur quod lbet frui creatura licite: et vti deo licite. sed hoc est falsu. ergo. quod sequatur patet: actu spei diligitur deus propter ipsum sperante: qui vult deum ei coniungi propter bonum sperantis sed hoc est fruiseipso: et vti deo: si non sit frui creatura: et vti deo: dabitur actus medius / inter vti frui.
¶ Secundo arguitur. desperans in intellectu: potest talem actum in voluntate hare. voluntas est impossibilium. iii. Ethicorum.
¶ Tertio arguitur: sequitur quod beati in patria sperant: vel sperarepossunt: patet: possunt tales actus in voluntate habere.
¶ Quarto arguitur: ille actus quo desidero deum michi: est actus charitatis: ergo ad illum inclinat charitas infusa immediate.
¶ Quinto arguitur: ille actus quo volo deum michi Ioanni est actus speiergo actus quo volo tibi platoni deum: est etiam actus / spei. tet consequentia: sunt duo actus eiusdem speciei specialissime entitatiue.
¶ Ad primum contra sextam conclusionem potest concedi illatum: sscut Adam concedit: et est difficultas solum in temins: sed cum non communiter concedamus quod liceat vti deo et srui creatura: aliter dicitur negando sequelam. ad frui cieatura: et vti deo: non sufficit diligere deum propter creaturam. sed requiritur quod deus minus diligatur propter creaturam magis dilectam: quod in proposito non contingit. deus plus appreciatiue diligitur quam creatura. etiam ille actus est in deum referibilis et reciproce per charitatem dirigitur in deum actualiter vel effectualiter. concedo quod datur actus medius voluntatis: qui nec est vsus: nec sruitio. ponere actum medium: vel non ponere: inter vti et frui: est de termino contemdere. sed an ponatur actus deliberatus. indifferens inter bonum et malum est difficultas ad rem.
¶ Ad secundum: tansitur vnumambisuum: an sclbes voluntas potest habere volitionem cathegoricam latam in obiectum iudicatum ab intellectu impossibile. et potest dici probabiliter quod sic. duobus modis potest quis velle beatitudinem. vno modo efficaciter: et hoc modo quis vult beatitudinem cum ponit media que iudicat necessaria pro beatitudinis consecutione: vtpote seruare praecepta dei flagranti desiderio: quemadmodum qui efficaciteur vult esse doctus: ponit media pro doctrina habenda. aliquis autem potest velle aliquid cathegorice et inefficaciter: ita quod volitio sua non est imperatina mediorum proconsecutione finis. Iste due volitiones circa idem obiectum specie distinguuntur. inefficaciter volens esse sciens: non habet volitionem impulsiuam ad studium: sed quod dicit sapiens: piger vult: et non vult. Si quaras perquid distinguuntur isti duo actus: cum sint in eadem potentia super idem obiectum lati. Respondetur alio modo tendunt in idem obiectum: vt volitio et nolitio notitia intuitiua et abstractiua. et per diuersum modum temdendi tanquam a posteriore arguimus discrimen specificum in actibus. desperans non potest habere volitionem cathegoricam efficacem: et per consequens existentes in inferno non possunt habtere spem. potest tamen inefficacem habere: et sic voluntas est impossibilium: electio vero non. nemo consultat de impossibilibus talibus cognitis.
¶ Ad tertium nego sequelam. spes de obiecto absente et non praesente habetur. hoc est: de obiecto abstractiue cognito et non intuitiue apprehemso.
¶ Ad quartum dicitur quod argumentum dependet ex hoc: an charitas infusa elicitiue et immediate inclinat in quemlibet actum bonum. et hoc tenendo: concedo quod idem actus est charitatis et spei infuse. et charitas infusa inclinat immediate in actum sperandi. si tamen sit vnus actus charitatis liber naturalitur imperans actum spei: ille actus spei non est meritorius alterius premii ab actu a quo inperatur: et per consequens ad illum non immediate inclinat charitas plusquam ad actum exteriorem.
¶ Contra hoc arguitur: numquam duo habitus specie distincti producunt vnum actum: sicut in distinctione. xxiii. superius diximus. ergo spes et charitas non inclinant immediate ad eundem actum.
