Quaestio 3
Quaestio 3
Posito quod Deus alicui revelaret ipsius damnationem, an talis habeat sperare?
TErtio queritur: posito quod deus alicui reuelaret suam damnationem: an talis habeat sperare: intelligo sine reuelatione exteriore: per signum sensibile causata: vel reuelatione interiore: causando se solo assensum in intellectu viatoris istius: ego damnabor. Multi negabant deum posse cathegorice et finaliter alicui suam damnationem reuelare. Sed pro hoc ad questionis solutionem pono septem conclusiones sequentes.
¶ Quarum prima est: deus potest alicui existenti in gratia vel extra gratiam reuelare suum peccatum mortale futurum. patet: deus reuelauit Petro existenti in gratia quod antequam gallus cantaret ter christum negaret. Mathei. xxvi. et tamen in illa negatione Petrus mortaliter peccauit. Similiter dixit aliis apostolis: hac nocte vos omnes scandalum patiemini in me. et ita est de illo qui existit extra gratiam: quemadmodum erat de multis iudeis: quibus christus dixit: in peccatis vestris moremini Ioannis. viii.
¶ Secunda conclusio de casu ambiguo inter multos est hec. deus potest reuelare alicui cathegorice suam finalem damnationem: saltem de potentia dei absoluta probatur hec conclusio: christus de facto dixit iudeis in peccatis vestris moriemini. Secundo arguitur de possibili: deus potest omne illud quod non includit contradictionem. sed illud reuelare: non includit contradictionem. ergo deus potest illud reuelare. consequentia tenet cum maiore. minor patet: deus / potest se solo causare assensum huius: ego sortes damnabor: in intellectu sortis. quo facto sortes non potest non assentire huic: ego damnabor quod hoc posset se solo patet: hoc potest cum intellectu sortis: et potest supplere causalitatem quam habet intellectus sortis in productione effectiua illius assensus: intellectu sortis pure passiue se habente. igitur. Preterea deus se solo assensum propheticum causat in intellectu prophete: sicut cum Nathan primo deceptus humano iudicio: dicebat templum edificari a Dauide: postea illuminationem veram accepit a deo: ipsum edificandum a Salomone. forte dices michi: illud argumentum probaret deum posse decipere directe et se solo: quod tamen nego constanter in distinctione. xxxviii. huius.
¶ Contra: illud includit contradictionem impossibile est quod mendacium totaliter bene fiat a deo in intellectu creato propter inseparabilitatem malicie: quam deceptio importat. hoc autem non importat iudicium istius: ego damnabor. et hoc probatur: deus de quolibet prescito cognoscit cathegorice an est prescitus. sed quilibet praescitus decedit finaliter in mortali et damnabitur. ergo deus potest illud cathegorice reuelare reuelatione interiori causando assensum se solo: quod is prescitus damnabitur: vel reuelatione exteriore per voces: vel scripturam: per angelum: vel hominem.
¶ Tertia conclusio: stante hoc iudicio cathegorico in intellectu viatoris: ego damnabor: intellectus non potest assentire huic: ego habebo beatitudinem: vel beatitudo est michi possibilis de lege. probatur hec conclusio: bene sequitur ego damnabor: ergo non saluabor. et ex consequenti: ergo non habebo beatitudinem. sortes primo assentit antecedenti: et scit consequentias esse bonas: ergo assentit vltimo consequenti. Insuper vno contrariorum producto in passo creatura non potest aliud contrarium producere illo stante et conseruato a causa fortiore. ergo iudicio illo stante: ego damnabor: et conseruato a deo: iudicium habens non potest producere contrarium illi.
¶ Quarta conclusio: sortes casu stante non potest habere actum spei probatur hec conclusio: non potest habere velle efficax respectu beatitudinis: sed desiderium efficax habende beatitudinis requiritur ad actum spei: igitur
¶ Quinta conclusio: stante casu non est necesse sorti habere actum desperationis: probatur hec conclusio: desperatio est nolle habere beatitudinem ex meritis et gratia. modo illud nolle est actus liber voluntatis: quem non est necesse elicere stante iudicio incompossibili actui spei.
¶ Sexta conclusio: si sit reuelatio exterior talis et similium: sortes damnabitur: sortes non debet credere quod sit reuelatio cathegorica: sed solum comminatoria: vel ad cautelam patet: deus non solet huiusmodi reuelare cathegorice et fixe illa quae possunt esse materia accidie et desperationis. illud probatur per argumentum Anselmi de casu diaboli. c. xxi. quo probat primum angelum non potuisse casum suum futurum prescire. vide per magistrum diiiii. c. i. secundi. istud patet. cum christus dixit petro. antequam gallus causatet ter me negabis. Math. xxvi petrus putabat adhuc ab illo cauere: inquiens: et si omnes scandalisati fuerint in te: ego non scandalizabor.
