Quaestio 2
Quaestio 2
An spes sit virtus theologalis
¶ Pro quaestionis solutione pono primo vnam conclusionem: postea recitabo modum communem de virtute theologali.
¶ Conclusio est hec: spes: est virtus. probatur: omne exmndens inter duoextrema viciosa: est in medio: et virtus. spes est huiusmodi. igitur. minor patet. habet praesumptionem in nimis sperando: et desperationem minus sperandi quam oporteat. igitur datur medium sperandi sicut oportet. Secundo: notum est: vir potest sperare plusquam oporteat: vtpote quod habebit beatitudinem sine meritis: confidendo in sola misericordia dei: non habendo oculum ad eius iusticiam. et potest quis non satis in deo sperare: vt cayndicens: maior est iniquitas mea quam vt veniam merear. vtrum que istorum extremorum est vicium. potest quis secundum rectam rationem sperare: quod cum gratia dei: et bonis operibus: et declinatione a peccato: habebit beatitudinem. iste tenet medium. ergo in illo est actus spei: et habitus acquiss tus spei. et spes infusaet acquisita inclinant in tales actus.
¶ Antequam aggrediar illud: quare aliqua virtus est theologa: recitabo viam commuem quae dicit: tria requiruntur ad virtutem theologam proprie captam. Primum est: quod habeat deum pro obiecto. virtus moralis non habet deum pro obiecto: sed pro fine. Secunda conditio est. virtus theologalis. poprie capta supernaturaliter a deo est infusa. Tertia est: quod virtus moralis habet regulam humanam et naturalem. vrtus theologalis habet regulam supernaturalem.
¶ Contra ista arguitur: iste actus quo volo restituere alienum propter deum: ssmiliter actus quo volo succurrere extreme indigenti propter deum: habet deum pro partiali obiso. et non solum pro fine: igitur consequentia tetin omnibus: illud est obiectum voluntatis in quod cadit actus volendi vel nolendi. Similiter ponende sunt virtutes infuse morales sicut in materia de baptismo declarauimus. Preterea: nulle essent virtutes theologales acquisite: contra communiter loquentes. Tertio: deus est: est notum in lumine naturali: et quod debeat coli est notum in eodem lumine. ergo non eget regula supernaturali: sed sufficit regula naturalis. Insuper: multi actus virtutum theologalium habsent creaturam pro partiali obiecto: patet de actu spei in proposito: volo deum michi coniungi per actum beatificum ex meritis et gratia dei: iste actus multas habet creatu ras pro partiali obiecto. idem patet in mille actibus fidei non habentibus deum pro obiecto partiali vel totali. patet de assensibus talium: Abraham genuit ysaac: ysaac genuit iacob. Si dicas: deus est obiectum formale: et causa quare credo et spero: sic etiam est camquare bene ago moraliter: et quare facio cultum latrie. Si dicatur: idem actus: pro quato deum habet pro obiecto est actus virtutis theologalis: et pro quamto habet creaturam pro obiecto est actus virtutis moralis.
¶ Contra: tunc iustitiam: temperantiam: fortitudinem: eutrapeliam: et huiusmodi actus reputabis actus virtutum theologalium: contra comuniter loquentes.
¶ Dico ergo aliter: et erit secunda conclusio. virtus vocatur theologalis: propterea: quia ab omibus est concessa infundiin baptismo: et potiores actus eius habent deum proobiecto: et ferme in omnibus habet regulam supnatu ralem: vel habitus genitus ex actibus istarum virtutum. quod ita sit dicendum suadetur: fides: spes: charitas: infuse vel acquisite: reputantur virtutes theologales nulle alie: secundum omnes loquentes: sed hoc per dicta saluamus. secundum omns catholicos: concesse sunt he tres vir¬ tutes infundi in baptismo. de aliis ante concilium viennense dubitatum est. immo post tempus concilii. actus illarum virtutum habent regulam naturalem in paucissimis. Uirtus moralis habet regulam naturalem vel est regula naturalis.
¶ Item: potiores actus credendiet diligendi sunt circa deum. et sic de actu sperandi. licet aliqui actus istarum virtutum nullo modo habeant deum pro partiali obiecto: non obstante quodlibet credere actuale vel habituale: similiter actus sperandi vel amandi: dicitur virtus theologalis: et relique omnes morales.
¶ Contra priorem conclusionem argui tur sic: omnis virtus habet duo extrema viciosa. spes non habet duo extrema viciosa: nec aliqua virtus theologa. nemo potest nimis sperare in deo: nec ei nimis credere. vel ipsum nimis diligere. igitur.