¶ Secundo sequitur quod homo potest habere actum sperandi intensiorem quam actum charitatis non spei.
¶ Ad primum respondeturassumptum est verum in hahitibus acquisitis: non autem infusis. charitas infusaet acquisita producunt eundem actum numero.
¶ Ad secundum conceditur illatum: quia plus auxilii naturalis habet: modo voluntas ab vna causa adiuta potest actum intensiorem habere quam si non iuuaretur.
¶ Ad quintum nego consequentiam. et ad probationem: concedo quod dantur duo actus eiusdem speciei specialissime entitatine et ad vnum inclinat spes infusa: non autem ad alterum. sufficit quod non sunt eiusdem speciei in gendee spei. deus dedit nobis hanc speminfusam vt pro nobis speremus: charitatem erga omns extendendam in hac vita postquam vitam dedit. vt non mireris quod spes infusa non inclinat in actum eiusdem rationis entitatiue cum actu spei: declaro per simile. dantur duoactus omnino eiusdem speciei specialissime in gende nature: et ad vnum inclinat charitas: non autem ad aliud: immo ad oppositum. charitas inclinat sortem ad comestionem carnis. et ad similem volitionem comedem di non inclinat cartusiensem: pariforma hitus temperantie inclinat me ad hoc quod velim temperanter viuere: et non inclinat ine ad velle platonem temperanter viuere. ille actus potius ad amicitiam spectat.
¶ Dubitatur: an actus spei sit meritorius. Respondetur quod sic: in habente charitatem: tenendo quod charitas immediate inclinat in quemlibet actum meritorium: vel more communi nullus actus cuiuscunque alterius virtutis a charitate est meritorius: nisi pro quanto per actum charitatis refertur vltimate in deum. aliquem actum referri vltimate in deum: nichil aliud est quam diligere deum super omnia: et exilla dilectione actum alterius virtutis elicere vel continuare: quia non inconuenit actum esse duarum virtutum: vnius elicitiue: et alterius imperatiue. actus temperantie vel alterius virtutis a charitate non est meritorius nisi imperetur a charitate: hoc est mediante actu charitatis. Ex isto patet quomodo actus spei potest esse meritorius. stat enim sortem diligere deum super omnia: quia in se est bonus: complacendo in eius bonia tate: volendo quod sit omnipotens: summe iustus: et ita de talibus dei perfectionibus: proprietatibus in se. iste actus charitatis imperatet partialiter causat actum spei: quo volo deum michi coniungi peractum beatificum ipsum videndo et diligendo. et si actus charitatis. quo diligo deum et omne illud quod deus vult a me diligi: cum aliquo iudicio in intellectu causaret naturaliter actum spei: voluntate pure passiue se habente: vt de volitione efficaci finis et medii ad finem ordinati dici solet: adhuc voluntas potest apponere de suo conatulibero: et concurrere ad intensiorem actum quam esset actus sine concursu voluntatis productus: tunc actus erit meritcrius ratione concursus liberi: tunc charitas ad totum actum: et voluntas etiam elicitiue concurret. Ecce quid est actus spei. cuius deus est partiale obiectum: vt in questione sequenti peramplius dicemus. et quomodo non respicit bonum commodi alterius a se: sed hoc solum respicit charitas: quia non inconuenit dare duos actus eiusdem speciei in genere nature: et ad vnum spes infusa inclinat: et non ad alium: vt de charitate exemplificauimus. si spes infusa mea poneretur in sorte inclinabit ipsum ad sperandum: et non ad sperandum de me. nec habitus acquisitus ex talibus actibus volo sortem habere beatitudinem inclinat me in actus spei. sed inclinabit me ad talitur volendum: quia vtrobique habitus acquisitus ex actibus in actus similes ex quibus emanauit inclinat. Sed dicis: habitus genitus ex talibus actibus quibus volo sortem esse temperatum: est habitus temperantie: et sic de iusticia: fortitudine: et charitate: ergo eodem modo erit in proposito. quicquid sit de assumptis: nego consequentiam. etiam potest dici talis habitus et actus est amicitie: vt nuperrime dictum est.
On this page