¶ Preterea arguitur ad idem. si teneatur sortes cathegorice et fixe assentire illi proportioni de futuro secundum quod verba pretendunt: hoc esset propter verba dei prolata vel aliquod aliud signum exterius: sed hoc non. patet de iona qui habebat reuelare niniuitis quod quadraginta essent dies et niniue subuerteretur. et Ionas dubitauit in quo sensu hoc debuit verificari. patet Ione. iiii. Similiter nesciuit Esayas: an Ezechias esset sanitatem per orationem impetraturus.
¶ Septima conclusio: in casu reuelationis interioris sorti de damnatione: sortes debet rogare deum: et nichil omittere de praeceptis dei. probatur: per illam reuelationem non est deobligatus a praeceptis dei: vt deum laudet. et ita de aliis praeceptis affirmatiuis: spe dempta. ergo debet studiosius quam alter circa praecepta dei vigilare. et nec negativis praeceptis contraire. non sequitur: assentit huic: ego damnabor. ergo est deobligatus ab omnibus preceptis. stat ergo oppositum consequentis cum antecedente. et si non est deobligatus ab omnibus: a nullis est deobligatus compossibilibus illi iudicio.
¶ Secundo arguitur ad idem. si deus reuelet platoni quod est de numero electorum: adhuc plato tenetur facere opera praecepta: et studere ne ca¬ dat: quia stat libertas et potentia ad oppositum. igitur similiter in proposito nostro.
¶ Tertio. quilibet sapiens scit quod deus certitudinaliter nouit de quolibet: an est prescitus vel predestinatus: et tamen ex hac scientia viator non debet desperare nec presumere: sed studiose implere legem dei. ergo eodem modo si viator determinate alteram partem veram nouit: non debet minus laborare vt legem dei impleat.
¶ Quarto. ecclesia scit aliquos esse reprobos: immo multos. secundum illud. multi sunt vocati: pauci vero electi. et tamen ecclesia docet orare pro omnibus indistincte: tam fidelibus quam infidelibus quamdiu sunt in hac mortali vita.
¶ Ex hac septima: conclusione et eius probatione sequitur quod a fortiori debet homo (cui facta est reuelatio exterior) pro se orare
¶ Contra primam conclusionem arguitur. christus dixit Petro. antequam gallus cantet ter me negabis. vel petrus tenebatur assentire illi vel non. Si primum: non debebat niti ad oppositum: sed implere illud quod erat predictum a deo: et ab ipso volitum. Si secundum: non assensisset deum fuisse omniscientem et cognouisse determinate verum.
¶ Respondetur. Petrus et quilibet sapiens scit quod deus determinate cognoscit omne futurum eo modo quo est futurum: et potest illud etiam reuelare: sed non oportet quod sciat an deus dicat comminatorie: vel in quo sensu intelligit vel quo modo vult illud dictum verificare. tamen scit quod erit verum in sensu a deo pretenso. hoc declaro in simili. sortes dicit michi quod est facturus a. et habet multos modos faciendi: non declarat michi quomodo vult facere a. iam assentio quod sortes est facturus a. sed per quod medium: me fugit
¶ Idem patet de deliberato ire romam: et latet me qua via iturus est. sciuit etiam petrus et quilibet sapiens post dictum christi erat adhuc contingens petro christum negare: nec vlla fuit necessitas negare christum propter illam assertionem
¶ Contra conclusionem secundam et duas sequentes arguitur sic. sequitur quod sortes numquam tenebitur sperare. consequens est inconueniens: ergo et antecedens patet: sortes non potest sperare stante illo iudicio in intellectu: quod ipse damnabitur. et assensus ille potest permanere semper in intellectu sortis. ergo talis nunquam sperabit: ergo desperabit.
¶ Respondetur concedendo quod sortes non potest sperare stante illo iudicio: quod damnabitur. tunc est deobligatus ab actu spei quamdiu durat ille assensus: deus neminem obligat ad incompossibilia: sed non sequitur propterea quod talis desperet: proprie capiendo desperationem. voluntas libere concurrit ad quemlibet actum suum. modo desperatio est actus voluntatis: de communi lege. iudicium cathegoricum quod sortes damnabitur finaliter. non potest esse in sorte sine peccato. secus est in casu nostro qui est vltra legem: et nulli vnquam contingit: nec forte continget.