¶ Respondetur: virtus moralis habet extrema obiectiue. hoc sic de claro: possum plus panis comedere quam ratio dictat: vel plus bibere: et sic est. excessus respectu obiectieiusdem speciei: circa quod est virtus actus temperantie. et ita in materia fortitudinis et iusticie: quia similis est materia iustitie et iniustitie: fortitudinis temeritatis. Similiter possum nimis intense auide ardenter cupere aliquod obiectum creatum. ista non contingunt in virtutibus theologis: deus non nimis intense vel ardenter quaeritur. non potest ergo esse excessus ex parte obiecti virtutis theologalis vel alicuius obiecti ei similis. nec ex parte intensionis actus: vel ardenter obiectum in creatum prosequendo. potest tamen ese excessus aliud obiectum attingendo: vtpote credendo ydolo: vel rei importate per ydolum. sperando in tali vel tali. et sic diligendo qua ad defectum in remissione actus non est defectus. bene autem actum omittendo: quem elicere debeo pro loco tempere. nolle hatere beatintudinem ex meritis et gratia dei: est oppositum formale actui spei. licet sit vna spes infusa: sicut vna fides infusa: et vna charitas infusa: multi possunt dari actus spei specie distincti: vt volo michi deum coniungi beatifice ex meritis et gratia dei. appeto coniungi deo per visionem et eo viso frui: virtualiter praesupponendo meritaet gratiam dei. et cuilbet istorum actuum dari potest vnum oppositum formale: potest tamen dari aliquid repugnans inconpossibile actui spei: licet non opponantur formalitur: sicut iudicium intellectus. ad hoc quod habeatur desiderium efficax sperandi requiritur iudicium in intellectu quod beatitudo est possibilis michi ex meritis et gratia dei. si habeam assensum oppositum: iam hemo aliquid incompossibile spei actui. et talis assensus intellectus / incompossibilis actui spei: interdum vocatur desperatio laxato vocabulo. sed magis proprie desperatio est actus voluntatis formaliter oppositus actui spei et in eadem potemtia secum: vt nolo habere beatitudinem ex meritis et gratia. sicut in simili dicimus: nullum risibile currit: vel homo est asinus: est incompossibilis huic: homo currit: sed non opponitur illi. ergo ad desperationem spei incompossibilem sat est habere iudicium de impossibilitate spei secundum legem: vel quod non potest mereri: quia sic in peccata lapsus est et seelongauit a deo. vel sua merita ei non sufficiunt pro beatitudine consequenda. actus presumptionis est etiam actus voluntatis: qui habet iudicium intellectus per quod dirigiturr: vt habebo¬ beatitudinem sine meritis: vel dato quod non adimpleamprecepta dei. et actus in voluntate respondens est: volo habere beatitudinem sine meritis: vel sine impletione mandatorum dei. Exhis pratet quod spes habbet beatitudinem obiectiuam pro partiali obiecto. potest etiam habere beatitudinem formalem pro partiali obiecto non vltimato: gratiam dei et merita. et licet actus spei non tendat in hec obiecta sine apprehensione preuia tempore vel natura: quia voluntas non fertur in incognitum: non tamen est consequens vllo modo quod apprehensioest partiale obiectum voluntatis in actum spei vel charitatis. hec consequentia est nulla: voluntas non fertur in obiectum nisi mediante cognitione: ergo voluntas fertur in cognitionem.
¶ Dubitatur: an spes sit in potentia concupiscibili vel irascibili. suppono ex declaratis in. xvi. distinctione secundi: potentie anime intellectiue non distinguuntur aliquo modo ab / psanima. eadem res est intellectus et voluntas. eodem modo eadem res est potentia concupiscibilis et irascibilis. sed ratione diuersorum actuum et officiorum: varias habet denominationes et nomina: vt quia intelligit et habet actum intelligendi: dicitur intellectus: et quia habet actum volendi et nolendi: dicitur voluntas. sed quare dicatur potentia concupiscibilis irascibilis non conueniunt omns: sed difficultas quodam modo ex terminis dependet. Multi antiquorum vocabant potentiam propterea concupiscibilem: quia est respectu boni non ardui: puta non transcendentis facultatem humanam. et irascibilis est respectu boni ardui: hoc est respectu boni facultatem humanam transcendentis. et quia beatitudo transcendit totam facultatemhumanam: hinc dicunt spem (que est respectu illius boni) esse in anima secundem quod est potentia irascibilis et non in concupiscibili. Alii autem aliter loquuntur: dicentes quod aliquod est obiectum primo concupiscibile vel fugibile: exemplum primi: vt bonus cibus. secundi: vt venenum. hoc solo praesentato: voluntas vnum prosequitur: et aliud refugit respctum talium appetibilium vel fugibilium volum tas dicitur potentia concupiscibilis. sortes per vim concupiscibilem appetit immediate conducentia ad eius salutem: per vim concupiscibilem fugit ea quae sunt nociua sue saluti. sed per vim irascibilem: fugit ea quae inpediunt consequutionem eorum quaesunt immediate appetibilia: et per eandem vim sperat ammotionem eorum que impediunt prosecutionem vel fugam. quo fit: desiderium quo desidero cibum est in concupiscibili: et desiderium quo desidero ammotionem obiecti impedientis a prosequutione obiecti appetibilis: est in irascibili. vtrumque illorum desideriorum est spes: laxato vocabulo: puta pro desiderio ad bonum. sed spes capta vt in hac distinctione capimus: est solum in concupiscibili: quia obiectum circa quod versatur actus spei est de se concupiscibile: et immediate: et non perper aliud: ergo actus qui versatur circa tale obiectum: est actus potentie concupiscibis. hec de illa difficultate verbali.