¶ Secundo arguitur: probando quod he conclusiones cum septima pugnant. patet: sortes firmiter assentit huic. ego damnabor. ergo incassum orat pro sua salute et seruat precepta dei. nullus enim facit rationabiliter petitionem quam credit esse vanam et frustratoriam et deficientem ab intento. et patet in proposito ex Augustino. xxi. de ciuitate dei. c. xxiiii. si ecclesia sciret certitudinaliter qui sunt reprobi et damnandi: non plus pro illis oraret quod pro diabolo.
¶ Tertio: vel iste sortes potest velle saluari: vel non si primum: ergo potest se difformare voluntati diuine in particulari cognite: quod est inconueniens. amicorum est idem velle. viii. et ix. Ethicor. Si secundum: contra: non habet preceptum quod velit se damnari: et nemo tenetur se conformare voluntati diuine non praeceptiue vel prohibitiue.
¶ Ad secundum: nego quod he conclusiones pugnant cum septima. et ad probationem incassum orat ille qui scit quod non audietur in oratione sua. dico hoc esse falsum patuit superius in oratione christi ad patrem: pater si possibile sit transeat a me calix iste. sortes scit orationem esse deo acceptibilem: et exercitationem sanctam in via et preceptam in generali omnibus viatoribus ratione vtentibus: et scire debet nullum erit meritum non bene remuneratum a deo. deus scit qui sunt reprobi: et tamen non iudicat quod orationes electorum sunt pro eis vane. ad Aug. dicitur. ipse intelligit si essent irreuocabiliter et ineuitabiliter mali: sicut diabolus: et cum impossibilitate ad penitentiam: et hoc est verum: sed illud in via non continget.
¶ Ad tertium dicitur quod solutio eius et aliquarum aliarum rationum pendentium ex vno problemate de conformitate voluntatis create ad voluntatem diuinam dependet an teneamur nos conformare voluntati diuine in particulari cognite in via. et dicitur quod nos solum tenemur velle qualiter deus vult nos velle: et nolle quod deus vult nos nolle. hoc est tenemur nos conformare voluntati diuine praeceptiue prohibitiue. licet sortes assentiat huic: ipse damnabitur: non tamen est praeceptum quod illud velit. si ei illud praeciperetur: tunc deberet velle. Sed dicis: ad damnationem sequitur separatio perpetuo a deo: odium dei: blasphemia. sed non potest velle talia. ergo non potest velle damnari.
¶ Respondetur: licet talia sequantur ad damnationem seundum legem: aliquis potest velle antecedens non volendo consequens. secundo est sermo de pena: scilicet tristitia. et non intelligo de actibus difformibus reuolutis: quia dico deus non potest se solo illos causare.
¶ Contra sextam conclusionem arguitur: sequitur quod diua virgo non tenebatur assentire angelo annunciationes ei aperienti. consequens est falsum. Elizabeth ei dixit: beata es quia credidisti cum eam visitauit in partu: vt patet Luce. i. ergo si non assensisset male fecisset. et patet consequentia: non est necesse credere exteriori reuelationi vni: et eadem est ratio in omnibus: igitur.
¶ Respondetur: prima fronte virgo dubitauit: et obiectionem fecit: et non in merito: viso quod ipsa mentaliter virginitatem perpetuam vouerat: cui cum angelus respondit cum manu ductione de anu sterili concipienti: credidit. noticiam sufficientem habebat. sciebat per prophetarum oracula quod messias veniret de tribu Iuda: de domo et filia Dauid: et quod tempus messie iam instabat: licet nesciret in particulari an generaretur ex virgine: vt patet per eius oppositionem: quomodo fiet istud quam virum non cognosco et ipsa erat illustrata a deo: propterea adhesit: et libere adhesit. in omibus reuelatis post sufficientem promulgationem: quod sunt a deo: credendum est: ab illo cui est reuelatum sufficienter. sed in aliquibus facilius est assentiendum: in aliquibus difficilius. in aliquibus dictis non est credendum. In illis autem qua tangunt honorem dei: et salutem illius cui reuelatur: vel proximi cum modico motiuo est credendum. et in illo possunt dari gradus secundum quod res est ardua multum: vt in casu virginis. tunc maior requritur ostensio veritatis illius quod reuelatur: in aliquibus minus sufficit: in aliquibus deus non potest dispensare: vt in odio dei: mendacio: periurio. si aliquis aliquid tale praeciperet ex parte dei: non est illi parendum. in aliquibus ex scriptura constat quod nunquam reuelabitur oppositum: esto quod sunt contingentia: nullo modo talibus est danda fides: vt dicenti oppositum eorum qua sunt in lege gratie: que est lex noui et eterni testamenti: secundum illud apostoli ad Galathas primo. Etiam si nos aut angelus de celo euangelis et vobis praeter quam id quod nos euangelisamus vobis: anathema sit.