¶ Secundo dubitatur de ordine istarum trium vitutum theologalium. Respondetur: alius est ordo perfectionis: alius est ordo generationist productionis. nam priora ordine generationis frequenter sunt posteriora ordine perfectionis. charitas est prima via perfectionis: prime ad Corinth. xiii. despei et fidei nobilitate: esset certamem. aliqui tenent intellectum nobiliorem potentiam quam voluntatem. Allii autem econuerso: consequem ter ad hoc dicerent: de qua difficultate in distinctone xlix. quarti diximus. Iste tres virtutes infuse simulinfunduntur. de acquisitis virtutibus: dicitur quod ille eodem modo se habent sicut actus. modo quorum actus primo acquiruntur habitus primo producuntur. actus fidei (late capiendo fidem) prius producuntur. voluntas non tertur in incognitum. dicitur late capiendo: habetur vel haberi potest euidentia de hac deus est: qua non compatitur fidem de eadem. nec est necesse quod prius fuerit fides in potentia circa idem. si militer si quis opinetur deum esse: et beatitudinem ei possibilem: potest sperare. probatio: laborans cum assensu opinatiuo sanitatis habende: potest velle efficaciter sanitatem habtere. ergo similiter opinans beatitudinem ei possibilem: potest efficaciter velle beatitudinem habere. et volitio efficax habende beatitudinis in illo qui beatitudinem non habet: est actus spei. Sed huic rationi diceretur: quod non probat intentum: et ratio est: quis potest biphariam habere volitionem efficacem. Uno modo facile remouibilem et corruptibilem vel cum formidine: sicut de opinione dicisolet: et di cetur quod talis volitio habende beatitudinis (licet aliquo modo sit efficax) non sufficit ad actum spei. Secundo modo quis potest habere volitio nem efficacem firmam et stabilem: quae a iudicio certo intellectus dependet: et illa secunda volitio requiritur ad actum spei proprie loquendo. qui habet iudicium certum de beatitudine habenda: multo efficatius vult beatitudinem quam ille qui solum opinatur beatitudinem possibilem: immo volitio ex opinione dependens non est proprie efficax Sed de actu spei: qui est actus amoris concupiscentie secundum affectionem commodi: dicitur quod frequenter praecedit actum charitatis: qui est amor amicitie secundum affectionem iusti. talis est ordo actuum voluntatis: qualis est actuum intellectus presuppositorum. nunc autem actus charitatis presupponit cognitionem dei vt boni in se. actus / speicognitionem dei vt boni nobis. modo bonitatem dei in se: ex suis effectibus cognoscimus: per quos est bonum natiumum: secundum illud Romanorum. i. inuisibilia mundi per ea quae facta sunt: intellecta conspiciuntur. sicut ergo prius est cognoscere deum vt bonum ntium: ac deinde vt bonum in se. sic prius est amare deum vt bonum nostrum: quod est actus spei: ac deinde amare deum vt bonum in se: quod est actus charitatis. et illud est potissimum verum in cognitione et amore naturali: qua homo ex cognitione et amore sui ascendit ad cognitionem et amorem dei. quia tantum homo naturaliter diligit seipsum amore amicitie. diligit omne illud quod est sibi bonum amore concupiscentie: et ita deum summum bonum sibi. et quia cognoscit deum esse bonum sibi: cognoscit deum esse bonum: ideo ex amore concupiscentie surgit ad amorem amicitie. istud patet per glosam interlinearem Mathei primo capitulo: vbi textus dicit. Abraham genuit ysaac: ysaacautem genuit Iacob. per abraham fides: per ysaac spes: et per iacob charitas intelligitur. ita quod glosa vult di¬ cere: taliter generantur he tres virtutes acquisite. contingit tamen actum charitatis precedere actum spei. stat enim per doctrinam prius cognoscere deum vt bonum infinitum in se: et post vt bonum nostrum et tunc actus charitatis: scilicet amor dei vt bonum infinitum in se: precedit actum spei: scilicet amorem dei vt bonum nostrum ergo non datur modus vniuersalis praecessionis vnius in ordine ad alium
On this page