¶ Quando reuelatur aliquid contra legem nature late acceptam: in qua deus potest dispensare: non est credendum opposito: nec illi parendum quousque sufficienter constat de opposito. si sufficienter doceatur de opposito: non parere est peccatum. Abraham si non tentasset occidere Isaac: male egisset. oportet dicere quod sufficienter erat instructus a deo: vt illud ageret. vt occidere innocentem ab auctore deo qui est actor vite et mortis. Idem contingit de casu. iii. regum. xx. recitato. vbi propheta dicit ad socium suum in sermone domni. Percutite me. at ille noluit percutere: cui ait: quia noluisti audire sermonem domini ecce recedes a me: et percutiet te leo. Cumque recessisset paululum ab eo: inuenit eum leo atque percussit. Licet iste propheta praecepit vnum quod erat contra legem dei de non percutiendo. sed quia ille cui reuelabatur: tenebatur credere quod hoc a deo habebat: quia sciuit eum esse prophetam: quia erat socius eius: et quia non assensit ei paruit: male egit discredendo et non parendo: propterea punitus est: vbi vnus alius: cui non constetisset de hoc quod erat propheta: non tenebatur ei assentire nec parere. Sic zacharias peccauit non credens angelo de ortu Iohannis filii sui: cum apparuit in loco sacro zacharie existenti in ministerio diuino: reuelans illud quod erat ad dei gloriam: debebat (singulis circunstantiis consideratis) assentire quod erat bonus angelus. et per consquens quod ei erat credendum. sic sara peccauit non credens de natiuitate Isaac. sic iudei peccabant non assentientes christo propter auctoritatem scripture et miracula quae coram eis fecit: secundum illud Io. xv. Si non venissem et locutus eis fuissem: peccatum non haberent. nunc autem excusationem non habent de peccato suo. si opera non fecissem in eis que nemo alius fecit: peccatum non haberent
¶ Ad formam ergo argumenti: non est idem de diua virgine et de reuelatis in sacra scriptura reuelatione exteriori. et de hac assertione exteriori: ego damnabor finaliter: quod homo teneatur assentire illi in sensu quem facit de communi acceptione terminorum
¶ Ex his patet quis est actus spei: qui est actus appetitus de obiecto remoto: de necessitate nature a iudicio intellectus dependens: quo iudicatur beatitudo speranti possibilis de lege. quo fit: nec in celo: nec in inferno: habetur actus sperandi: bene autem in purgatorio. praesumptio est actus voluntatis actui sperandi oppositus a iudicio erroneo intellectus dependens: quo iudicatur quod habebit beatitudinem sine meritis vel cum meritis sine gratia dei. desperatio pari forma est actus voluntatis: sed a iudicio intellectus dependens: quo iudicatur quod non habebit beatitudinem: dato quod faciat quod in se est. vel non potest facere actus sufficientes pro habenda beatitudine: diffidendo de dei misicordia: iudicando eum crudelem immitem. inter hec duo spes tenet medium.
¶ Sed dubitas circa hec dicta inter epilogandum de spe: an maneat in patria et videtur quod sic: christus fuit beatus secundum animam a primo instanti sue conceptionis: et tamen psalmista in persona eius dicit: in te domine speraui.
¶ Respondetur spes est solum de illo quod non habetur. patet per apostolum ad Romanos. viii. quod videt quis: quid sperat. Augu. primo de doctrina christiana: spei succedit beatitudo ipsa ad quam venturi sumus. spes est respectu beatitudinis anime: et de obiecto beatifico absente proprie capiendo sicut capimus. late tamen vocabulum capitur pro expectatione dotium corporis. vel alicuius premii. accidentalis: hoc modo fuit in christo: animabus beatis: in angelis. de christo patet. non habuit beatitudinem corporis tempore quo erat viator. et per hoc soluitur auctoritas psalmiste inducta. et glosa super illud Apocal. vi. Anime beate expectabunt gloriam corporis que dicitur stola secunda.
On this page